| De valetudine |
|
M. Quibus particulis utimur ad formandam interrogationem, Carole?
C. Particulis ne et num, quarum illa, communiter verbo adjuncta, tam affirmationem quam negationem respondentis, haec verbo praeposita, negationem solam admittit. v.g. Ubi est Petrus? aegrotatne?
Num sunt bis bina quinque?
M. Nonne licet nonnunquam omittere particulam ne?
C. Cicero eam saepius omittit, cum verbo utitur posse vel interrogationibus dubitationem vel admirationem significantibus.
M. Affer exempla, quibus istud planius demonstres.
C. Sulla potuit, ego non potero?
Potest ei non inimicus esse?
Potest quisquam simul flare et sorbere?
Ego te videre noluerim? Non ridiculum est?
Ego non cognosco vocem tuam? Te non pudet?
Tu mihi non credis? Et quisquam dubitabit?
Id non divinitus factum esse putatis?
Invenietis talem regem? — Ei conatus es nocere?
Invitus hoc fecisti? — Rogas?
Miseria eius te non commovit?
M. Licetne particulam ne alii interrogationis parti adjungere ac verbo, Petre?
P. Sane quidem ad significandam dubitationem vel admirationem; verbum autem significans primo loco collocatur.
Itane decrevit? — Hoccine fieri jussit? Siccine esse putas?
Siccine esse affirmas? — Tune me in jus vocabis?
Vosne cunctamini? — Lupumne vidisti?
Egone te ad praeceptorem detulerim (dénoncer)?
M. Quae sunt formulae affirmandi, Petroni?
P. Romani praecipue affirmare solebant repetendo verbum interrogationis significans. cui addi potest: sane, certe, prorsus, omnino, vere.
v.g. Tune id fecisti? — Ego.
Veniesne? — Veniam. — Solusne venisti? — Solus.
Virtutes narras meas? — Tuas.
Negas? — Nego. Venit? — Dixisti.
M. Nihil praeterea?
P. Imo certe. Quotidiano sermone maximo in usu erant particulae: ita, sic: ita est, sic est; etiam, sane, admodum (parfaitement), probe, certe, maxime, scilicet (naturellement).
M. Cum vero vis plus significationis dare eidem affirmationi?
P. Ita plane; ita prorsus; vero, verum; ita vero, ita est vero; certe ita est; sane quidem, sane pol (hercle, hercule — oui, sans doute, certes).
M. Quomodo affirmas post interrogationem negativam?
P. Respondeo « imo », quae particula nunquam tamen sola esse debet v.g.
Nihil praeterea habes? — Imo habeo: (si).
Nonne vidisti cum? — Imo vero (si).
Me non intelligis? — Imo probe (si).
Praeceptor tibi potestatem scribendi non fecit? — Imo maxime: (si, si).
M. Veniamus jam ad negationem, Hugo; quomodo negative respondetur?
H. Negatur vel verbo interrogationis significante negative repetito, vel particulis: non vero, minime, minime vero; nunquam, nequaquam, haudquaquam, neutiquam; non hercule vero; et post interrogationem affirmativam etiam imo vero, imo enim vero.
M. Affer exempla.
H. Estne filius tuus ingenio felici (une bonne téte)? —
Perincommode non est (malheureusement).
Aperuistine peregrino caput? — Non vero.
Assurrexistine rectori capite aperto? — Imo vero. Numquid praeterea observasti? — Nihil prorsus (omnino). Decussistine heri baculo cerasum de arbore? — Minime quidem.
Esne ei gratulatus successum? — Imo enim vero.
Visne ipse venire ? — Minime, minime (non, non)!
Juste egit? — Injuste potius. — Cave dicas: non, injuste potius.
Estne luna sole major? — Minor potius (non, plutôt plus petite).
Ubi sunt Petrus et Paulus fratres? aegrotantne forte?
Petrus aegrotat, Paulus non item. (Cave dicas: paulus non).
Item cave dicas: Aegrotantne fortasse (forsitan)? dicendum est aeogrotantne forte, quia ne praecedit.
M. Quid Gallice significat: Quid ita?
H. Comment cela? Pourquoi donc?
M. Quid significat: Itane? itane vero? itane tandem? ain' tu?
H. Vraiment? En effet? Est-il possible? Penses-tu?
M. Quid strictim de interrogatione disjunctiva recta, quid de obliqua?
H. Interrogatio disjunctiva recta sic construitur v.g.
Utrum crastino die ambulatum ibimus an non?
Ibimusne crastino die ambulatum an non?
M. Quando potest utrum vel ne omitti?
H. Cum interrogatio brevis est v.g.
Caenabis domi an foris?
Studes an piscaris, an venaris an simul omnia?
Cerevisia est an vinum?
Interrogatio autem disjunctiva obliqua sic construitur:
Dic mihi, utrum verum sit an falsum; vel:
Dic mihi verumne an falsum sit; vel:
Dic mihi verum sit an falsum; vel:
Dic mihi verum falsumne sit.
Nescio utrum credam tibi (credamne tibi) necne.
M. Estne haec sententia emendata, Guilelme — (correctete)? « Dubito, si haec via ducat (ferat) ad flumen »?
G. Haudquaquam, domine, quia dubito significat: ipse mecum quaero, quod conjungitur cum num vel ne: dubito, nescio num ducat, nescio ducatne....
Non licet uti si conjunctione nisi post verba videre, conari, exspectare, experire, etc. quae interrogationem non continent v.g.
Videbo, si domi est.
Conati sunt, si perrumpere possent.
Exspectabant, si nostri transirent.
Temptata est res, si Ardea capi posset.
Experiamur, si possimus.
Operam da, si eum reperire possis.
Exspectabam. si quid ad me scriberes.
M. Quid tibi autem de hac sententia videtur: « Voluptas melioremne efficit virum an laudabiliorem?
G. Neque ista est pura et emendata; quia ne — an disjungit duas res inter se repugnantes; atqui melior et laudabilior se invicem non repugnant, sed complent. Ergo dicendum est: Mirum meliorem aut laudabiliorem. Eodem modo dico: « Quaeritur, dederitne ei ille aliquid aut promiserit », ac non an promiserit.
M. Quid interest, Claudi, inter nescio an et nescio num?
C. Nescio num (vel ne) dubitationem significat, quae in neutram partem, nescio an, quae ad affirmationem inclinat = an non.
M. Dic, quaeso, planius.
C. « Nescio num hoc dixerit, » significat: in dubio habeo, utrum hoc dixerit necne;
« nescio an hoc dixerit », significat: propenso (inclinato) sum animo ad credendum eum hoc dixisse;
inclino ad credendum, adducar, ut credam eum hoc dixisse; verisimile, probabile est, eum hoc dixisse.
Saepissime nescio an, haud scio an idem declarat ac fortasse v.g. Carolus est puer scitus (intelligens), nescio an omnium scitissimus (= fortasse scitissimus).
M. Ad quae alia verba haec regula transfertur (quae alia verba idem praeceptum sequuntur)?
C. Dubito, dubium est, incertiim est, delibero, haesito.
M. Licetne dicere, dubito annon turpe sit?
C. Nunquam, quia an jam continet negationem.
Cicero ait: Moriendum certe est, et id incertum, an eo ipso die (= an non eo ipso die).
M. Sed aliquid interest inter: Dubitat an turpe sit et dubitat an turpe non sit?
C. Certe; illud significat: putat esse turpe; hoc: putat non turpe esse.
M. Redde hoc Latine: Peut-être n'est-il pas vrai.
C. Nescio (haud scio) an non verum sit.—
M. Quomodo explicas non?
C. Cum haud scio an sensum habeat affirmativum (= peut- être) sententia, quae sequitur, negatione (non, nihil, nullus, nemo nusquam, nnnquam) carere non potest v.g. Cicero: C. Gracchus, si diutius vixisset, nescio an habuisset parem neminem (peut-être personne). Mea sententia haud scio an nullus beatior esse possit.
Haud scio an excepta sapientia, nihil melius amicitia homini sit a diis datum.
M. Pergratum mihi feceris, Stephane, si haec praecepta compluribus exemplis confirmabis.
St. Da cani bibere, haud scio an sitiat.
Ille valde est dives, nescio an totius urbis ditissimus.
Nescio an modum excesseris.
Dubito an hic considam (s'arrêter).
Quis scit an prudens huc se dejecerit (s'il ne s’est pas jeté).
Dubito an jure possit reprehendi (arrêter).
Non dubito an recte me admonueris (peut-être as-tu eu raison).
Nescio an jam sit mortuus.
Haud sclo an, quae dixit, sint vera.
Dubito an te primum ponam.
Hoc dijudicari nescio an nunquam, sed hoc sermone certe non potest (si jamais).
Non saepe, haud scio an nunquam, merum bibi (si jamais).
Tantam integritatem haud scio an nunquam invenias.
Nesclo an nullo unquam utatur relaxamento (récréation).
Contigit tibi, quod haud sclo an nemini (personne).
M. Posteriores dicunt. nescio an aliquis, ullus, unquam, usqitam, quod an apud eos idem significat ac num.
Heus bone vir (hé! l'ami), licetne hac transire?
Nemini licet; mulcta proposita illa via est vetita (sous peine d'amende).
Visne nobis viam per fundum dare (permettre d'aller)?—
Ego vero ac lubens (oui-da).
Scisne, quo illa via ducat (ferat)? — Probe, fert ad vicum.
Novistine viam compendiariam (plus court)?
Non ego; ista est via proxima (brevissima).—
Dic, sodes (dites, l'ami), nonne haec est via quâ itur ad stationem viae ferreae? — Imo est, domine.
(Cave dicas: Nonne haec est via ad stationem?)
Heus tu, nonne hâc itur ad aedem sacram, ad divae Mariae (Notre- Dame), ad cauponam e Gallo Gallinaceo (au Coq), ad diribitorium epistolarum (poste), ad mare, etc.)? —
Imo hâc.
Visne nobis viam monstrare (demonstrare, commonstrare)? —
Volo. Novi viam, quae fert ad mare, compendiariam (plus court).
Nonne illa via aliquantulo brevior est? — Minime, domine;
haec vero aliquanto est brevior (considérablement).
Ubi sunt parietinae (ruines) veteris castelli? —
Hinc aliquantum itineris est (c'est à une bonne distance).
Estne via aperta (expedita), an aspera, lutosa (bon ou mauvais)? —
Est via strata (silice perstrata — pavé).
Novistine viam transversam (tramitem transversum)?
Ita, sed callem novi breviorem, qui fert ad dirutos castelli muros (sentier de montagne).
Reperiesne viam, qua itur ad deversorium ex Agno Aureo (hôtel)? —
Quidni? probe. Hic est in proximo (tout près d'ici).
Estne via, qua itur ad forum olitorium (frumentarium, piscatorium, boarium, pomarium) longa (y a- t- il loin)? —
Non ita longa est, brevis potius.
Novistine portam S. Martini? — Sane novi, haud procul abest (n'est pas loin).
Quam longe hinc abest argentaria (banque)? — Hinc satis
longe; ne viae spatium te terreat, tibi suadeo, ut currum capias.
Ubi est theatrum? — Longulum sane iter, domine (assez loin).
Ubi est statua Caroli Magni? — In proximo. paululum abest a divae Mariae (Notre-Dame).
Ubi est septum, in quo ferae pascuntur (jardin zoologique)?
Ante Portam Auream, satis longe ab urbe.
Ubi est hortus,in quo plantae exoticae coluntur (botaniqite)?
Multum (longe) hinc distat; procul (longe) hinc abest (éloigné).
Scisne istud certo? — Certo, domine.
Ubi est stativum praesidium (stativa castra) equitum (caserme)? —
In propinquo est; paulula via est (disance).
Estne via, qua itur ad mare, longa? — Ita est; sane pol.
Haeccine est via, qua itur ad circum? — Ista.
Distatne hinc multum domus regia (aedes regiae — palais)?
Haud longe abesse potest (il ne doit pas être loin).
Ubi est academia? — Hinc abest quingentos passus (1 kilom).
Quam longe hinc abest Mosa? — Quatuor millia passuum (8 kilom.).
Estne haec via, quae fert ad Mosam, proxima? — Est.
Quam longe mare hinc distat? — Hinc iter quinque dierum. Aequo fere spatio hinc absunt Rhenus et Danubius.
Heus puer, scisne, num hic viciniae habitet quidam Cajus? —
Sane quidem, in proximo (propinquo) habitat.
Nonne quidem Petronius huc viciniae commigravit? –
Imo vero, sed mox e domo sua rursus emigravit.
Scisne Latine, scisne fidibus (violon)? — Probe utrumque.
Scisne numerare (ratiocinari;calculos subducere)? — Etiam.
Scisne bonus ratiocinator (potens numerorum)? — Sane quidem.
Scisne armis uti (battuere); equo uti (equitare)? — Dixisti.
Scisne quotus hodie sit dies mensis? — Ita plane.
Nonne hodie diem natalem tuum agis? — Sane quidem.
Nonne hodie dies natalis celebratur regis? — Imo certe.
Potest aliquis ex vobis mihi causas defectionis lunae narrare? — Ego vero.
Scisne quota sit hora? — Ita plane.
Inspexistine horologium (horas)? — Certe.
Silet horologium meum, quia oblitus sum machinae motum reddere (remonter).
Nonne paulo citius (vel tardius) movetur (avance)? —
Quid index nuntiat? — Nondum quadrantem.
Cur id diligenter non ordinas? —
Exspectabo, dum ex toto moveri desierit.
Nonne machina est fracta (ressort)? — Non est.
Potes ejus modi horologio fidem habere (se fier à)? —
Praeclare dicis, quia nunquam recte movetur (va).
Cur horas ab aliquo non quaeris (demander à qn.)? —
Ad horologium viae ferrae me accommodare soleo (sequi — se conformer à).
Nonne me intelligis? Imo probe (si).
Nihil praeterea habes? — Imo habeo.
Te non pudet eum ita tractasse? — Minime vero.
Fecistine pro viribus (tout le possible)? — Sane pol (hercule).
Visne me conventum (me parler)? — Maxime (certainement).
Visne me comitari in forum? — Vero ac lubenter.
Esne precatus faustum annum parentibus? — Ita plane.
Esne precatus matri prosperatii noctem? Aut etiam aut non responde! — Sane quidem.
Quaesivistine ex ea, quomodo hac nocte quieverit? — Vero.
Optastine fratri incolumem in patriam reditum? — Certe.
Nonne nudius quintus decimus Romae fuisti? — Imo fui.
Nonne octavo die (aujourd'hui en huit) feriae tuae exiliunt? — Imo vero.
Nonne hanc virtutem intelligis temperantiam? — Imo vero.
Nonne tuae respondendi sunt vices (ton tour)? — Imo certe.
Nonne librum identidem (saepius) inspexisti? – Minime vero.
Vos aegri fueritis? – Fui equidem, domine, frater meus non item. (Cave dicas: frater meus non).
Estne hodie dies profestus (jour ouvrable)? — Sane quidem.
Estne hodie Solis, Lunae, Martis, Mercurii, Jovis, Veneris, Saturni dies? —
Est Martis dies, quod te non fugit (tu le sais).
Quid tibi est Petroni? Esne incommoda valetudine (indisposé)? Quid tibi dolet? Quo morbo laboras? — Caput mihi dolet; dentes mihi dolent.
Nonne morbum (aegrum) simulas? —
Egone? — Nae tu.
Modo te vidi ridentem et fabulantem. Nae tu scilicet gravissime aegrotare videris (naturellement).
Quid istic desideratur, Paule (manque)?—Calamus, domine. Ecce duo. Utrum amas scribere cuspide (mucrone) duriuscula an molliore? — Nihil refert: modo tenui mucrone, modo crassiore vel molliore uti soleo.
Fecistine periculum, num calamus sit commodus (bonus)?—
Ita, domine, commodissimus profecto est.
Quid cessas? Num deest tibi occupatio? — Nimio labore potius sum pressus.
Quid, dimidiatum dumtaxat pensum idque in schola absolvisti?
Nonne hoc domi factum oportuit?
Quot horas insumpsisti in interpretationem Caesaris?
Quem adjutorem habuisti (quis tibi operam navavit — qui vous a aidé)?
Nonne domi librum Caesaris habes in Gallicum conversum? Exhibuisti mihi testimonium a parentibus scriptum?
Nonne officlo tuo defuisti?
Nonne mihi fidem dedisti? Num promissa praestitisti?
Nonne multum temporis amisisti (trivisti)?
Quomodo istam jacturam resarcies (compensabis)?
Te seorsum non monuerim (à part)?
Cur tam diligenter occursum meum vitasti (de ne pas rencontrer)? — Procul scilicet a Jove, procul a fulmine.
In discrimen vapulandi non venisti (d'être battu)? — Nihil erat periculi.
Quotum locum obtinuisti in classe? — Sum primus ab ultimo (avant- dernier).
Quocum locum mutasti?
Egone te propter Ludovicum collocaverim?
Quis tibi potestatem fecit Ludovico assidendi (à côté)?
Hic consedi, quia igne non delector et offendor luce (géné). Quid ita? discede ad locum tuum; vel sede seorsum potius (à part) in loco, quem tibi assignabo.
An putas tibi licere locum occupare, ubi tibi videatur? — Licetne, domine?
Quid, tu urgeris necessitate naturae?
Quin ante scholae initium necessitati satisfecisti?
Cur non prospexisti, quibus rebus opus sit ante scholae initium?
Nonne heri foris tergiversatus es (s’amuser)?
Licentiam rogasti cito domum redeundi; properastine rectâ domum (directement)?
Quid cessas, Georgi? — Calami crenae (fente) fibra aliqua adhaeret, quae mihi prius est demenda.
Diluistine aquâ atramentum? — Non dilui, quia mihi ad manum non est aqua.
Visne tibi paulum infundam? — Volo.
Satis non esse videtur, visne plusculum infundam (un peu plus)?
Quid? charta illa in annum integrum tibi non sufficiat?
Quid haesitas? Nonne potes hoc nomen tenere?
Cur fles, Antoni?
Quis tibi pervellit auriculas?
Ecquis te loco exturbavit?
Cur rixastis? — Tentavimus, uter viribus plus valeret.
Potes convertere versum,qui proxime sequitur (suivant)?
Nonne diem tibi dixi, quo fenestras ad eventilandum auditorium aperires (aérer)?
Nonne locum tempusque tibi constitui, quo me convenires (parler)?
Mihi dicere non vultis, quis subsellia loco moverit?
Unde putatis me rescivisse, quis fecerit?
Quid habes mihi dicere?
Multum profecto habeo, quod de te querar.
Nonne heri vesperi ad cauponam e Leone Aureo devertistis?
Nonne in (ad) multam noctem potastis?
Nonne rixastis?
Nonne tu, Petre, oculum lividum retulisti (poché)?
Nonne in caupona cyathum vinarium et cyathum cerevisiarium fregisti?
Nonne intempesta nocte cum fragore ostium pulsasti?
Nonne stans pro ostio facta tua personasti (parler à haute voix de)?
Quid? hoc tibi non occurrit (tu ne te souviens pas)?
Nonne lagunculam vini in scrinio mensac (tiroir) vel in armario occultasti (in scrinium abdidisti)?
Hodie in carcere tecum reputare poteris, quomodo diem hesternum peregeris (repasser).
Tu, Edmunde, heri domi fuisti, nonne (n'est-ce pas)?
Invenistine tuos salvos et incolumes (retrouver)?
Dixistine eis meis verbis saluterri?
Obruiturne domus vestra etiamnunc hospitum multitudine?
Interfuistine convivio?
Qui fuerunt convivae praecipui?
Quid? princeps ipse mensam vestram praesentia sua cohonestavit?
Ipse in capite mensac sedebat?
Quae fercula apposita sunt?
Quid? tu famelicus a mensa ablisti?
Ain'tu (itane; itane vero)? Unde factum est?
Heus, Antoni, visne me comitari in glaciem?
Novistine, ubi pateat ampla planities?
Nonne illud vivarium totum nive est obrutum?
Plurima enim hac nocte nix e coelo delapsa est.
Nonne, praestat traha (trahea) vehi (traîneau)? —
Quaeramus potius glaciem.
Nostin' calopodiis (patin) per glaciem discurrere — calopodium: calopodiorum opera stadium glaciatum decurrere, emetiri.
Ego malo (praeopto) lubricum per glaciatum agitare cursum (glisser — labente vestigio glaciatum stadium decurrere, emetiri).
Munistine chirotecis manus (induistine chirotecas)?
Habesne soleas clavis instructas (à clous)?
Nonne glacies parum firma esse videtur?
Nonne illic rimas agere videtur (étre fendue)?
Nonne nimium tenuis est? —
Noli laborare: nobis omnino par erit.
Quid significat clamor iste? —
Sodales nostri pilis nivalibus (niveis) invicem se petunt.
Nonne Petrus Paulo oculum excussit? —
Absit ab eo tantum flagitium.
| De valetudine |
|