Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Aliae approbandi et improbandi formulae

E Wikisource
 Laudandi modus De declamatione 
46. Aliae approbandi et improbandi (reprobandi) formulae.

Unde vis convertere incipiam, domine (traduire)? Incipe ubi proxime desivimus.

Incipiam igitur a medio capite (au milieu du chapitre); a parte extrema (fin).

Incipe paulo supra, paulo infra (plus haut, plus bas). Attolle (intende) vocem; dic clarius, res arcana non est (secret).

Repete sententiam istam clarius (altius). Fac voces distincte pronunties.

Dic sensim (lente); dic cursim (vite).

Repete istud verbum; itera eandem locutionem; dic item semel.

Animam recipe; respira; dic intervallis (pause). Repete de integro ad finem usque.

Remitte vocem; rerisne me esse surdum (croyez- vous)? acerrimus contra mihi est auditus (acuti sum auditus). Quam haesitas lingua! rumpe moras! tu me moraris (faire attendre).

Patientia mea vincitur (patientiam rumpo, abrumpo - je perds la patience).

Complica (fermer) librum et pronuntia idem memoriter. Si recte memini (si satis commemini; ut mea memoria est), hoc caput vobis ediscendum dedi.

Bene.Nihil jam restat; nihil est praeterea; nihil est reliquum. Hic est finis (c'est tout; nondum finis).

Nihil requiro praeterea; nihil desidero amplius.

Quantum scio (quod sciam) alterum quoque caput vobis dedi praeparandum.

Recita ultra, Petre; lege amplius; perge legere (continuez). Claude jam librum et rem omnem mihi narra ordine.

Satis est. Bene, Petre (recte, pulchre, probe, belle - bien) Satis bene; sane bene, bene sane (très bien)!

Optime, rectissime, perbene, pulcherrime, praeclare -(très bien).

Euge, eja, factum bene, laudo (bravo); non potuisti melius. Macte (age, agedum). Macte virtute, macte virtute esto (bien, courage)!

Res ita est, ut dicis; ita scilicet; rem tenes; libenter istud audio (me fait plaisir de).

Optime omnium (mieux qu'aucun autre), rectissime respondisti.

Te probo (approbo), mihi plane satisfecisti (je suis coinent de vous).

En responsum, in quo acquiesco. Istud audio summa voluptate.

Pensum quoque tuum lepidissinie curasti (très bienfait). Item delector versibus quos scripsisti (je suis content de). Vehementer gaudeo quod quidquid tu vis, valde vis (le veux énergiquement).

Apertissime et planissime rem explicasti (bien clairement).

Non mediocrem animo capio voluptatem, quod tam belle respondisti.

Gaudeo vehementerque laetor te rem tam praeclare enucleasse (expliquer).

Pergat jam Fredericus. - Plane et aperte loquere, Frederice (clairement).

Ohe, inepta loqueris (non sens). Miror quod tam ineptum quidquam potuerit tibi in mentem venire.

Alias perbelle feceris, si omnino tacueris (une autrefois vous ferez bien de).

Quid? Tu scilicet omnia rectius scis (intelligis; melius, magis scis - savoir mieux)?

Omnia permisces (confundis).

Ne semel quidem lexicon aperuisti. Omnino nescis lexico uti. Disce diem bene disponere (régler le temps pour la journée). Sed ordo tibi est invisus (odiosus, te pungit, urit - une épine dans l'oeil).

Sentis omnino quid sit ordo, capito (baro - grosse tete)?

Tu nihil nisi tempus fallis; ut levissinie dicam, homo oscitans es (negligens).

Taedio confici videris (mourir d'ennui); non studiose discis; studiis non insistis.

Quo more vivas, nescio (quelle est votre conduite). Mores tuos graviter querar apud patrem tuum.

Perge explicare. Quae est haec dictio (expression)?

Quod dicis, nihil ad rem attinet; ad hanc rem nihil spectat; (nihil huc attinet, pertinet; ad hunc locum non pertinet; a proposito nostro alienum est; digrederis a proposito; aberras ab instituto; extra ordinem curris).

Tenta quid possis; proba opere. Quid, si tentes? Tu nihil habes animi (courage).

Id est, quod volui (c'est ce que je voulais). Hoc malo (cela est mieux).

Responsum tuum accipio (approbo; responso tuo contentus sum).

Responsum tuum boni consulo (je me contente de). Nihil ultra requiro; abunde sufficit; mihi satis est.

Quid significat conjunctivus verbi in versu, qui sequitur, Benedicte?

B. Significat, opinor, causam. -

Nae tu vehementer erras, (toto coelo errasti). Tu mira narras: dic potius bis bina esse quinque.

Quam longe falleris. Tu id nondum sentis (remarquer;- tu nondum advertis, percipis, sentis errorem)

Non est, quod dubites (ne doutez pas). Adhuc tua messis in herba est.

Sensim procedis (lente progrederis).

Volo, ut facias pro viribus (autant que vous pourrez). Diffusius (uberius) jam rem explana (expliquer plus au long).

Eundem errorem saepius iteras (faire toujours la même faute).

Nihil ad rem dicis (à propos); de hoc non interrogavi.

Non recte accipis (sentis); tu falleris; in hac re hallucinaris. Rem non pernoscis (non perfecte noscis), non probe curasti rem.

Non tenes rem ipsam; haud satis rem capis.

Quam male versatus (exercitatus - malferré) es in grammatica.

Ei nullum verbum extorquere possum. - Tenes, cluid dicam, baro?

Nae tu agis comoediam lepidissimam (jouer). Ostende igitur rem planius.

Id, quod dicis non plane capio. Scire velim quam dictionem istam intelligas (ce que vous entendez par celle expression).

Dic iterum; repete quod dixisti. Corrige dictum (ce que vous avez dit).

Id a te divelli (avelli, eripi) non posse videtur (enlever de la tête).

Nunquam ad rogatum respondes.

Non liquet res (clair). Penes te es (êtes- vous fou)? Unde natus est error? - Non recte audisti.

Plane video te nihil intelligere (je vois bien). Quae dicis intelligi non possunt (n'a pas de sens).

Res non cohaerent sibi (inter se); modo ais, modo negas (dire: oui et non).

Omnia oblivioni dedisti (de memoria tibi ceciderunt, delapsa sunt).

Valde obliviosus es (vous avez tout oublié).

Res tua male se habet. Res tua diem de die in pejus ruit (de mal en pis); pejore loco esse non posset (ne saurait étre pire). Quid mihi lucri est in hac re te fallere?

Si pergis, ut coepisti, constat (liquet, patet, perspicuum est) hanc classem tibi esse iterandam. Nihil hoc explicatius (plus clair).

Do fidem sic futurum, namque his tribus mensibus non solum nihil progressus, sed multum regressus es (considérablement).

Nec scripto nec sermone mihi ullo modo satisfecisti (dans l'écrit - dans l'oral).

Interrogatus plerumque prave (male, misere, non recte, perperam, perverse) respondisti.

Libellus meus completus est malis notis tuis, de quibus tamen magnopere laborare non videris (se soucier).

Molestissime fero (regretter), quod tanta in te est levitas, ut non satis sciam, si verba mea tibi usui sint futura.

Pergat jam sequens. Potes, Semproni, eandem quaestionem solvere?

Quid moraris? At per ea quae tibi dulcissima sunt in vita, nostri misertus incipe! -

S. Sine, quaeso domine, mecum recolam (réfléchir).

Bene vide etiam atque etiam, quid dicas (pensez bien). Tandem aliquando. At narrationem longius repetis quam res postulat.

Quorsum istud dicis? Quorsum de hac re tam multa (pourquoi)?

Prolixior es, quam par sit, in loquendo.

Quid opus est circuitione (de tant de détours)?

Utere brevitate; dic quam potes brevissime (que possible). Omitte omnia, quae levioris momenti sunt (res minores); alienum ab hoc tempus est (nous n'en avoits pas le temps). Id est quod volui. Rem ipsam dicis (c'est cela)! Idem placet mihi.

Sed in hoc uno tecum non consentio.

Scito Ciceronem in hoc loco depravatum esse (corruptum). Lectio haec falsa est; Cicero hic, ut ita dicam, mutilatus est. Optimi codices hic habent « malint », non « nolint » (in optimis codicibus est ).

« Malim » est vera lectio. Ita sentio (sic mihi quidem videtur, sic opinor, ita judico, sic existimo; haec est mea sententia, meo judicio sic res est); sic res se habet mea quidem sententia; ita censeo esse legendum. Ita esse conjicio (conjecturam facio; ita res est, quantum conjicio, conjicere possum).

Sed de hoc alias; ad hoc alias revertemur (y revenir une autre fois).

Jam porro videamus; ad reliqua progrediamur; pergamus de reliquo (voyons maintenant le reste).

Convertat sua quisque vice (à son tour). Incipiat Antonius a capite quinto. -

A. Unam hujus capitis sententiam non satis intellexi, domine (pas bien).

Non mirum est, o bone; nam ista sententia item est locus obscurus et difficiles habet explicatus (obscur et difficile), qui multorum iam torsit ingenia (se sont cassé la tête); ex quo facile intelligi (colligi, judicari) potest eum esse depravatum.

Converte, ut potes (de votre mieux); recte an secus, nihil ad nos (bien ou mal, peu nous importe).

Cur librum non inspicis? Num verba memoriâ tenes (coiznaissez- vous le texte par coeur)?

Jam unum et alterum verbum de tuo addidisti (de votre chef). Vobis quinque tantum versus erant ediscendi.

Sine, quaeso, me dicere.

Explica locum quem modo convertisti; fac rem conspicuum (clair).

Quam male (perverse, vitiose, inquinate) Latine loqueris! Confuse loqueris; memoria tua confunditur.

Noli timere: fac animo sis quieto; noli esse sollicitus. Quidnam tantopere animum tuum confudit?

Rem eo deteriorem fecisti.

Hoc non dico, ut animum tuum frangam (debilitem, spem tuam eripiam, auferam), sed contra tibi addam (faciam; animum erigam, firmem - décourager, encourager).

Adhuc spes est; res nondum est desperata. -

S. O, domine, animo sum adeo perturbatus! patienter me, rogo, feras (patientez avec - moi).

Non tam male respondisti; rem tam male non gessisti. Agedum, perge. Quid habes dicere de illo verbo?

Quid habes, quod mihi opponas (quid habes mihi opponere)?

Nonne hoc disertissime planissimeque (distinctement) in annotatione libri tui scriptum est?

Nonne vobis nominatim (expressément) praecipi, ut annotationes diligenter legatis?

Roga, si quid nescias. Me rogare debuisti. Quamquam enim res tanti non est (important), tamen de husmodi quaestione semper ad me referatur (s'adresser).

Quis istic tibi a tergo est (derrière nous), Nonne Joannes est? Cave tibi, vulpecula cauta, ne forte deprehendare (attraper). Ne feceris quod factum nolis (dont vous vous repentirez).

Quis tibi mandavit (negotium dedit), ut Antonium a tergo submoneas, (admoneas, ei suggeras - souffler)? -

Eja haud sic decet (ah! cela n'est pas bien).

Tu minas meas ne flocci (pili, nauci) quidem facis (aestimas).

Hoc tanti non esse reris (important). Recte non fecisti. Putasine forte nihil esse quod vereare (vous n'avez rien a craindre)?

Mores tui mihi non placent; male te geris.

Quid de facto tuo judicem (que penser de votre conduite)? Putatis eum hodie istud primum facere?

Nihil vafrum a te expectaveram. Nae tu puer bonus es scilicet.

Tandem sentio fallaciam tuam; semper conatus es me fallere. Commodius fecisses, si rem tuam curasses (vous auriez mieux fait).

Ne minimam quidem notionem obedientiae habes.

Sed hoc tibi persuasisti (animo concepisti - mettre dans la tête), ut mihi stomachuni faceres (bilem moveres).

Perbelle feceris, si alias tua, non aliena negotia curaveris (vous ferez bien).

Ego promotionis tuae vituperationem subire (suscipere) nolo (prendre sur moi le blâme).

Hoc velim tibi penitus persuadeas (soyez- en bien persuadé). Te amplius non evocabo, donec mores tuos mutaveris (se corriger).

Apage te (facesse hinc) et exi (abi foras - sortez)!

Invitus hoc facio, hihil profecto magis invitus (à regret): sed satis te praemonueram satisque istud merueras.

Vos profecto non odi, sed inexorabilis et implacabilis sim necesse est adversus vitia vestra.

Summam exerceo (colo) justitiam neque quidquam mali quocunque studio comprobo (partialité). Iudex sum aequus, studio et ira vacuus (impartial), omnibus aequus, nemini iniquus.

Personam non respicio; idem sum omnibus; omnibus exacque faveo; omnes aeque diligo, nullo discrimine omnes amo (impartial).

De hoc vos ipsos judices facio (hoc judicio vestro permitto) Amove istos orbiculos, Marcelle (billes). Nonne hoc planissime vetui (formellement)?

Nec tu semper recte facis (conduite n'est pas toujours bonne). Parumne tibi est, quod ipse nihil discis, ut alios a studio avertas (non satis habes nihil discere - ne vous suffit pas de)?

Satis saepe te praemonui. Cave tibi!

Accede huc et mane genibus innixus, dum resurgere te jubebo.

 Laudandi modus De declamatione