Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Colloquium de Schola

E Wikisource
 Praefatio De sero venientibus 
1. Colloquium de Schola.[1]

Q. Heus quo properas (quo te rapis), Semproni?

S. In scholam, Quinte, in ludum eo.

Q. Quid? quem putavi pridem egressum, tu adhuc scholae operaris (tu vas encore à)?

S. At a magistris non digrediar nisi proxime sequenti mense Augusto.

Q. Cujusnam ludum frequentas?

S. Ad scholam ito, quam magister quidam nuper aperuit, quo plurimi suburbis pueri conveniunt.

Q. Quod illi est nomen? Unde venit? Quam pridem scholam habet (tuetur, exercet)?

S. Ei nomen est Tiburtio, natione Germanus, qui primo, ut fertur, Bruxellis pueros docebat (avait une école), deinde Antverpiae ludum exercebat, postremo huc venit.

Q. At quid est, cur pater viri peregrini institutioni te committat (envoyer à l'école d'un étranger)? Nonne ludi magistri nostri multo melius te instituant?

Ego puer apud Cajum sedi (Cajo magistro usus sum—aller a l'ecole de), qui adhuc fama eximii magistri floret.

S. Qui sint magistri, equidem nihil omnino curo (m'est tout indifferent), quippe cum, in quacumque schola sedet, puero discenti tantundem sit patiendum.

Q. Numquid iste magister tam acerbe est severus?

S. Summa profecto austeritate, qui virgae non parcat: quem in ridendo vel fabulando deprehendit, is sine misericordia vapulat (plectitur).

Vah, quam satis habebo, si scholam aliquando absolvero; tunc tandem ab omni vi et necessitate (contrainte) liber liberatusque ero.

Q. Patienter exspecta, o bone, et forti animo esto, qui multos laborum socios habeas. Homo enim, ait Sallustius, sorte duxit laborem (sortitus est laborem).

An putas, illos, qui ludum militarem, ludum gladiatorum, ludum fidicinum, officinam eloquentiae, academiam artium frequentant, non item sudare?

Bene igitur spera, amice, (consolez-vous) et illud quoque cogita: nonne is, qui litteris semel est eruditus (qui homo est e schola politus), multo facilius rebus in hoc saeculo consulet suis (faire sa fortune)? Praeterea, qui bene artibus est institutus (instruit dans les sciences)—institutus ad dicendum, ad Latine loquendumah,—ah, quam magnifice jactare se potest (etre fier)!

Ceterum nunquam, dum vives, scholam fuga evitabis: unam egressus in aliam intrabis. An non tota, quam tu adhuc ignoras, hominis vita est schola, quae magis quam quaevis disciplina alium aliter docet veram sapientiam? Plurimi enim sapientiores fiunt experientia praeceptrice (à l'école de), cujus nulla praestantior est disciplina; illi paupertatel magistifa (a l'ecole), quae rebus adversis vel fortunae tormentis nos docet patientiam. Sed haec hactenus, ne amplius philosophando tibi molestiam afferam.

Hem, administratne iste magister scholam suam solus?

S. Non solus scilicet: complures adjutores habet, quibus variae disciplinae sunt distributae (assignatae). Doctoribus ad docendum utimur aptissimis (nous avons), quorum sua quisque arte profecto est dignus (fort dans sa branche) nisi forte qui Gracce profitetur (professeur de Grec) minus idoneus ad tuendam scholam esse videatur.

Q. Quod ipse quisque scit, aliis tradere potest (donner).

Quis apud vos Latine profitetur? Quis vobis tradit prae-cepta grammatica (donner la graminaire)?

Quo doctore rhetorico (vel dicendi) utitur classis[2] tua? Quae est docendi ratio eius vel genus instituendi (methode)?

Quem rerum explicatorem habetis (professeur d'histoire)?

Nonne idem geographiam quoque profitetur?

S. Idem sane, qui historiae est peritissimus (qui historia plurimum valet (qui est tres fort). Ipse librum de rebus Belgicis scripsit.

Q. Quo doctore utimini in mathematicis (quis profitetur mathematica)?

Quis est professor sapientiae?

Quis vobis tradit litteras (litterarum historiam)?

S. Cajus, qui adeo est doctus, ut omnes simul disciplinas (doctrinas) tradere possit. Idem nuper praecepta de mathematicis conscripta edidit (un manuel de).

Q. Quis vos religione instituit (donne la religion)?

Quis vos rhetoricam docet (tradit praecepta dicendi)?

Quis vos fidibus, equo, armis docet (musique, escrime)?

Quot pueri docentur musica, equo, armis, (discunt musicam)? Quis vos arte gymnastica instituit?

S. Demetrius nos ad battuendum instituit (à nous battre au fleuret); me equo docendum non curo (prendre des leçons d'équitation).

Q. Hui, tu pure et Latine loqueris; quis te loqui instituit (donner les leçons)?

S. Duo doctores me lingua Latina erudiverunt (instituerunt).

Q. Quid igitur tibi de schola vestra videtur?

S. Institutio religionis ceterarumque disciplinarum perfecta vix quidquam (l'enseignementne laisse rien à désirer), institutio (praeceptio) vero linguae Graecae, ut dixi, multum relinquit.

Q. Quis...

S. Ohe, Quinte, ne me moreris, alias tibi respondebo; nisi enim jam strenue cucurrero, schola, priusquam pervenero, jam in exitu aut vero dimissa erit.


  1. Quid interest inter scholam et ludum?
    Quilibet locus, quo pueri vel adolescentes docendi convenire solent, schola dici potest. Sed omnis schola non est ludus, cum ludus illam significet, ubi elementa i. e. legere, scribere etc. docentur (ludus litterarum, litterarius).
    Attamen veteres minime dubitabant et illas promiscue appellare ludos et scholas, ubi artes liberales (les humanités), quae quasi elementa altiorum constituerent studiorum, docebantur (ludus ingenuarum litterarum).
    Academia artium vero (université) schola, non ludus est appellanda.
  2. Quintilianus ait: « Praeceptores mei pueros in classes distribuerant »—Prima, secunda, nostra, vestra classis.
    Cum de loco agitur, ubi docetur = auditorium v. g. subsellia hujus auditorii (les banes de cette classe). De doctrina dicimus schola v. g. Magister hodie scholam non habet (ne doune pas classe). Hodie scholam non habemus. Inter scholam fabulari non licet (pendant la classe).
 Praefatio De sero venientibus