| Quae sint indecora |
|
M. Quomodo Latine denotatur nomen Gallicum « essai », Alexi?
A. Commentatio de aliqua re; commentari de – écrire un essai.
M. Bene. Joannes cum Hugone in sermonem se det de hoc argumento (sermocinetur, colloquatur cum).
J. Quod argumentum, Hugo, praeceptor nobis nudius quintus decimus (il y a 15 jours) commentandum imperavit?
H. De vitio ignorantiae, quod ego jam absolvi.
J. Quid, tu id jam absolvisti? Istud tibi gratulor.
Equidem de eo nondum ne cogitavi quidem.
Et quot, quaeso, paginas complevisti (écrit.)?
H. Duodecim easque magnam partem per compendia scriptas (abréviations).
J. Satin' sanus es, homo?
Quorsum haec tam multa de vitio ignorantiae?
Nescis pracceptorem commentariis longe repetitis non delectari (amare, non arridere, placere, juvare, voluptati non esse; non libenter legere — aimer)?
H. Satius, opinor, est narrationi superesse quam deesse, (mieux vaut trop que trop peu). Ceterum nonne putas accuratam commentarii diligentiam praeceptorem potius juvare?
Insuper etiam illud est argumentum, quod accuratius exsequii (de quo plenius, accuratius, uberius, diligentius, fusius, multis verbis disserere) certe nunquam nimis sit.
J. Istud non nego; at cur ego rem tam alte petam, si praeceptor quaternis paginis plerumque contentus est (satis habet quaternas paginas accipere; quaternas boni consulit; in quaternis paginis acquiescit)?
Proculdubio multa contrahere (in angustum cogere, deducere, rem incidere) potuisti (tu aurais pu).[1]
H. Recte judicas (tu as raison); quin etiam vereor, ne praeceptori mirum videatur (frapper), quod praeter consuetudinem longus (multus) fui. Sed meo vitio non factum est (per me non stetit — par ma faute.), ut copiosius justo (aequo, solito) scripserim.
J. At omnino tecte (occulte) loqueris (tou mystérieusement). Quid est?
H. Potes secretum tecum habere (secretum tacere)?
J. Nos nihil unquam alter ab altero secretum habuimus (nous n'avons jamais eu de secret entre nous): loquere.
H. Frater meus major abhinc decem annos sub eodem praeceptore de eodem argumento scripsit, quod ego nunc, ut tempus et operas compendii (temporis et operae compendium) facerem (pour épargner le temps et la peine) ad verbum descripsi (transcripsi).
Ecquid vides (ne vois-tu pas) me ob hanc causam tanta abundantia fuisse?
J. O te fortunatum! Utinam et ego ejusmodi fratrem haberem. Hoc tibi crimini (vitio) non dederim, sed nihilominus suam quisque, opinor, argumenti explicationem ad salutarem modum cogat oportet (borner à une mesure raisonnable; — in scribendo aliquem modum sibi statuat, constituat, modum retineat; nunquam modum excedat, egrediatur; nunquam finem et modum transeat; ne sit nimis, immodicus, immoderatus; orationem (i) moderetur, rei modum imponat).
Equidem, ut in proverbio est. «Paucis quidem, sed bene», rem breviter (paucis) absolvam; (praecidam rem; rem in pauca conferam); hoc certum est mihi; stat sententia.
Omnia supervacanea et inutilia praetermittens (silentio, tacitus praeteriens, praeteriens et relinquens, missa faciens) utilitate scientiae modum argumenti terminabo (je limiterai le sujet à l’utilité des connaissances; modum faciam argumento utilitate scientiae).
Labore onerati (obruti) plerique nostrum, ut persuasum habeo, scribere satis habebunt (se borneront à) utile esse universe aliquid discere;
alii de solis ignorantiae incommodis mentionem facient (se borneront à);
alii ultra locos communes non procedent (se borneront à);
alii nihil afferent nisi nonnulla exempla (se borneront à);
alii nihil aliud defendent nisi scientiam communem, tritam, vulgarem (se borneront à défendre);
alii denique temporis angustiis exclusi (n'auront pas assez de temps pour) nihil, opinor, scribent omnino.
Sed quid opus est in hoc longius philosophari?
Io! (ah) ultimum in hoc gymnasio commentabimur (pour la dernière fois): quis scit, ubi gentium post sesquimensem (6 semaines) futuri simus.
- ↑ Cave dicas « abbreviare», quod verbum sine ulla auctoritate est.
| Quae sint indecora |
|