| De variis partibus epistolae |
|
M. Quomodo Latine exprimis vocabulum Gallicum lettre,
Petroni?
P. Lettre Latine dicitur « epistola » vel « litterae ».
M. Licetne utrisque promiscue uti?
P. Nequaquam, domine. Epistola ipsa quidem aliud nihil significat nisi lettre, sed non item litterae.
M. Quid igitur significat litterae?
P. Quidquid scriptum est; scriptum quodlibet.
Quod si vero scriptuin significat quodlibet, per se unum idemque atque epistola significare non potest.
M. Unde igitur fit, ut sermo Latinus hoc vocabulum tam saepe isto sensu usurpet?
P. Hoc quidem sensu saepissime usurpatur, sed ita tamen, ut ex adjectis sempex cognosci possit, cui vel a quo litterae sint scriptae v.g. venio nunc ad tuas litteras (= quas tu mihi scripsisti); statueram nullas ad le litteras mittere.
Simul accepi a Seleieco tuo litteras.
M. Quid praeterea inter epistolam et litteras interest?
P. Litterae potius ad sententias (contenu – argumentum seu rem), epistola ad exteriorem et interiorem formam se refert.
Magno solatio mihi tuae litterae fuerunt. Litterae tuae mihi valde placuerunt.
Sed: complica et obsigna epistolam. Epistolam tuam omnino laceratam accepi; hanc epistolam alteri junxi (adjunxi; cum altera conjunxi; alteri implicavi; in eundem fasciculum addidi = inclusi).
M. Licetne igitur, Ludovice, dicere: litteras scribere
(conscribere)?
L. Licet, si addo ad aliquem; secus dicendum est epistolam scribere, conscribere.
Litteras ad aliquem dare, mittere.
Litteras Romam dare; litteras in Europam mittere.
M. Une petite lettre?
L. Epistola pusilla, (minuscula); litterulae, litterae paucorum versuum; aliquid litterarum (litterularum).
M. Voici une lettre pour toi de tes parents?
L. En epistola (litterae) a parentibus ad te scripta (missa, data).
M..Jusqu'à présent je n'ai reçu de toi que deux ou trois lettres?
L. Adhuc binas trinasve a te accepi litteras (binae trinaeve mihi abs te allatae, perlatae, redditae sunt litterae).
M. Cur non dicis: duas, tres?
L. Quia duae, tres litterae significat duas, tres formas vel notas elementorum (lettre de l'alphabet) v.g. hoc vocabulum
tribus litteris compositum est.
M. Je n'ai pas encore répondu à votre lettre?
L. Adhuc non (nondum) respondi ad epistolam tuam, (nondum rescripsi ad epistolam vel litteras tuas). Adhuc non respondi epistolae tuae (litteris tuis).
M. Je n'ai pas encore reçu de réponse à ma lettre.
L. Nondum litteris meis rescriptum est (a parentibus).
M. Lettre de condoléances, de félicitations, de
remerciments?
L. Epistola consolatoria, gratulatoria: litterae gratias agentis (agentium); redditae sunt mihi litterae tuae consolatoriae, etc.
M. Finissons maintenant cette lettre.
L. Concludamus jam hanc epistolam.
M. Mlulta alia etiam de epistola dici possunt, sed spero fore, ut Bernardus et Eugenius sermone quem jam inter se sunt collaturi, quae desunt, suppleant. - Amabo vos, incipite (s'il vous plait)!
E. Ecce, Bernarde, tabellarius adest (le facteur vient).
B. Io! peram epistolarum plenam habere videtur (sac). Fore spero, ut nunc quidem (cette fois) litterarum aliquid et mihi afferat (reddat).
E. Amet te Deus (Dieu vous bénisse), tabellarie; ecquid ad me?
T. Hanc unam, domine, accipe ad te epistolam (voici une lettre).
B. Quid? ego nihil auferam, tabellarie (et moi je ne recevrai rien)?
T. Neutiquam, domine; en fasciculus iste ad te et acta diurna (paquet et journaux).
E. Estne paululum otii tibi, tabellarie? Si ita, sequere me, ut poculum vini tibi apponam, id quod copiam mihi dabit, hanc epistolam veloci oculo percurrendi et si opus erit breviter rescribendi. Asside, oro, tabellarie, asside (asseyez- vous)! - Bombax, Bernarde, haec epistola opera data (dedita) a fratre ad me est missa, et insuper etiam pecunia gravis (est une lettre expresse et chargée).
B. Quid hoc sibi vult? Ubi nunc commoratur frater tuus (qu'est- ce que cela veut dire)?
E. Priusquam respondeo, mihi videndum est, unde epistola sit data. Habesne cultellum, Bernarde, quo eam incidam?
B. Quid, cultello tibi opus est, cum involucrum jam
undique sit scissum et laceratum?
Insuper inscriptio etiam, ut video, plane est diluta (l'adresse effacée). Quorsum, quaeso. epistolae obsignantur, cum signum raro integrum maneat? Signa ista quidem omnino turbata videntur (violé).
Propera et remove ea (enlever)!
E. Recte dicis (tu as raison). Numquid saepius accidit, tabellarie, ut vobis ejusmodi epistolae reddantur (que vous recevez de telles lettres)?
T. Rarius scissas, domine, saepius vero quarum inscriptio est diluta vel parum clare seripta, imperfecta, vix inchoata, etc.
E. Istud mihi mulierem illarn in memoriam revocat, quae epistolam filio meo in bello inscripsit (à dressée à son fils)
T. Heri modo (hier seulement) fasciculus nobis traditus est Cajo Marco cuidam tantum inscriptus (adressé à un certain).
B. At revertamur ad epistolam tuam, quae digressione ista plane in oblivionem venisse videtur. Quid igitur novi?
E. Hem, data est Vindobona (Vienne) pridie Idus Novembres (12 Nov.).
Sed miror, si non pudet cessatorem illum in litteris (le correspondant négligent) mihi, qui impiger sum in scribendo (qui lui écris si souvent, qui suis si exact), istas litterulas mittere. Crebras profecto ab eo non exspecto epistolas, sed utique longiores (uberiores, pleniores), non ejusmodi pusillas, quae commode columbae internuntiae pedibus annecti possint (lier aux pieds d'un pigeon).
Numquam ego ei litteras mitto, quin non solum altero tantum, sed decies tantum contineant (deux fois - dix fois autant).
B. Quam pridem tibi non scripsit (combien de temps y a-t-il que)?
E. Proximae (novissimae, superiores) ejus litterae (la dernière lettre) datae erant Monacho Calendis Januariis (1 Janvier).
B. Diu sane videatur, eum tibi scripsit (depuis qu'il), sed fieri potest, ut una et altera epistola in via interierit vel sit intercepta (s'est perdue). -
E. Istud, ut credam, adduci vix possum, (je peux à peine croire). Cornelius nunquam cessator non erat in litteris (toujours négligent).
Sed quam hodie mihi scripsit epistolam, ea tres alias aequat (pro tribus est - en vaut trois).
B. Quid ita (comment cela)? Nonne mihi dixisti eam esse
pusillam?
E. Sane pusilla, sed gravis et rerum plena (sérieuse et pleine de nouvelles importantes).
B. Suspenso animo exspecto, quid sit (je suis dans l'attente).
E. Finge, quaeso, (pensez un peu)! Cornelius studiis relictis comitem se adjunxit hominum eruditorum coetui, qui mense proximo iter in ultimas Aquilonis partes est suscepturus (va faire une expédition ait pôle nord; - ad boreum polum; ad frigidum axem).
B. Laudo (bravo)! factum bene! vade feliciter (bon voyage)!
E. Sed haec, quaeso, tecum habeto (teneto - gardez cela pour vous).
B. Omitte timorem (noli timere vel laborare - ne craignez rien)! Rem religiose tacebo. -
At iste est nuntius bonus (jucundus, laetus, exoptatus, optatissimus - mais ce sont de bonnes nouvelles).
E. Imo malus (tristis, adversus, gravis, acerbus) atque ego jam pretium stultitiae meae fero (je suis puni de ma folie), qui usque putaverim eum unquam facturum quidquam, quin prius me consuluerit (demander conseil). Sed vereor, ne sera aliquando subeat eum poenitentia (s’en repentira trop tard).
B. Et quid praeterea scripsit?
E. Ne litteram quidem (pas même une ligne) nisi Albertum sodalem ejus (compagnon) Vindobonae gravi morbo laborare, quod ut cum parentibus quam primum communicarem, me orat. Nescio equidem quomodo matri,quae rem adhuc ignorat, tristis nuntii mentionem sensim inferam (communiquer avec ménagement). Fortasse tu id videbis (tu te chargeras de cela).
B. Tu te fallis; magno enim cum pudore meo fiteor (je dois avouer à ma grande honte) mihi parum ad istud esse animi (trop peu de courage).
E. Omitte sermonem (n'en parlez plus); ego postea, matri scribam.
B. Et mihi dices, quo animo rem acceperit (tulerit).
E. De ista re alias sermonem habebimus (nous en parlerons une autre fois).
B. At vix intelligo, Eugeni, quorsum Cornelius pecuniam ad te miserit (pourquoi).
E. Istud in aperto est (c'est très simple): ut scilicet
(naturellement) aes ejus alienum dissolverem (que je paie ses dettes).
B. Unde fit, ut hic etiam aes alienum habeat (in aere alieno sit)? Qui sunt creditores ejus?
E. Nemo alius nisi quidam bibliopola (libraire) cui,
antequam proficisceretur, satisfacere oblitus est.
B. Levia sunt ista (ce n'est rien que cela); sed in ultimas Aquilonis partes proficisci - quod deliramentum (quae somnia - quelle idée)!
Est profecto, quod dubitem, num mens ejus sit sana (j'ai toute raison de douter).
E. Rem oblivioni dare praestat, nam expertus scio, eum ab incepto nulla vi abstrahi (averti) posse (il vaut mieux... je sais par expérience, qu'il ne se laisse détourner de son plan par aucun moyen).
Attamen ei aliquid rescribam oportet (cependant je dois lui répondre).
Visne et tu aliquid adjungere - chartam salutatricem saltem, si nihil aliud (une carte de visite)?
B. Scribere non mirabiliter cupio (je n'at pas grande envie): epistolam enim alteri implicari non convenit, charta autem salutatrix mihi omnino videtur inanis (superflue).
E. Vah, abi cum ineptiis et nugis puerilibus tuis (enfantillages)!
Cuunam ejusmodi res unquam in mentem veniat.
B. Heus (écoutez), ab epistolis scribendis - et hoc tibi soli dictum puta (secreto hoc audi tecmique habeto – je vous dis cela en confiance) omnino abhorreo.
E. Audire cupio (je suis curieux de savoir), quae causae ejusmodi horrorem tibi injiciant (inspirer).
B. Hem, epistolam scribere reim maxime arduam esse censeo (chose difficile).
E. Propterea scilicet quod tuae plerumque tanti ponderis sunt (si importantes), ut verbum unumquodque tibi prius statera auraria sit pendendum (peser).
B. Etiamsi stateram omitto, horam amplius in una scribenda plerumque mihi est moliendum (sudandum - me tourmenter). Quamobrem tu facile perspicies, cur ab isto negotio tam sim alienus (j'aime si peu).
E. Tu nescis uti bono litterarum (le bienfait de la correspondance).
Mihi quotidie litterae redduntur (afferuntur, ad me perferuntur - je reçois); nemo, dico, frequentius quam ego
mittit et accipit (a un commerce épistolaire plus actif); neque vero quisquam ad me unquam scripsit litteram, cui non sine mora rescripserim.
Quid suavius quam litteras dare et accipere (échanger); quid jucundius quam per litteras cum amicis absentibus agere et colloqui (converser)!
Litteras ad tempus intermittere, ut res postulat (d'après les circonstances), bonum esse potest; omittere negligentis est (omettre tout à fait).
Ultimum te jam rogo (pour la dernière fois): visne aliquid scribere?
B. Nihil, ut dixi, ne litteram quidem, etsi Cornelium semper dilexi carumque habui. Tu vero fac tandem aliquando incipias, ne tabellarium moreris (tabellario moram facias) neve serae litterae tuae perveniant (arriver trop tayd).
E. Exspecto quid velis (je suis à votre disposition).
Sed opus est mihi, cui chartam imponam aliquo substrato. Tu vero interea tace, si placet, neque enim angustiae spatii temporisque, nec gravitas rei mihi facile permittent inepta scribere (sottises).
Ceterum rem paucis persolvero. Istic in mensula invenies narrationem fabulosam (fabularem historiam - roman) jucundissimam, qua si tacere te taedeat, tempus interea fallas.
- Incipio. -
B. Quid? tu scribendi jam fitiem fecisti (fini)?
E. Feci, neque quidquam jam restat, nisi ut nomen subscribam (signer), nam diem jam supra adscripsi (date). Epistolam complicare, in involucro (integumento) recondere (mettre dans l'enveloppe), Cornelio inscribere (adresser à Corneille),. obsignare (cacheter), ad pondus examinare (peser) nihil negotii erit.
B. Habesne necesse, eam pendere (pensare, ponderare, - croyez- vous nécessaire de la peser)?
E. Tutius est eam in lance (in libra) ponere (pondus trutina, statera examinare - mettre dans la balance). Epistolae meae quidem plerumque dena grammata ponderis non exsuperant, sed haec nova charta ultra modum spissa gravior esse videtur.
B. Cedo, ut eam pendam. - Quot grammata eam esse censes (combien croyez- vous qu'elle pèse)?
E. certo minore est pondere (en- dessous du poids).
B. Graviore contra est (trop lourde); nam viginti grammata pendit (pendet).
E. Nihil refert; quod vecturae pretium requiretur, id solvam (je payerai le port nécessaire).
Veni huc, tabellarie. Habes epistolam scriptam paratamque (la lettre est prête), quam cursui publico perferendam committas (mettre à la poste), sed cave ne tibi in via excidat (perdre en chemin).
Tesseram epistolarem (timbre), quarum jam nihil paratum habeo (je n'ai plus de provision), ei ipse agglutines (coller). Accipe hunc nummum, cujus una parte pretium pro tessera solvas (payer le timbre), alteram pro opera (service) tuam tibi sumas (vous vous payerez vous- méme pour votre service).
T. Benignissime facis, domine (vous êtes bien bon) omnia ista quam diligentissime curabo.
Bono animo esto. Ex superioribus tuis epistolis aliquando mihi una quidem in via excidit, sed postridie amissam aliquis reperit (j'en ai perdit une, mais le lendemam on l'a retrouvée). Salvete.
M. De hoc satis. Cumulatissime mihi satisfecistis (je suis très satisfait de vous), quamquam alia multa de epistola afferri possunt (etsi quae de epistola dici possunt, non prorsus sunt consumpta, completa - épuisé).
Etiamnum hoc unum. In isto colloquio vos « iste », pronomine saepius usos esse animadverti, quamobrem operae pretium mihi esse videtur (cela vaut la peine) interrogare unum et alterum, quemadmodum « iste » sit utendum.
Quemadmodum igitur oportet hoc pronornine utaris, Hugo?
H. Quotiescunque pronomen referri potest ad secundam personam (tu, tuus) vel ad aliquid quod ad eam pertinet, ut verba, qualitates, actiones, tempus, res, locus, ubi habitat, etc.
M. Sempronius tecum paulisper sermonem conferat, quo clarius usus demonstretur. -
S. Mihi non satis est spatii, Hugo, ad scribendum; aufer, amabo te, paululum istos libros (qui sunt tui vel prope te).
H. Libentissimo animo, cum nihil sit facilius quam liberare te ista molestia (= qua tu afficeris).
S. Valde deplorandum est, quod haec subsellia sunt tam angusta; quam vellem paulo essent latiora.
H. At tu es magistri filius; utere ista auctoritate, ut meliora fiant (= tua auctoritate).
S. Ista quidem vera sunt (= quae tu dicis), sed subsellia immutare non in patris, sed in aliorum potestate est positum.
H. Qui sunt isti (= de quibus tu loqueris), ut conquesturus eos proxime adeam?
S. Unus in via Equina habitat (Rue du Cheval).
H. Istac quotidie ad scholam venio (= per eandem viam quam tu dicis).
S. Alter vero in via Regia.
H. Neque istinc domus nostra magno intervallo remota est (= remota est a via, quam modo dixisti).
M. Optime factum. In epistolis imprimis caveatur, ne pronomen male usurpetur. Si ad aliquem scribo, ex se intelligitur illum esse secundam personam, non primam neque tertiam. - Francisce, responde, amabo, ad epistolam quamlibet et fac operam des, ut bene utaris pronomine.
F. Vehementer gaudeo, mi Antoni, quod tandem aliquando certiorem me fecisti, quid istic agatur (= ubi tu es).
Neque vero minus vehementer miror, quod mihi tam accurate de Lentulo quodam., cuius amicitiam fecisses, scripsisti. Iste mihi plane est ignotus. Putas praeterea te solum, qui pecuniae inopiae labores? Istis curis et difficultatibus neque ego prorsus sum exemptus.
Quod vero de amoenitate et magnificentia urbis istius scribis, tantopere mihi arridet, ut, si vere proximo etiam istic eris, certe sim istuc venturus, praesertim cum Romam proficiscenti necesse sit, iter persequatur istac.
M. Perbene! Sexcenta alia ejusmodi exempla afferri possunt; velut hortulanus, ut unum de vita quotidiana sumam, furem, quem invocatum in ceraso deprehendit, inclamat: « Quid tibi, nequam, istic est negotii? » etc.
Etiamnunc alia pronomini « iste » subjecta est notio; quaenam, Marcelle?
Mr. Notio quaedam ironiae vel contemptus, verbi gratia:
Isti me doceant (de telles gens)?
Ostendam, quo amico isti erga vos sint animo. Videte quae istae sint copiae (troupes).
Nemo alius nisi iste tuus frater.
Istos non timemus.
Iste simulator.
Quid, tibi placet ista charta?
Non erit amicitia ista, sed proditio (ce ne sera pas une). Mollities esset ista, non virtus (ce serait).
Item in consessu judicum reus hoc pronomine significatur.
M. Marcellus dicto usus est modo « verbi gratia », Hilari; quomodo Latine exprimis nostrum « Par exemple »?
H. « Par exemple » Latine est: exempli causa (gratia) aut
verbi causa (gratia); aut ut (velut).
M. Quibus scilicet sine discrimine utaris; nonne?
H. Minime gentium, domine; sic ea distinguo:
1) « Exempli causa (gratia) » utendum est, cum non de mera locutione, sed de vero exemplo vel facto ex historia vel de vita deprompto agitur. Neque unquam collocatur solum, sed cum verbis afferre, proferre, ponere, nominare et cum aliis conjunctum.
M. Affer exempla.
H. Exempli causa paucos nominavi. Satis est unam rem exempli causa proferre.
In ea muliere etiamnunc quasi exempli causa vestigia antiqui officii remanent.
Ridiculum vero est dicere:
Si quis exempli causa se mungit (se mouche). Cajus exempli causa tacuit.
Bis tibi exempli causa scripsi. Crassus exempli causa nihil dedit. Quintus exempli causa risit.
M. Cur ridiculum?
H. Quia sensus est: hi omnes ita fecerunt, ut aliis exemplum praeberent.
2) Cum enim aliquid indefinitum arbitrario exemplo explanare volumus, utimur « verbi causa (gratia) », quod idem fere significat ac « disons », vel: « ut aliquem vel aliquid nominem ».
M. Confirma istud exemplis.
H. Putasne Crassum verbi gratia esse miserum? Heus, tu Rufio verbi gratia, cave mentiaris.
Veni ad me quam primum, verbi gratia perendie. Flos iste verbi gratia oriente Canicula seritur.
Aves, quae verbi gratia hieme tandum emergunt. Phormio verbi gratia hodie nihil didicit.
Si quis verbi gratia aegrotat. Appius verbi causa aliter sentit.
Si propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter virtutem nos amamus.
Unumqemque convenit aliquid conferre ad opus illud, verbi gratia mille sestertios.
Ne multa, ista locutio infinite majore in usu est quam « exempli causa ».
M. Quid differt « ut », « velut » a « verbi causa »?
H. Ut, velut idem fere significant ac « comme », quod nomen, verbum, locutionem vel rem aliquam in exemplum
addit, cum de re aliqua generatim locuti sumus. Animalia ferocia ut leo, ut ursus, et etiam alia.
In libero populo, ut Rhodi, ut Athenis, nemo est qui … Legislatores, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus. In bestiis aquatilibus, ut crocodili.
Monumenta, velut apud portam.
Odium hominum, ut Timonis (comme celle de ). Fingamus corpus aliquod coeleste, ut lunam, in terram cadere.
Os distorquemus, ut cum ridemus.
Multi viri illustres tunc occisi sunt, ut Camillus.
Eadem mente res dissimillimas comprehendimus, ut colorem, saporem, calorem.
Hoc est incepta efficere pulchre... velut mihi evenit... Miris modis du ludos faciunt hominibus... velut ego hac nocte somniavi somnium...
Velut veteres Romani Cincinnatum ab aratro abduxerunt (comme par exemple; ainsi par exemple).
Velut gallinae avesque reliquae cum pullis agere solent (ainsi par exemple). Falsum est: Ita gallinae aaere solent, nisi de comparatione: ut... ita agitur.
| De variis partibus epistolae |
|