Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Colloquium de tempestate vel statu coeli

E Wikisource
 Epistolam superiorem tuam accepi De eruditionis vel scientiae tentatione 
68. Colloquium de tempestate vel statu coeli.

Vocabulum Gallicum le temps (qu'il fait) Latinum est: tempestas, coelum, status vel facies coeli, aër, cum verbis habere, uti, esse, nancisci -

Calor est, frigus est, siccitas est, humor est, apricitas est (il fait chaud), etc.

M. Cum status coeli maximam omni tempore in rebus hurnanis partem obtinuerit (jouer un grand rôle), audire mihi videor, quomodo jam veteres abhinc amplius duobus millibus annorum, cum in foro Romano, in propatulo (aedium - dans les rues) vel alio loco inter se obvii essent (sibi occurrerent), de tempestate sint questi aut laetati. Fingite igitur, vos, Petre et marcelle, Ciceronis temporibus[1] fuisse, et quae vestra est loquacitas, Latinum inter vos de tempestate sermonem conferte. Macte virtute! Locus nihil refert. Nos attente audiemus.

P. Vix expergefactus (somno solutus, excitatus - éveillé) iter quod perendie sumus inituri (ingressuri, suscepturi), Marcelle, jam animo meo obversatur (ante oculos versatur

- devant les yeux). Putasne cras fore sudum (beau temps)? Qualis est hodie mane status coeli?

Mr. Qui sciam, quid adhuc foras non spectaverim (e fenestra, per fenestram prospexerim; fenestra prospectaverim)?

Putasne, mihi nihil aliud esse agendum nisi statum coeli observare?

P. Heus, quid hoc sibi vult? Tu hodie pienus officii esse videris (poli).

Fac coelum suspicias et videbis.

Mr. Coiitine te modo placide in lectulo tuo, coelum est obseurum, nubilum, pluvium, humidum, caliginosum, asperum, immite; coeli tristitia magna est (un temps triste), nubilatur aër (le ciel se couvre); sol post nubes se abdit (delitescit sub nubibus - se cache).

P. Et quid aliud praeterea? Perge modo, senex delire (vieux fou).

Mr. Tempestatem habemus adversam, foedam, spurcissimam, turbidam, turbulentam, horridam; tempestatem multi pulveris; omnis generis tempestatem: frigus, aestus. calor, ventus est.

P. Tace, amabo, qui aut insanias aut mendacio studeas me fallere. Quonam modo aer eodem tempore calidum et frigidum esse potest? Putasne me caecum? Hinc per fenestram video, coelum esse sudum, serenum, clarum, purum, splendidum, apertum ac liquidum; aër calere et tempestas arridere videtur. Coelum nubibus omnino est vacuum et serenum, ne minima quidem nubecula tnaculatum. Facesse (apage te) hinc, blatro: nihil jam auribus admitto (allez- vous en, je ne veux plus rien entendre).

Mr. Veniam mihi oro da, Petre; sui quemque sensus interdum decipere possunt (étre le jouet de ses sens). Recte mihi non credidisti, quia nunc demum cerno nos revera uti tempestate optima, serena, clara, certa, secunda, egregia, jucundissima, exoptata, mira (magnifique), sine exemplo saluberrima, calida, tepida, sicea - ea, ut paucis dicam, quam et mihi et tibi jam diu optaverarn.

P. Bene, istud malo. Sed hodie sic, cras secus (autrement). Equidem serenitati non fido.

Nusquam enim terrarum major quam in Belgica est coeli varietas (le temps plus changeant - coelum tam varians; tantopere variat: tam incertum est); quam ob rem scire aveo (vehementer scire concupisco - je suis très curieux) qualem tempestatem ad iter ingrediendum crastino die habituri simus.

Coeli facies in hac re maximi momenti est. Non ibimus nisi per tempestatem licebit; ornnia, inquam, ex statu coeli pendent (iter nostrum positum vel situm est in statu coeli); quam ob rem imprimis tempestatis rationem habeamus oportet (se guider selon le temps): ergo tempestas prius consulenda erit. Intellextin' (compris)?

Mr. At, at! Ego certo scio cras fore sudum. Tu semper inter spem et metum fluctuas.

P. Coelum, ut dixi, hic mutatur in horas (quibuslibet temporibus, omnibus horis - chaque moment); equidem, fateor, aëri parum fido (àvoir confiance), quia nervi mei

hodie minus aequo sunt agitati et pedibus vehementer laboro (rhumatisme). Ne plura, si prognostica nostra vera sunt, cras pluet; an ranas procul perorantes non exaudis?

Mr. Istud ridiculum est. Numquid iter vis differre in mensem Octobrem, cum jam frigescere coeperit?

P. Nequaquam (neutiquam). Neque enim ulla conditione in hac regione manserim, ubi, nemo verbis satis exprimere possit, quantum molestiae, taedii, languoris fastidiique tempestas pluvia et ista imbrium continuatio mihi attulerit, quibus sine ulla superlatione (exagération) affirmaverim valetudinem meam esse prorsus labefactatam (minée). Quid rides? Non sunt haec ridicula.

Mr. Non possum, quin rideam. Cui non lepidissimum videatur te audire querentem?

P. Quid? Intelligo quod loquar (je sais bien ce que je dis). An non putas statum coeli vehementer pertinere ad valetudinem (magnam vim habere, afferre ad; multum conferre, maximi momenti esse ad - avoir une grande influence)?

Serenitas (beau temps), ut ex se intelligitur, adjuvat, tempestas adversa nocet (perniciusa est) valetudini (mauvaise influence).

Mr. Qualiscunque est status coeli, tu senis more morosi, nunquam querendi finem facis. Ceterum noli laborare, nam fastos de tempestate consului (l'almanach - vel fastos adivi), qui praedicunt: « Prima parte mensis Augusti sereno coelo (beau temps - sereno, in sereno, serena luce, tempestate non suspecta. serenitate) iter ingrediaris, altera coelo nubilo iter perges, tertia imbribus domum reverteris.

Postea in longum (pour longtemps) status coeli in dies deterior fiet, quod cum in meliorem mutare non possis, patienter fac feras. »

P. Hoc parum solatii habet. O miseram hominis vitam (sort)!

Modo aër friget, modo calet (il fait froid, chaud); nunc nubilatur, nunc disserenat (disserenascit; coeli serenitas redditur; nubes disjiciuntur): alias sol fervet (aestuat), alias frigus ingruit (il fait froid). Heu, mori volo (je souhaite la mort)!

Mr. Ohe! Eo res nondum deducta est. Consolare te, flebilis senex; nubilo serena succcdunt, et si aër turbidus animum tristitia et moestitia satis affecerit, coelum serenum suo tempore rursus ad gaudium et laetitiam evocabit.

P. Supra stellas autem aliquando perpetuo vernabit (il y aura un printemps éternel.).

M. Suscipiant Petri et Marcelli partes Carolus et Antonius.

De nebula et pluvia.

Ad quod praefandum esse puto, caliginem hoc differre a nebula, ut illa densissima sit atque atra, haec tenuis ac subalba; imbrem vehementem esse et molestum, pluviam placidam contra ac beneficam.

C. Jo, tandem aliquando dies, quo proficisci liceat, illuxit, sed adhuc somno gravis (impeditus), haud scio, Antoni, satisne cernam. Mihi nebula densa, crassa, spissa, sordida de terra surgere videtur.

A. Nebula non subtilis, sed caligo, quae heri vespere e flumine orta totam noctem obtinuit (durer) atque adeo est densa, ut haud multum absit, quin lucis usum eripiat (qu'on ne puisse voir).

C. Eheu! quid de itinere nostro fiet, si ejusmodi nebula in altum redeat et in aquam resolvatur (vel in imbrem transeat)? domi manere multo malim (je préférerais).

A. Noli laborare; omnia, opinor, jam recte procedent (tout s'arrangera parfaitement). nebula enim contra ex alto jam cadere (desidere, ima petere) videtur et confido fore, ut sol, qui interdum jam nubibus interfulget (perce les nuages) ex pugna, quae esse coepit, superior discedat (remporte la victoire).

C. Vah! Spes te fallit, o bone; quomodo solem videre potes, cum nebula per totam regionem diffusa tam vehementer increbuerit. Equidem nihil video nisi quam terra humida effundit caliginem. Pluet, credo hercle, hodie.

A. Fidem meam adstringo (je donne ma parole) istam caliginem post horae quadrantem a sole esse dispulsam (disjectam, discussam, dissipatam, fusam atque fugatam).

C. Nihil minus! Esne incolumi capite? Quin foras exis spectatum?

A. Nihil repugno. Exspecta paulisper, cito ad te redibo. -

C. Jam rediisti? Quid igitur existimas (eh bien! que penses- tu)? '

Eo me major tenet exspectatio (je suis d'autant plus dans l'attente), quod paulo ante tanta cum fiducia serenitatem praenuntiasti.

A. Id quod tum pro certo habui (dont j’étais alors sur). Interea autem ventus versus (s'est tourné) a regione occidentis oritur (ab occidente venit, flat, spirat).

Aër magis magisque fit humidus et caliginosus; nubes atrae et condensae minantur: impendet (imminet, instat) pluvia, imminent imbres (nous aurons de la pluie).

C. Tunc expedit quam primum nos committere viae: ut semel enim stationem viae ferreae nacti erimus, pluere nihil jam referet.

Expeditus igitur ut sis facito (tiens- toi prêt).

Formulae ad pluviam pertinentes et similia.

Flat pluvius ventus.

Haec sunt certissima pluviae praenuntia (ïndices). Brevi pluet; jam cadit pluvia rara et minuta; jam rorat. Jam guttae (pluviae) pleniores (grosses) cadunt.

Vento verberatae in os feruntur (os invadunt - donnent dans le visage).

Leniter pluit: humor perfundit omnia (une pluie fine mouille tout).

Equidem sub arborem illam in tutum me recipio (mettre à l'abri).

Ego pallium mihi injicio imbribus impenetrabile. Pluvia nivem admixtam habet (il pleut et neige).

Pluit diem de (ex) die; idque bis, ter... in die (chaque jour). Continuos hic habemus imbres (chez nous il pleut toujours). Assidui imbres effunduntur (continuellement).

Maximo imbri ad te veni (par une pluie battante).

Diem habemus imbribus foedissimum (abominable jour). Imber per totam noctem continens tenuit (durer).

Imber largus, densissimus, violentus, fusus (battante). Hic in horas effunditur imber (chaque instant).

Continuatione imbrium affligimur (temps de pluie continuelle).

Imber ingentibus procellis (cum ingenti strepitu) effusus est.

Pluvia jam strepit in tectis. Imber torrentis modo effunditur.

Imber verberat (invadit - bat) fenestras; vento et imbre verberantur.

Nubes rupta esse videtur (les nuages se déchirent); nimborum vis effunditur.

Timeo. ne nubes illa atra ac pluvia gravis rumpatur.

Se tanta vis aquae dejecit, ut omnes viae sint inundatae. Imbres assidui; sine fine cadentes aquae.

Aquarum intemperie affligimur.

Tota nocte, quam 1onga est, pluit (toute la nuit.).

Ruit imber; largus coelo demittitur imber; imber maximus effunditur (pleut a verse.).

Pluvia ingens; imber violenter effusus (torrentielle). Pluvia cecidit repentina; nimbus repente effusus (averse). Subito cooritur imber; repentina praeceps pluvia (averse). Imber nos oppressit (surprendre); coorto magrio imbre sub arborem confugimus (refugimus); sub arbore constitimus. Nos adorta est (oppressit) tempestas.

Per imbrem (in imbri; dum pluit) ad te venimus.

Nimbo obruti sumus; imbre permadefacti sumus (jusqu'aux os).

Imber me totum madefecit.

Viae continuis imbribus inexplicabiles sunt factae, lubricae, coenosae (impraticables); fastigium fallunt, non recipiunt (glissant).

Propter continuationem imbrium flumina sunt superfusa (extra ripas diffluunt; alveos excedunt, super ripas effunduntur; agros inundant).

Mosa super ripas est effusus. Omnia impetu amnis auferuntur.

Flumina crescunt (accrescunt, augescunt, augentur; aqua augescit - montent, se gonflent).

Imbres segetes afflixerunt, straverunt, prostraverunt; foenum, frumentum corruperunt. Foenum in pratis putrescit.

Nimis multum pluviae habemus, nimis pluviae, nimiam pluviam: nimis pluit; pluit plus quam satis est; pluit plus satis, ultra modum, immodice pluit.

Parum pluit (trop peu); pluvia sero, opportune venit.

Imber desinit. quiescit; imbres desinunt (cessent). Fenestra imbrem transmisit (il a plu par la fenêtre,). Tectum pluviam recipit (transmittit - laisse passer); perforatum, pertusum est.

Pluit usque (il pleut encore): irnbres solvunt terram. Non desinit pluere; continenter, die ac nocte pluit.

Terra sitit pluviam (aquam).

Pluvia recreavit terram: pluvia tenuis cecidit. In lectum, in mensam impluit.

Pluvia tepida (frigida), placida, aurea, salutaris cecidit.

Ver, aestas, autumnus, hiems fuit pluviosa; dies pluvius. Heri sanguine, lacte, lapidibus pluit.

Imber sanguinis effluxit (nunquam vero: pluit sanguinern; pluvia sanguinis).

Tempus pluviae; aqua pluvia (vel coelestis); gutta pluviae. Dic: saxa volant (il pleut des); undique lapides jaci coepti sunt.- Verbera ingerere in aliquem (alicui - faire pleuvoir des coups).

Arcus (coelestis) in nubibus apparet.

Unde hodie flat ventus (quel vent avons- nous aujour- d'hui)? Venit, flat, exit, oritur ab Occidente (ab occasu solis); a Septentrionibus.

Ventus levis, lenis, tenuis, mitis, frigidus, vehemens, gravis, saevus, acer, ingens, validus, fortis, animosus, rapidus, trux, ferox, flirens.

Ventus ruit, saevit, bacchatur, fremit, sibilat, stridet, strepit. Ventus increbescit (gliscit); magis accensa est vis venti.

Ventus desinit, cadit, silet, relanguescit; vis venti remisit. Dies, qui vento caret; dies silens a ventis.

Ventus pulverem movet; multum ante se pulverem agit.

Via plurimi pulveris est (le chemin est couvert de poussière).

Tempestas atrox minatur (imminet - orage).

Tempestas cum magno fragore tonitrubusque coorta est. Fulgur totum coelum illuminat.

Ingens fragor intonat (il tonne terriblement). Aether ignibus micat.

Coelum tonat omni fragore (tumultu). Fulgur fertur ab ortu usque ad occasum. Ingenti sono coeli strepunt.

Sonat fragor et fulmen arborem tactam scindit. Domum inflammavlt, incendit.

Grandinat; grando cadit; grandines ruunt.

Grando mixta imbri. Grando vites contudit (vexavit, verberavit, percussit, prostravit).

Unum pedem alta jacet grando; grandines magnitudine ovi gallinacei (columbini, avis ovi).

Tempestas vel grandinis imber transiit. Tonare desiit, tempestas abiit (exsaeviit). Aër calet; calor est (il fait chaud).

Caleo, percaleo, aestuo (j'ai chaud, très chaud). Sudorem emitto; mihi sudor erumpit; multum sudo; multo sudore mano (fluo); sudore madeo; sudore perfusus sum;

fluunt sudore membra; sudor manat ad talos. Fasciae tuae sudatae male olent (bas).

Sicca frontem sudario (tergere, abstergere faciem), ne frigus aliquod experiaris (frigus reciplas a perflatu, ne refrigescas - se refroidir dans le courant d'air).

Nunc diei fervidissimum tempus est (nous sommes au plus chaud du jour).

Maximis caloribus ambulatum abivi; frigora et aestus juxta patior (endurer le froid et le chaud).

Calor se fregit; aestus deferbuit (il fait moins chaud). Frigus est. Frigus intenditur, ingruit; minuitur, remittitur. Hiems gelida, praegelida, saeva; tantum est frigus ut... Saevit hiems. Frigeo (algeo); frigore morior.

Frigore inhorreo (perhorresco); algent pedes (manus) mei (j'ai froid aux pieds).

Nives (masses de neige); nix vetus, nova; nix cumulata vento. Nives quae recentes ceciderunt; mons nivium.

Nives solutae; duratae gelu; mons nive obsessus (opertus). Ningit; nix cadit (de coelo delabitur). Diem nivalem, gelicidium (verglas) nacti sumus (nous avons).

Montium juga perenni nive obruta. Mare congelatum (concretum); nives glaciatae; aqua conglaciat, congelat, congelascit, frigore concrescit (durescit); aqua frigoribus congaciat. Rhenus comgelat; frigore mori, exanimari, perire, interire.


  1. Noli dicere: Ciceronis tempore, sed: Ciceronis, Caesaris, imperatorurn, etc. temporibus, vel Ciceronis aetate, nostra aetate; majorum, nostra, vestra memoria.
 Epistolam superiorem tuam accepi De eruditionis vel scientiae tentatione