Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Colloquium in salutatorio habitum

E Wikisource
 Formulae ad tempus pertinentes Affirmandi et negandi formulae 
39. Colloquium in salutatorio habitum.
(Guilelmus et avunculus ejus)

A. Jam habes, mi puer, quid apud nos sit novi et tempus urget ad proficiscendum. Cum vero primum hodie in isto gymnasio versari mihi liceat, hanc veniam mihi dabis, ut prius studio novi aliquid cognoscendi plane indulgeam.

G. Quaere modo, mi avuncule, tibi quam accuratissime potero, ad omnia respondebo. Visne scire, quem ad modum dies apud nos sit disposita, vel quem ordinem in studiis servemus?

A. Quando surgitis mane e lecto?

G. Bene mane, mi avuncule, hora quinta aut paulo ante, cum homines foris adhuc altissimo somno pressi in utramvis aurem dormiunt.

A. Istud satis mirari non possum, quod vobis non grave est tanto mane somnum rumpere (frangere, abjicere).

G. Non negaverim, mi avuncule, nonnunquam grave scilicet esse, praecipue quando hiems saevit (per nimiam vim frigoris), cum vix quisquam libenti animo a lecto se avellat.

A. At quomodo vos pueri, tantopere somno dediti, expergiscimini (s'éveiller)? Senex equidem fateor, me hora tam insolita somno minime excitari.

G. Neque ego, mi avuncule, nisi quis, cujus est quotidie ceteros excitare, ostiatim pulsaret.

A. Et quantum tunc vobis est temporis ad cultum corporis (toilette)?

G. Breve tantum, horae fere quadrantis, quam ob rem ubi primum signum datum est,ex lecto suo quisque desiliat oportet. Cito aqua frigida faciem lavando somnum excutio (expello) et vestibus indutis propere ad sacellum (oratorium) me confero, ubi cum ipso quintae sonitu preces matutinae incipiunt.

A. Num suum quisque habet cubiculum (chambre)?

G. Suum quisque, mi avuncule, quorum alia sunt in secundo, alia in tertio tabulato (étage), alia sub tegulis.

A. Sub tegulis? itane (est-il possible)? — ac per hiemem non calefacta?

G. Non vero calefacta, sed quid de frigore queratur compluribus opertoriis contectus?

A. Et qua suppellectile cubicula ista sunt instructa (meuble)?

G. Si meum descripsero, omnia alia noveris. Fenestram unam habeo ad hortum versam (cui hortus subjacet; unde despectus est in hortum; quae hortum prospectat — qui donne sur); lectum, qui ex tomento (torum e stramento — paillasse), duobus cadurcis (drap de lit), pulvino opertoriisque necessaris consistit; armarium praeterea parieti insertum, mensam abiegnam (de sapin), duas sellas querneas (de chêne), pulpitum, aqualem (aquiminale — lavoir, bassin), hydriam, mantele (linteum), saponem, pecten, penicillum (brosse), quo vestes detergam, Christum cruci affixum, imaginem B.M. Virginis et SS. Cordis jesu, libros meos, chartam, calamum, atramentarium, lucernam aliasque varias res pusillas.

A. Haud multas sane res ad luxuriam pertinentes dubito num unquam equidem ad tantam simplicitatem, ne dicam paupprtatem, accommodare me possim. At certe lectum ipse sternere (faire le lit), cubiculum verrere, calceos purgare non teneris, mi puer?

G. Cur non, mi avuncule? Nonne his rebus assuefacere nos cogimur, ut in posteriore vita, si res postularit, ipsi nobis famulari possimus? Praeterea nunquam, affirmo tibi, placidius obdormio, quam cum cogito, a me ipso lectum, in quo jaceam, esse stratum.

A. Recte sentis. Rationem et institutionem tuam (principes), quas tanto magis admirari incipio, quod juventus aetatis nostrae luxui se dedere quasi cogitur, semper tene et conserva. Vale!

G. Vale et tu et dulcissimae matri a me salutem plurimam nuntiato. Ipsa brevi me inviset. —

M. Quae fuit ultima Guilelmi sententia, Stephane?

St. « Ipsa brevi me inviset », domine.

M. Quid significat ipsa?

St. Ipsa locum tenet pronominis Gallici elle.

M. Cur licet sic uti pronomine ipse?

St. Quia vim relativam habet i. e. idem significat ac qui, quae, quod.

M. Affer exempla.

St. Petre, da Paulo panem tuum, ipse tibi vicissim dabit pomum = qui dabit.

Confide Deo: ipse te defendet = qui te defendet.

Petrum defendo: ipsius causa mlhi justa esse videtur = cujus causa.

Paulus est mendax: ipsi non credo, = cui non credo.

M. Quid tibi de his sententiis videtur: « Mea ipsius opera consul factus es », et « Nostra ipsorum virtute vicimus »?

St. Illa est emendata. haec vitiosa.

M. Explica rem planius.

St. Ipse pronomini possessivo adjunctum collocatur in Nominativo, cum possessivum et subjectum eadem sunt persona, secus in Genitivo, Tuam ipse legem negligis.

M. Quid tibi de hac sententia videtur: « Petrus Paulum implorat, ut sibi parcat »?

St. Ambigua est, cum sibi ad utrumque referri possit; utendum est ipsi, quod ad subjectum solum se refert.

Petrus Paulum implorat, ut ipsi parcat.

 Formulae ad tempus pertinentes Affirmandi et negandi formulae