Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De Genitivo partitivo

E Wikisource
 Quomodo verbis « velle, posse, libet » utendum sit Quomodo « il faut » sermone Latino exprimatur 
63. De Genitivo partitivo.

M. Saepenumero animadverti vos Genitivo partitivo perperam uti.

Heri modo tu, Petre, scripsisti: « Amici ejus, quorum multos habebat »;

« domos sex habebat, quarum omnes vendidit. »

Dic potius, si vis emendate scribere: amici ejus, quos multos habebat;

domos sex habebat, qitas omnes vendidit. Cur, Guilelme?

G. Quia in his exemplis non pars, sed totum significatur: Omnes amici eum reliquerunt; omnes domos vendidit.

Item Cicerone auctore dicam. « Veniamus ad vivos, qui duo de consularium numero reliqui sunt », ac non: « quorum duo

», quia hi duo totum numerum, non partem ejus exhibent. Item dicendum est - Nullum meum dictum (aucune de mes paroles); nullum meum minimum dictum (pas la moindre de mes paroles).

M. At certe licet dicere: Nullus senatorum, nullus militum; nonne?

G. Sane licet, sed nunquam nullus senatorum nostrorum. Cum enim numerali alicui indefinito vel definito additur pronomen possessivum vel nomen substantivum, quo pronomine vel substantivo tot dumtaxat designandae sunt personae vel res, quot numerali, in eodem casu ac numerale collocantur. v.g. unum verbum tuum, multa verba tua, pauca, plura, tot, aliquot, pleraque, quot verba tua.

Ego nullam accepi epistolam tuam (pas de). Unis se litteris meis omnia consecutum putat. In una quadam epistola tua (de tes lettres).

Plurimas epistolas meas.

Licet tamen dicere nullus, etc. ex (de) senatoribus nostris.

M. Affer alia etiam exempla, Antoni.

A. Fortunati plures sunt quam infelices. Laetos dies plures quam tristes vidimus. Pauci sui (non: suorum).

Partes orbis terrarum, quae sunt quinque (non: quarum). Reges Romani, qui sunt septem.

Tres libri de officiis, qui omnes exstant.

Gigantes, qui hodie sunt perpauci. Amicos numerabat, quos paucos habuit.

Spem mihi facis amicorum, quos nullos habeo. Milites qui pauci crant. Stulti, qui multi reperiuntur.

Ducibus belli peritis opus est, qui adhuc nostri nulli fuerunt (nous n'enavons pas eu).

Unum verbum tuum plus valet quam... Ex tuo sermone quodam collegi.

Quod officium tuum defuit?

M. Estne hoc emendatum: Satis habemus equorum?

A. Non est illud quidem prorsus falsum, sed sermo purus et Latinus plerumque non conjungit satis nisi cum Genitivo nominis abstracti v.g. satis prudentiae, judicii, modestiae. Ea amicitia non habet satis firmitatis, etc. Cum vero agitur de nomine concreto, interponitur adjectivum aliquod v.g satis ntitltos equos habemus;satis magnascopias; satis magnam ei dedit pecuniam; satis multos milites, etc.

M. Eodem modo cum Genitivo conjungitur adverbium

parum. Quid significat parum?

A. Parum, cui contrarium est nimium, significat non satis, v.g. satis sapientiae, eloquentiae parum (peu). - Parum intellexisti (pas bien, non satis). Magis offendit nimium quam parum (le trop nuit plus que le trop peu). - Quid satis est, si Roma parum (trop peu). Parumne tibi est, homines fallere (pas assez)? Parum multi defensores; parum multae arbores. Tigna parum firma.

M. Falsum est igitur: Parum mea interest, parum laboro, quid homines dicant. - Parum aut nihil contribuit; pro: Non multum, non magnopere mea interest, laboro; non multum aut nihil contribuit.

Emendatum contra est: Non (haud) parum mea interest (laboro), quid dicant homines, quia duplex negatio (non non satis) est affirmatio (= multum, magnopere). – Haud parum callide rem agressus est (avec assez d'adresse). Urbs ei non parum magna visa est (assez grande). Non parum saepe (assez souvent).

Neque latinum est: Parum admodum dedit (très peu); sed. admodum nihil dedit.

Neque: Quam parum hoc anno in mathematicis profecisti; sed: Quam nihil (quam non; quam non multum; quantum non; quantulum) profecisti.

Neque: Tam parum, ut; sed: Ita non, ut; usque eo non, ut. Neque: Tam parum intelligit; sed: adeo non; usque eo non;

tantulum intelligit.

 Quomodo verbis « velle, posse, libet » utendum sit Quomodo « il faut » sermone Latino exprimatur