| Modus salutandi |
|
M. Quomodo, adverbium Gallicum encore Latine reddis, Guilelme?
G. « Encore » Latinum est adhuc vel etiam.
M. At etiam nequaquam idem est atque adhuc (mais ily a une assez grande différence entre).
G. Plenius etiam rem dicam, domine (je m'expliquerai encore mieux).
Utrumque adverbium ad tempus refertur (se raporte au temps), sed ita tamen, ut adhuc significet « jusqu'à présent et non ultra », etiam « jusqu'à présent et ultra », id est, actio quae verbo enunciatur, continuatur ultra tempus praesens = encore toujours.
M. Confirma sententiam istam exemplis, ut omnes discrimen bene intelligant.
G. Adhuc = encore = jusqu'à présent.
Herus cum servo colloquens ait:
H. Convivas, ut scis, exspecto: ecquis jam venit?
S. Adhuc nemo, domine (nemo adhuc).
H. Spero fore, ut veniant.
S. Istud adhuc incertum est, cum pluvia instet, domine (menace).
H. At ne gutta quidem cecidit adhuc; fieri autem potest, ut Cajus Marcus, qui mihi adhuc non rescripsit, aegrotet; (il est possible que C. qui ne m'a pas répondu) ceteri omnes venient.
S. Pace tua dixerim (pardon), domine, ei me hodie in foro obviam factum esse (je l'ai rencontré), qui optima adhuc valetudine uti videtur.
H. En chartula ab aliquo scripta (petite lettre, billet), sed visu infirmior (j'ai la vue faible) nequeo legere.
S. Cedo, domine: oculi mei adhuc acres sunt et acuti (ego quidem aciem adhuc incolumem habeo — donnez-le).
H. Suntne hoc mane aliae etiam epistolae tibi redditae?
S. Una adhuc, domine, quam legisti.
H. Dixitne tibi hera (madame), ut triclinium calefaceres?
S. Mihi nihil adhuc dixit.
H. Cura praeterea, ne nos in coena vinum deficiat.
S. Villa nostra, domine, vino adhuc abundat.
H. Stravistine jam mensam (dresser)?
S. Adhuc non stravi, domine.
H. Quidnam toto tempore matutino fecisti?
S. Non multum adhuc.
H. De mensa sternenda adhuc loquor.
S. Probe intelligo, domine, sed, ut dixi, nihil adhuc paravi.
H. Adhuc nihil? unde fit?
S. Litterarum studio assuefactus laborem manuum abhorreo.
H. Quot annos es natus (quel âge avez-vous)?
S. Annos septemdecim.
H. Te praeceptorem filii mei facere vellem, sed aetatem legitimam adhuc non habes.
S. Ubi est Quintus, filius tuus, quem hodie adhuc non viderim?
H. Adhuc cubat (il est au lit); eum in cubiculo teneo (chambre), quia pusulae rubentes (vel: boa, ae — la rougeole) in urbe exortae sunt (éclater), a quibus deorum beneficio adhuc intactus (incolumis — épargné) est.
Festina jam mensam sternere, et cum sternendi finem feceris, huc venito, ut Marco servo, si domum adhuc non reliquerit, chartulam ad fratrem meum reddas.
Semper adhuc speravi convivas esse venturos, nunc vero spem deposui (abjeci, projeci, sperare destiti).
Item adhuc semper tacui et tacendum putavi, nunc vero non possum, quin amicorum infidelitatem (perfidiam), qui tam turpiter me deceperunt, graviter querar (amèrement).
M. Satis est, Guilelme. Istud egregie enucleasti (expiqué); quid jam de etiam adverbio, Carole?
C. Etiam, ut Guilelmus jam significavit. idem declarat atque adhuc et ultra (a le même sens).
M. Petrus experietur de hac re tecum sermonem conferre.
P. Ubi praeceptor hodie manet?
C. Etiam coenat (il est encore à table).
P. Eum putabam dentibus etiam laborare (mal aux dents).
C. Tu non satis etiam pernosti consuetudines hujus gymnasii. Praeceptores coenant quamdiu libet, nos vero adeo celeriter, ut ego coenatus (après le repas) plerumque etiam esuriam (avoir faim).
P. Non adest adhuc, et sic spem etiam habere possumus. Ego etiam contremisco, cum hesternam scholam recordor (quand je pense à la classe d'hier).
C. Nonne virga te caecidit?
P. Sane quidem, cujus supplicii vestigia in tergo meo etiam videas.
Quid hodie ei respondeam, nondum etiam scio.
C. Velim te possim adjuvare (je voudrais). Intelligisne jam hunc Ciceronis locum?
P. Eum non plane etiam intelligo.
C. Quid tu hunc versum interpretaris (comment traduisez-vous cette ligne)?
P. Estne recte ita?
C. Non recte est etiam.
P. Non intellexisti fortasse etiam, quid dixerim.
M. Pergant jam Antonius et Benedictus (continuer maintenant).
A. Perquam scire velim, Benedicte (que je suis désireux), quid factum sit (comment les choses se passaient) in scholis veterum Romanorum.
B. Noli te fallere, o bone, pueri Romani in scholis legere, scribere, numerare et calculos subducere (calculer) discebant, ut etiam hodie fit; historiae studio et philosophiae operam dabant, ut fit etiam; scriptores praecipuos vel optimos Latinitatis et Graecitatis auctores legebant (classiques), ut etiam fit. Tempora mutantur, mens hominis vero eadem semper permanet.
Induc sermonem Latinum in scholas nostras et putabis te esse in schola veterum Romanorum (transporté dans).
M. Pergant Valdemirus et Stephanus.
V. Potesne pennam anserinam mihi dare mutuam, Stephane? multum enim mea interest poëma istud lepide transcribere.
St. Unde gentium sumam equidem pennam anserinam! Quis etiam ejusmodi penna scribat!
V. Sola et una adhuc usus sum penna anserina (exclusivement) neque calamo ferreo, quo lepida manu scribam, satis sum etiam assuefactus.
Item frater meus, qui studiorum causa etiam Lovanii commoratur (étudie encore à Louvain), pennam anserinam semper retinuit.
St. Quid? Norbertus studiorum causa etiam in academia (artium) Lovanensi versatur (est encore à Université)?
V. Est sane neque quidquam adhuc suspicatur mali; sed pater eum proxime ab academia revocabit, quia haud multum proficere videtur.
M. Pergant Ferdinandus et Paulus.
F. Habesne satis etiam chartae ad pensum tuum nitidius exscribendum (mettre au net)?
P. Satis equidem etiam habeo chartae, sed non satis, vereor, temporis.
F. Pergratum mihi feceris, si dimidiatam etiam plagulam chartae mutuo mihi dabis (grand service).
P. Et mihi jam opus est charta bibula (j'ai en ce moment besoin); si tu etiam aliquid habes, mutuo (en échange) mihi dabis.
F. Paululum etiam habeo, sed vereor, ne tibi sit parum multum (trop peu).
P. Noli laborare; videamus, si etiam nummos habeam, tunc maturabo aliquid emere.
M. Jam satis est. — Licetne, Edmunde, adverbio adhuc uti, cum de tempore praeterito agitur, v.g. Tacitus haec scripsit Nerva adhuc vivente?
E. Nequaquam licet, domine, cum adhuc, ut dictum est, ad solum tempus praesens se referat.
Cum de tempore praeterito agitur, usurpandum est: tum, etiamtum, tum etiam, ad id tempus, usque ad id (illud) tempus.
M. Emenda igitur sententiam allatam (citatam).
E. Tacitus haec scripsit Nerva etiamtum vivente.
M. Pertinetne istud praeceptum ad etiam item?
E. Cicero tam etiam utitur quam etiamtum, cui adverbium etiamnunc respondet.
M. Quid hoc interpretaris (qu'entendez-vous par)?
E. Etiamnunc idem declarat ac « encore maintenant. »
M. Affer exempla.
E. Aves etiamnunc ructor, quas paucis edi ante diebus. Flumen, quod etiamnunc Mosa dicitur.
De corpore etiamnunc loquor, non de ipso animo.
Sunt, qui etiamnunc hoc credant.
Etiamnunc insanus est.
Etiamnunc gaudeo, cum illum diem in memoriam revoco.
Etiamnunc robustior est filio.
Dubitate etiamnunc.
Vos cunctamini etiamnunc.
Etiamnunc vobis prudentiam recommendo (maintenant je vous recommande encore).
Etiamnunc deprecor.
Quaeritur etiamnunc.
Abhinc tres annos pedem convelli et etiamnunc dolorem sentio (foulé).
Diu deliberavimus atque etiamnunc statuere non possumus.
M. Etiamnunc alia nobis restat significatio adverbii etiam; quaenam, Georgi, quae non ad tempus se referat.
G. Illud etiam, quod idem declarat ac de plus, en outre, quod ad auctionem, additionem, gradationem pertinet.
M. Affer exempla.
G. Unum etiam, charissime pater, te rogo (encore une chose). Adfuerunt Petrus et Paulus et alii etiam.
Multa etiam alia exempla afferre possum (je pourrais).
Da, quaeso, unum mihi etiam (pomum).
Jam unam scripsi horam et semihora etiam mihi opus est ad pensum persolvendum.
Quam praeclarum equum tu habes; habesne alios ejusmodi etiam?
Duas libras mihi heri mutuas dedisti; estne tibi commodum mihi unam etiam dare?
Licetne unum etiam tibi poculum ministrare (verser un verre)?
Frater meus me multo etiam major est.
Dic multo etiam clarius.
Mentiri etiam turpius est (encore plus honteux).
Copa (hôtesse), unam etiam lagenam vini (encore une bouteille)!
M. Ita quidem optimi Latinitatis auctores, sed posteriores pro hoc etiam plerumque etiamnum utuntur.
Sic Plinius, Seneca et multi alli v.g.
His addemus etiamnum unam sententiam.
Duas etiamnum formulas adjiciam.
Etiamnum alia differentia.
Etiamnum interrogabo etc.
Nonne « amplius » adverbio eadem subjecta est notio, Claudi (avoir le même sens)?
C. Certe, domine, cum significet: de plus, en outre. Quid vis amplius?
Quid tibi dolet amplius (oú as-tu encore mal)?
Unam scripsi epistolam, sed duae amplius mihi scribendae sunt.
His vitiis puer laborat et aliis amplius.
Duas mihi dedisti, sed duabus amplius mihi opus est.
Duos in stabulo vidi equos, habesne alios amplius?
M. Scisne alias etiam locutiones, Joannes, in quibus inveniatur (se trouve) adverbium « encore »?
J. Has litteras in ipso itinere scripsi (encore en route). Has litteras ex ipsa acie ad te misi (encore sur le champ de bataille).
Ipso Cicerone consule (étant encore).
Hoc quidem ferendum est (est encore supportable).
Ille saltem modestus est (encore modeste).
Haec vestis quidem bona est.
Dic etiam (encore une fois); circumspice etiam.
Intuere eum etiam; postquam epistolam tuam etiam legi.
Voca, pulsa, sibila etiam (encore une fois).
Quid, tu etiam injuriosus es (encore grossier)? tu etiam murmuras?
Si qua spes reliqua est (s'il y a encore).
Familia, ex qua reliquus est Rufus (reste encore).
Apud me erat reliquum pauxillum nummorum (j'avais encore un peu d'argent).
Si quid residet in te amoris erga me (si tu as encore).
M. Quid significat nondum, Frederice?
F. Nondum idem significat atque adhuc non. Item dicimus:
Nemodum, nihildum, vixdum, nullusdum, necdum, nequedum.
Nequedum Româ es profectus (et tu n'as pas encore quitté Rome)? Si tu adhuc Roma non es profectus. — Nihildum audivi (encore rien).
Nemodum in lunam ascendit.
Schola nondum erat dimissa (la classe n'était pas encore finie).
M. Etiamnunc restat quoddam praeceptum maximi momenti (une règle très importante).
Thoma, converte in Latinum:
« Il n'y a plus personne qui croit que Jupiter soit un vrai Dieu. » Et: « Je ne lutterai plus avec vous? »
Th. Nemo jam est, qui credat Jovem esse verum deum. Non luctabor tecum amplius.
M. Perbene! At cupio scire, quae causa sit, cur illic jam, hic amplius sis usus. Enuclea, quaeso, (expliquez brièvement et clairement), quando utendum sit non jam, quando non amplius.
Th. Non jam semper et sine ullo discrimine usurpari potest; non amplius contra tantum (seulement), cum verbum praecedit agendi v.g.
Jam nusquam erant principes (il n'y avait plus nulle part) ac non: nusquam erant amplius principes, quia esse non est verbum agendi.
M. Licetne igitur dicere: Non jam tecum luctabor?
Th. Certe licet: in quavis sententia non jam sine dubitatione, ut dixi, usurpari potest.
M. Alexius cum Hermanno sermonem ordiatur (commencer), quo praeceptum istud explanetur.
A. Tu e sella jam surgis, Hermanne? Quid hoc sibi vult? Eja, reside, quaeso, etiam paulisper (asseyez-vous encore un peu), ut de pristinis temporibus confabulemur, nam amplius sunt sex menses, cum ad me venisti (que tu es venu nie voir).
H. Si manere mihi vacaret (si j'avais le temps de), sellam caperem (prendrais une chaise), ex qua non jam surgerem usque ad vesperum; sed ex quo mathematicis operam do (depuis que j'étudie), nihil fere jam otii habeo (temps libre).
A. Abi cum mathematicis tuis! Ceterum tu quidem ratiocinandi ingenio (talent pour les mathéimtiques) adeo semper eminuisti, ut dolendum esset (serait dommage), si artem amplius non exerceres; neque vero moleste ferts (prendre mal), si ego, qui in ista disciplina nisi mediocriter non callebam, studium, cui tu maxime indulges (étude favorite), non tanti faciam, quanti tuo judicio sit faciendum.
H. Ex omnibus illis, qui quondam nobiscum in gymnasio fuerunt, ne unus quidem jam mathematicis studet.
A. Neque jam necesse est; ut enim quis expensa et accepta computet (supputet — calculer), nec radicibus quadratis nec cubicis ei jam opus est.
H. Attamen hodieque (encore aujourd'hui) reperiuntur, qui algebrae maxime sint gnari (très forts).
A. Jam nusquam fere.
| Modus salutandi |
|