| De vocibus animalium |
|
M. Quae est prima canendi significatio, Guilelme?
G. Canere[1] primitus significat sonos musicos edere vel efficere, quod aut voce fit aut instrumento aliquo musico; quam ob causam Latine dicendum est: Qua voce canis (quelle voix avez- vous)?
Quo instrumento canis (quel instrument jouez- vous)? Petrus suprema voce canit (soprano), Paulus alta (alto.). Antonius media (tenor). Sempronius, gravi vel gravissima, ima (basse).
Quod vero voce vel instrumento canimus in Accusativo collocatur v.g. voce vel instrumento musico canticum canere.
M. Quae sunt variae voces hominum?
G. Vox puerilis, muliebris, virilis; vox parva, exigua, pusilla (fine); vox magna, robusta, valens, resonans (forte); clamosa (criarde); vox exilis (grêle), quassa (cassée), stridens, scissa; vox acuta, liquida, angusta, vasta (étendue); vox rauca (rauque), rigida (peu flexible). Vox absona, absurda,discordans (fausse); vox pura, clara.
Vox agrestis, rustica, rudis, inculta, indocta, inerudita, non exercitata; vox bona, docta, erudita, exercitata, suavis et canora (agréable et douce).
M. Fac te esse modulatorem (maître de chant) vel rectorem (moderatorern, praefectum) chori; finge chorum canentium coram te esse ad concentum quadripartitum[2] instituendum (chant à quatre parties). quomodo fere exhortaberis canentes; quomodo eorum vitia reprehendes?
G. Ad missam usque adhuc plerumque planis ac simplicibus modis (plain- chant) cantabamus, sed die natali rectoris gymnasii missae solemni rnusicum concentum adhibebimus (in missa solemni ad harmoniam cantabimus - nous chanterons la messe en musique). Hymnes per strophas vel psalmos alternis vocibus cantare (alternativement) haud difficile videatur; concentus vero quadripartitus diligentius exigit studium, quapropter hodie diebusque qui sequuntur, sedulo nos in hoc genere exerceamus oportet.
Distribuite igitur folia vocum sonis exscripta et videte, ut suam quisque in cantu partem bene agat (chante bien sa partie).
Qui supremis canunt vocibus, in sinistra, qui altis, post illos, qui mediis, in dextra, qui gravibus, a tergo eorum consistant (se placer).
Quam potest quisque, det operam, ut caput paulum levet, os satis aperiat commodoque tempore respiret, quia tum demum sonos plenos et vocales (sonores) efficietis.
Attendite; modos vobis ministrabo (donner le ton). Unum, duo, tria! -
Heus, intersistite paululum (un petite pause)!
Tu, Petre, horrendum in modum absurde canis (horriblement faux).
Vox tua extra modum absurde sonat. Voce omnino absona (absurda) es.
Locum illum (passage) quam pravissime cecinisti (faux). Fac eum solus idque assa voce recanas (recinas - chantez encore une fois sans accompagnement).
Nonne audis sonum istum absurdum esse (cette intonation)? Sonum vocis non satis intendis (vous ne chantez pas assez haut).
Sonum vocis nimis deprimis (remittis - vous baissez trop).
Intende sonum vocis (chantez plus haut). Sonus certus sit oportet (juste).
Praeterea non canis, sed vociferaris. ululas (hurler), quem cantum aures omnino respuunt.
Aures habes parum eruditas (aurium judicio nihil vales
- vous n’avez pas d'oreille).
Modo canis quam potes maxima voce (quantum potes vocem contendis - aussi fort que possible), modo vocis
exiauitate laborare videris (n'avoir qu'un filet de voix) aut quo nihil in cantu pejus sonat vel odiosius ad aures accidit, vocem comprimis (étouffer la voix).
Sine ulla canis intelligentia; non multum vales canendo (peu de talent).
Nihil ingenii in canendo habes (talent); canere nescis; nihil es in canendo.
Artis musicae omnino es imperitus; in laude musica non es egregius.
Ab arte musica omnino es remotus (nihil scis in musicis). In te cantandi scientia, in te ars non est ulla.
In musico agone tu nunquam pretium auferes (concours de musique).
Nunquam modos facies (composer, être compositeur). Nunquam canticum ullum musicis modis exprimes (cantum vocum sonis rescribes - composer un morceau de chant). Nunquam fidibus modos aptabis (composer pour la cithare). Ne plura, tu avis profecto es cantrix rarissima.
Neque tu, Paule, mihi satisfecisti. Aures tuae plerumque peregrinantur (vous êtes distrait). Nolo memoriter (ex memoria), sed de scripto canas.
Semper aut a tergo es aut praecurris (être en retard ou devancer).
Nonne sentis te extra numeros (modos) canere (n'être pas en mesure), te concentum (numerum) non servare (observer la mesure).
Nonne vides me baculi ictu intervalla signantem (battre la mesure)?
Quorsum do numeros (modos), si legem temporum (ictum baculi vel manus) non observatis (à quoi bon battre la mesure, si... ).
Tu intermissiones (pauses) omnino non observas.
At in tribus primis versibus tibi tria intervalla (pauses) observanda sunt.
Necesse non habes sonum vocis pulsu pedis modulari (pedis ictu intervalla signare); satis est mihi attendere. Ceterum vos omnes monuerim, ut magis in numerum canatis (ut in cantu numerum magis servetis; ut numerose, modulate canatis - de chanter en mesure).
Modi sunt aut pressi aut citati (la mesure est lente ou rapide); iste est cantus pressus, non citatus (d'une mesure lente).
Aliter res se habet in cantu plano, in quo modulatio vocis res maxima est (la chose principale); qui quidem quibusdam
numeris non caret (rythme), sed valde differt a cantu descripto (mesuré).
Sunt, optime Paule, praeterea loci, qui crescente (augendo) sono vocis, et, qui decrescente (remittendo); qui voce magna (contenta) vel maxima, et qui sedata (depressa) sint cantandi (forte, piano).
Inspectis igitur foliis signa, quaeso, observate. Incipiamus ab integro, sed una omnes simul (eodem tempore simul); ubi vero chorus concinuit (dès que le
choeur a entonné) omnes ad unum attentissimo animo sint oportet. -
Heus, quid est Hugo, quod tu non canas? Quid stas mutus?
Vocem, domine, heri cantu obtusi (je suis devenu rauque à force de chanter).
Raucae mihi sunt fauces; irrausi; ravus factus sum; fauces meae cantu sunt obtusae; propter raucitatem canere nequeo. Praeterea fumus, qui in hoc cubiculo est, vocis usum nemini non praecludat necesse est.
Si canere nequis, saltem attende.
Quam miserum est (quelle misère)! Voces supremae notas summas non assecutae discrepantes sunt vociferatae; voces mediae parum habent virium (sunt exiles, tenues – sont faibles), voces graves contra extra modum sunt praevalentes (sont trop fortes).
Opus est haec suaviter, non graviter sonare.
Qui graves cantus partes sustinent (gravium partium cantores; qui gravibus vocibus canunt), oportet aliquantum sibi temperent (se modérer).
Te, Marcelle, imprimis monuerim, ut gravissimae tuae voci modum vel moderationem quandam adhibeas. Non video, quid prodesse possit, tam immoderate vocem profundere (extra vires urgere - forcer la voix).
Eundem locum iterum canite. -
Istud profecto jam melius sonat (resonat).
Quae paulo ante minime concinuerunt voces, nunc consonant (sont d'accord).
Ipsi videtis, primum esse in cantu concordiam (concentum). Neque tamen possum, quin unum et alterum reprehendam.
Sunt quidem loci, Benedicte, qui significanter sint canendi (avec expresston), sed isto loco voce grandiore et pleniore minime est opus. Ratio canendi tua semper videtur esse praepostera (à l'envers): ubi enim significatione opus est (expression), sonos in longum ducendo languide (enerve,
inerter - sans expression) canis; locis rursum minoris momenti quam maximam potes vim affers ac pondus. Voce ad cantandum uteris egregia (vous avez une voix splendide), habente in se omnes sonos (un organe qui possède tous les tons), sed ex illis es, qui ad rem musicam facili illo quidem ac lubenti sint ingenio (qui aime, la musique), sed tamen parum se exerceant nullamque operam dent, ut in arte proficiant.
An non inveniuntur, qui etsi praeclare canentes ne operam quidem dent, ut notas musicas et intervalla conoscant; qui nesciant, quid differat ditonus a semi ditono (tierce majeure, mineure); qui ignorent, quid sit diatesseron (quarte), quid diapente (quinte), quid diapason (octave), quid disdiapason (double octave); qui non intelligant, quid sibi velit (signifie) index notarum (clef) et distinguere nesciant tonum integrum ab hemitonio (demi- ton).
His te quidem annumeratum noluerim (compter parmi), sed tamen, ut in posterum ad studium musicum magis te applices (musicis magis te dedas; artem musicam studiosius tractes) vehementer te admonuerim.
Quid dicis Carole? Nihil odiosius esse quam per horas nihil audire nisi cursum vocis per omnes sonos (d'entendre chanter la gamme)? -
Sit sane, sed qui musicis vult se excolere, eum imprimis scire necesse est septem discrimina vocum (sonorum gradus; scansiones sonorum - la gamme). Musicorum elementa sunt diagramma (l'alphabet de la musique, c'est la gamme).
Cupiverim te aeque bene in musicis versatum esse ac fratrem tuum, qui operae (peine) diagramma sexcenties voce percurrendi (canendi) profecto non pepercit.
Nunc vero operae praemia aufert (recueillir le fruit) peritus est canendi (exercitatus, versatus in canendo canendi usum habet; musicus est; in musicis eruditus).
Scite (ex arte; summa, singulari arte; callidissimo artificio) quodcunque ei propono, imparatus (à vue) egregie (eximie, commode, expedite) de scripto canit.
Eum ingenio abundare non nego (avoir un grand talent - ingenium esse singulare, praeclarum, praestantissimum), sed hac certe excellit laude (mérite), quod multum canendo vocem exercuit, firmavit elque splendorem attulit.
Ceterum, cum homo naturâ (suopte ingenio) ad musicen sit pronus (musices studiosus - est musicien de nature) nec quisquam fere inveniatur, quin cantu (sonis) delectetur, vix
credibile est nonnullos ex vobis hoc studio gravari (regarder comme un fardeau).
Videte agricolam, qui post aratrum incedens cantiunculam suam fundit (edit - entonne sa chansonnette);
opifex inter opus canit (laborem cantu solatur - en travaillant)
procul in montibus pueri capras custodientis exauditur liquida modulatio;
homo in carcere inclusus solitudinis tristitiam canturiendo (cantillando - en chantonnant) condire conatur.
Unde praeterea manarunt tot carmina militaria, unde carmina illa popularia tam canora (dulcia, numerosa -tam eximie, mirifice modulata - remplies de mélodie)?
Quam multos juvat (quam gratum multi habent - quel plaisir) ad chordarum sonum cantare (chanter au son d'instruments à cordes), ad tibiam, (ad violam, ad citharam) canere; voce tibiae adesse (conferre vocem ad tibiam; vocem tibiae jungere; voce tibiae concinere; carmina nervis soelare - accompagner avec la voix; ad symphoniam canere - chanter avec accompagnement).
Quam multi tubarum cornuumque concentum (fanfare) audientes (vel cum classica sonant) inviti cantillant.
M. Istud laudo, Guilelme; nam omnia fere dixisti, quae de cantu dici possunt. Veniamus igitur ad organa vel instrumenta musica.
Quot sunt instrumentorum genera, Antoni?
A. Tria domine: instrumenta quae inflantur, ut tibia; fides (ium - instruments à cordes), ut lyra; instrumenta denique, quae pulsantur, ut tympanum (tambour).
M. Quid significat fides?
A. Fides singulariter significat nervum vel chordam (corde), pluraliter instrumentum nervis intentum (monté de cordes).
M. Nomina praecipua instrumenta fidibus intenta.
A. Viola (violon), gravis vel gravissimi soni viola (violoncelle et contrebasse) 1yra, cithara, harpa, clavichordium (piano). Instrumenta, quae inflantur: tibia, tibia acrioris soni major (clarinette), calamus agrestis vel pastoralis fistula (chalumeau), tuba (trompette), tuba ductilis argentea, classicum, lituus (clairon), cornu, gravioris vel gravissimi soni cornu. Instrumenta quae pulsantur: organum, clavichordium, tympanum, cymbales, triangulum, tympanum majus (grosse caisse).
M. Dic Latine: Quel instrument jouez- vous?
A. Quo instrumento canis vel uteris musico?
Qui autem tibia canit, tibicen est, qui tuba, tubicen, qui fidibus fidicen, qui cornu, cornicen.
Ut exempla afferam: Alexius perite gravioris soni viola canit (violoncelle);
Fredericus scite cithara utitur (joue bien).
Paulus scit tibiam inflare et cornu canere. Item fratres ejus oinnes sunt symphoniaci (musiciens) et musices perstudiosi (passionnés pour la musique).
M. Audiamus quo quisque vestrum instrumento canat. Eja Joannes!
J. Equidem, domine, adhuc instrumento uti nescio ullo, sed per hiemem viola docendum me curabo ab artifice, qui in suo genere est Roscius (qui magna gloria est in musicis - qui est un maître dans son art, un musicien célèbre).
P. Idem et me fidibus docet (scil. canere). - Ab eodem et ego viola disco (je prends des leçons de violon).
S. Ego anno proxime sequenti harpae tractandae operam dabo, unde canendi artifex (canendi peritissimus - virtuose)
evadere cupio ut Benedictus, qui canendi artificium jam consecutus est (être un virtuose).
M. Esne et tu, Hilari, musicis eruditus (connaissez- vous la musique)?
Scisne fidibus (savez- vous jouer un instrument à cordes)? Quis te artem musicam docet?
H. Viola nonnihil scio,sed adeo nihil,ut plectrum (archet) recte tractare vix noverim (mais si peu que je... )
Th. Ego, domine, sum v'olinista, citharista, organista, psaltes (joueur de harpe).
Praeterea scio carmina tibiis cantare (jouer des airs sur la flutte).
V. Ego in concentibus, quos nonnunquam domi efficimus, gravissimi soni viola cano (dans des concerts). Item bene utor tuba.
M. Patricius, ut finem faciamus, scite, quod nemo ignorat, organum pulsat (organizat, organo modulatur). Equidem fateri non dubito modum ejus organo utendi esse mirabilem (que son jeu est admirable).
G. Eja, Petroni, tu cithara canendi artifex es (virtuose sur la cithare); fac nobis canas aliquot rpodos (airs, morceaux).
P. Lubenter voluntati tuae morem geram, sed instrumento jam diu non usus valde timeo, ne tempestas fides disturbarit
(fidium concentum dissolverit), nam cithara plerumque diu concentum non servat (reste d'accord).- Hem! est, ut metui: chordae omnino discrepant (ne sont pas d'accord) et omnes modi plane discordes (et tous les accords faux); quin etiam, ut vides, tres nervi dissiluerunt (cassé), et nihil profecto molestius est, quam citharam nervis intendere (remettre des cordes).
G. Agedum cito tres novos intende aliosque in concentum redige (accorder). Excusationem non accipio.
P. Da mihi saltem venlam, ut animo aequo paulisper exspectes.
Spatium opus est mihi, tibi patientia. -
G. Tandem aliquando re perfecta chordae inter se consonant (d'accord).
Eja, fac jam manum fidibus admoveas (fac admotis digitis nervorum sonos elicias; tange, percute nervos, percurre chordas, citharam tenta - pincez les cordes).
O quam suavis hic sonorum concentus (que cet accord est magnifique)!
Et quis non admiretur sollertiam (artificium) tuam. Quam modulate (dulce, canore, numerose) canit (mélodieusement)!
Sed miror, quid canis. Hujus cantus modulatio (mélodie) mihi est nota: numeros memini, si verba tenerem (si je me rappelais les paroles).
Scisne, quis hoc canticum musicis notis (modis) exceperit (composé)?
H. Hoc nihil refert; sunt utique modi valde flebiles (air triste); carmen funebre, quo ego quidem parum delector. Si gratum mihi vis facere, Petroni, cane carmen patrium (l'air national); modos saltatorios (danse) vel alpinos (air des Alpes) vel militares vel histrionales (de la foire), vel modulationem incedendi (une marche), vel, si quid flebile magis te juvat, modulationem incedendi funebrem a Beethoven musicis notis exceptam (la marche funèbre de Beethoven).
P. Huic haud invitus suffragor (je vote volontiers pour cette dernière).
Th. Praeclare! Ego et Stephanus tibiis, Marcellus viola tibi aderimus (tibi concinemus - accompagner). Incipiamus.
G. Quam flebiliter miserabiliterque sonat (touchant)! Per horas continuas deinceps attentum vobis auditorem me praebeam (jepourrais écouter... ), cum nihil quam tibiarum
fidiumque concentus (symphoniae cantus; organorum musicorum concentus - musique instrumentale) magis me delectet.
E. Mihi, fateor, tria est invisa (odiosa), nec quidquam praeclarius esse censeo quam fidium cantus (le son des instruments à cordes).
V. Alia alios delectant (à chacun soit goût): equidem quolibet delector organico cantu (j'aime tout air joueé par des instruments), imprimis autem cornuum tubarumque concentu (fanfare).
C. Ego, fratres et sorores meae per ferias domi quotidie fere nervis et tibiis canimus (nous faisons de la musique; vocibus et nervis canimus - nous chantons etfaisoits de la musique).
B. In quo concentu (concert) tu procul dubio tympanum majus pulsas (la grosse caisse).
C. Longe absumus (nous nous gardons bien), ut, qui plerumque vesperi canimus, per silentium noctis tantum strepitum edamus (faire).
G. Quid? Petroni, canendi jam finem fecistis? - Euge, praeclare (bravo)! Itera! repete (da capo)! -
P. Quorsum canam, cum vos liaud quidquam aliud quam confabulemini (ne cesser de causer)?
| De vocibus animalium |
|