| De adverbio « encore » |
|
M. Quid est, quod dictata mea non scribatis, Semproni?
S. Quia atramentum non habemus, domine.
M. Quî potest, ut atramentum non habeatis, cum sena in singulis subselliis inserta sint atramentaria (comment est-il possible).
S. Atramentaria illa quidem in loco sunt suo, sed omnia fere vacua aut paululum atramenti, quod in uno et altero reliquum est, adeo spissum, lutosum, tenax plenumque est faecis (crassamenti), ut plane inutile sit ad scribendum (ut nulli omnino usui sit ad scribendum) (épais, sale, dépot).
M. At hodie mane affatim fuit boni atramenti (de bonne encre en abondance); unde fit, ut atramentaria nunc sint vacua? Adduci utique non possum, ut credam (en tout cas je ne puis pas croire) calore ea tam cito exsiccata esse (atramentum calore tam cito aruisse, exaruisse, exhalatum esse — séché, évaporé). Pro certo contra habeo insanum rei facinus subesse (un mauvais tour).
Cur rubor tibi suffunditur, Semproni (cur rubore suffunderis — rougir)?
S. Si atramento, quod superest, aliquid aquae affundimus (atramentum aquâ diluimus — verser de l'eau dans) plane sufficiet nobis, domine.
M. Istud nolo; volo, ut ad rogatum mihi respondeas: cur totis genis modo erubuisti (devenir tout rouge tout à l'heure)? Quid atramento factum est (qu'est devenu)?
Magis te rei conscium esse puto, quam tu dissimulas (je crois que tu connais la chose que).
S. Atramentum quod nobis suppeditatur (fournir, mettre à disposition) plerumque tam improbum, pallidum (pallens) aquatileque (aqua dilutum — pâle, plein d'eau) est, vix ut cernatur scriptum.
M. Et istud tibi causam attulit (te adduxit, commovit, incitavit, concitavit ad) effundendi atramentaria per fenestram (vider)?
S. Confiteor ad facinus istud me esse inductum (laissé amener).
M. Et qui sunt sceleris participes (in scelere consortes; sceleri affines; noxae socii, facinoris conscii, consilii participes — les complices)?
S. Marcellus et Hilarius — etsi firmiter promisi, si res exquireretur, eorum me nomina nunquarn proditurum.
M. Ostendite manus. — Infitiari inutile est; nam indicia et vestigia facinoris in manibus portatis, quae atramento adhuc sunt inquinatae et oblitae (souillées).
Dic mihi verum, Hilari (sincèrement): unde fit, ut in atramento, quod superest, tantum insit crassamenti, quo non solum atramentariorum pars ima (fundus — fond), sed tota, ut video, repleta sunt usque ad labra (bord).
H. Quia atramento cineres inspersimus.
M. Et quando scelus istud suscepistis (fecistis; malum facinus, nequitiam perpetrastis — gaminerie)?
H. Hodie post scholam matutinam, qua hora ceteri in area ludebant (après la classe du matin).
M. Aliquantum quoque in solum profudistis (vous avez aussi répandu une bonne partie sur le parquet).
H. Imprudentes et celeritati studentes, domine (sans le vouloir et par trop de hâte).
Lacunam illam, ne amplius diffluat, postea panno siccabo (detergebo, abstergam — j'essuierai en suite cette mare avec une loque, pour qu'elle ne se répande pas plus loin).
M. Totum tabulatum (plancher) parietibus annumeratis (y compris) atramento est conspersum (respersum).
Forte fortuna (heureusement) atramentaria sunt metallica; si vitrea, porcellana vel fictilia fuissent, nunc testae nobis essent colligendae (ramasser les débris).
Huius rei indicium ad rectorem gymnasii deferam (dénoncer), ut ipse poenam meritam in vos constituat (statuat).
Nemo melius unquam nostro sibi atramentum optare potest, quod quidem paululum pallidum primo esse videtur, sed aliquantum postquam scripseris, nigrum fit ut carbo.
Vos autem, homines nequam (vauriens) ac stulti, omnia, res veloptimas vituperantes, nunquam non querimini (toujours se plaindre.).
Si atramentum vobis visum est vituperandum, aperte me monere debuistis (vous auriez dû).
At quid vestrâ id referebat!
Studium ac cupiditas corrumpendi (plaisir) sanitatem in vobis ac mentem superat (sens commun).
I, amabo, Francisce, et affer urceum atramentarium (cruche d'encre), quo atramentaria impleas (repleas). Sed tanta temporis jactura jam facta, noli cessare (s'amuser en route). Illico velim redeas (ne tardez pas à revenir) caveasque, ne urceum manibus amittas (ne urceus tibi manibus excidat; tibi de manibus delabatur). Intellextin' (compris)?
Haec vero, occasionem nactus, vos omnes interea commonefecerim (monuerim, commonuerim):
1. Si atramentum vulgare, quo utimur, diutius in atramentario manet, necessario in imo vase crassamentum nascitur (oritur — il se forme au fond un dépôt), quod caveas ne agites (exagites; permisceas — remiter, agiter). Melius est (il vaut mieux; vel: satius, potius, praestabilius, aptius est, praestat) vas nonnunquam purgare et eluere (nettoyer de temps en temps).
2. Cum scribendi finem feceris, operculato (operculare: y remettre le couvercle) diligenter atramentarium; cortice (bouchon) obturato (boucher), ne pulvere penetrante lutosum fiat atramentum (épaisse).
Quis vestrum excusationem afferat hoc fieri non posse, cum, quibus atramentariis utimini, suum quodque operculum habeat? — Scripturus vas aperito, fine scribendi facto rursum claudito vel operito (couvrir).
3. Cum atramentum diffluit (coule), plerumque charta improba (chartae vilitas) est in causa (est la cause; chartae improbae fit vitio).
4. Nolite atramentaria eo usque complere, ut redundent; negligentis est subsellium (banc), mensam, libros, commentarios, tapetum, tabulatum (plancher) in ejusmodi discrimen corruptionis adducere (exposer au danger).
5. Cave scripturus calamum nimis in atramento intingas, quod si per imprudentiam acciderit, curato, ut calamum leviter (modice) excutias, sed nunquam tabulatum vel subsellium atramento conspergas (respergas).
6. Haud parum dedecet adolescentem humanitate politum (bien élevé; vel: indignum est adolescente) litteras ad aliquem dare vel scriptum quodlibet praeceptori tradere (reddere) atramento inquinata ac foedata (atramenti labeculis conspersum, conspurcatum).
7. Suam quisque chartam bibulam prae manu habeat, quam, cum folium conscriptum vertere necesse habebit, caute interponat, ne quid oblitteretur.
8. Nemo sibi sumat (se permettre) atramentaria ex foraminibus suis (trou) emota supra subsellia ponere; malam enim ejusmodi consuetudinem pati nihil aliud esset nisi potestatem vobis facere atramento contaminandi (conspurcandi, oblinendi, maculandi) omnia.
9. Imprudentis (dementis) est (c'est une imprudence) atramentum delingere (lécher), cui plerumque admixtae sint materiae noxiae (venenatae): atramento imbibendo charta bibula idonea est (sert à sécher, enlever; ad imbibendum atramentum usui, ex usu, utilis est); maculae autem jam siccatae (des taches) si necesse erit, litura tollantur (gratter).
10. Addere mihi non necesse est alteri faciem atramento foedare ac deformare indignum esse; neque pluribus verbis in hoc commorari (insister beaucoup), ne atramento figuras et praecipue figuras facie ridiculas (imagines depravatas) in libris delineetis, (des caricatures), ut nonnulli ad horas fallendas (ad tempus fallendum — pour passer le temps) inter scholam (pendant la classe) facere consueverunt; cum vobis omnibus notum sit, talem impune non abire.
Ad extremum (pour finir) quisque vestrum ipse se tacitus interroget, quid intersit inter atrum et nigrum; et parva mora interposita aliquem evocabo, ut respondeat (se poser la question... après quelques moments) —
M. Age sis (eh bien), Guilelme, quod nigri et atri facis (servas) discrimen (quelle différence faites-voits entre) —?
G. Cicero, quod sciam (quantum scio—que je sache), his vocabulis sine discrimitie (promiscue, indifferenter) utitur, quapropter (c'est pourquoi) neque ego unum ab altero ita multum differre existimo.
M. Confirma, quaeso, sententiam exemplis.
G. « Alba, ait, et atra discernere; » et allo loco: « non potest quae alba sint, quae nigra dicere » (il ne sait pas).
M. Quid tu, Carole, de hac re sentias, audiamus.
C. In eadem equidem cum Guilelmo sum sententia (unum idemque ac Guilelmus sentio), domine. Attamen (cependant)
apud varios scriptores Romanos (Latinitatis auctores — auteurs) niger plenitudinem coloris et nitorem, qui oculos delectat (oculos blande excipit), ater contra colorem languidorem, saepius sordidum, tristem, tetrum (laid) oculisque molestum indicare videtur. Ut exempla afferam: niger tamquam corvus, nigri oculi, nigri capilli, crinis niger.
Ater ut carbo, atra vipera, atra nubes, coelum atrum, spelunca atra, atra nox, cupressus atra, atra mors, atra cura, dies ater (malheureux); panis ater. Vestis potest esse atra vel nigra; item homo; priusquam marmor sit politum, atrum est, politum est nigrum. Sed apud poetas: silva nigra, coelum nigrum, umbra nigra, nox nigra, nubes, fluvius, hedera etc.
M. Quid inde efficitur, Petre?
P. Discrimen, quod in auctoritate plurimum scriptorum veterum nititur, non esse contemnendum.
M. Sic satis est. Ita res se habet (c'est ainsi). Hoc unum addendum esse existimo: Nigro contrarium est candidum (nigro contrarium est candidum — le contraire de).
Atramenti nigritia (nigritudo, nigror); minime vero, nigritia (nigredo) aquâ affusâ minuitur.
Barbam canam (grise) denigrare (noircir) vel nigro colore inficere.
Oculi ejus subnigri sunt (noirâtres).
Capilli tui nigrescunt; hoc genus atramenti non nigrescit nisi post aliquot dies (devient noir).
Atramentum typographicum (encre d'imprimerie). Hoc atramentum primo est subviride; e viridi pallens aut subcaeruleum (verdâtre ou bleuâtre), sed paulatim nigrescit (peu à peu).
A. Paulo ante dixisti, domine: « Nemo sibi sumat atramentaria ex foraminibus suis emovere ». Quid, quaeso, significat « foramen » ?
M. Siccine (ah)? Semel ac saepius profecto, cum vocabulum Gallicum « trou » in Latinum esset vertendum haesitantes ac perplexos (haerentes ac consilii inopes — embarrassés) vos animadverti.
Quam ob rem mihi operae pretium videtur hoc loco diserte (formellement) interrogare: Qua voce Latina, Guilelme, illa notio designatur?
G. Distinguo, domine, aperturam artificiose et non artificiose factam. Illam, quae terebrâ vel alio instrumento cavatur, Romani foramen, hanc, quae in terra, in rupibus, arboribus, dentibus, ossibus etc invenitur, cavernam appellabant, quod mihi nonnullis exemplis confirmare liceat.
Quis nesciat, quam difficile sit crepusculo vel diluculo filum in foramen acus conjicere (enfiler une aiguille).
Propositum vix assequaris, si farinam velis colare cribro (crible), cujus foramina sunt nimis lata.
In doliis (tonneaux) plerumque bina vel trina sunt foramina.
O praeclarum tibicen, qui nescit, quot foramina sint in tibia sua!
Mecum ipse quaero (je me demande), quis foramen hujus fistulae (tuyau) obturaverit (boucher).
Quis unquam domum vidit, in qua nec janua fuerit nec ullum foramen.
O militem fortem, in cujus scuto plus quam ducenta foramina sunt inventa.
M. Bene, Guilelme, tu rem tenes. At dic Latine Il n'est pas facile de faire un trou dans ce bois »
G. Longe abero, domine, ut dicam, ut exspectare videris: Haud facile est foramen in hoc lignum facere (je me garderai bien de); sed Latine dicendum: Haud facile est hoc lignum forare (perforare, terebrare, serrula circumsecare — faire un trou rond dans).
De apertura autem non artificiose facta dicam - Haud facile est hunc murum caverna aperire; hunc murum perfodere, hanc januam pertundere (faire un trou dans). Navis navem pertudit.
Hoc lignum multis locis est perforatum, hic murus cavernis apertus (il y a beaucoup de trous dans).
M. Quas intelligas aperturas non artificiose factas, jam dixisti; affer alia etiam exempla.
G. Vix ullum habeo dentem, in quo non sit minor vel major caverna (Vix ullum dentem habeo, quin sit exesus, excavatus).
Dens extractus relinquit ingentem cavernam. Item dicimus. Cavernae oculorum, aurium, narium.
Vulpes, melis (blaireau), caniculus (lapin), mus, talpa (taupe) in cavernis vel cavis habitant, serpentes in latibulis, vermes in latebris. — Quam juvat pueros muris cavernam praecludere (boucher)!
Lacunae pavimenti (les trous dans le pavé) saepius sunt causa, cur pedem offendas.
Qui vero arborem novellam vult serere (planter), ei prius scrobis vel fovea est fodenda (effodenda — faire un trou dans la terre).
Cum rima (specus, fovea) vulneris est alta, a medico est obsuenda (coudre).
Vae mihi! exclamat Petrus, clavem aedium amisi (clef de la maison); nunc demum animadverto, sinum (perulam — poche) meum esse perforatum (il y a un trou à la poche).
Tectum, fenestram, calceum perforata resarcienda curamus (quand il y a un trou dans).
Mater puero: « Unde fit, Aemili, ut jam fissuram in nova veste habeas (un trou)?
Ubi vestem scidisti (discidisti — faire un trou)?
Non possum tibi non irasci, quod nova vestis ista jam est conscissa (est troué).
In caseo autem multae tenues fistulae sunt; caseus est fistulosus (il y a beaucoup de petits trous dans).
| De adverbio « encore » |
|