| De charta |
|
Si vis emendate loqui, dic: Attendere animum ad aliquem vel ad aliquid; attendere vero aliquem (aliquid) vel alicui rei. Substantivum attentio animi, sed saepius attentus animus.
M. Quomodo Latine exprimitur adjectivum Gallicuin distrait, Eugeni?
E. Recentiores haud raro vocabulo distractus utuntur; cum vero distractus apud veteres significet: tiré de côté et d'autre, pris par plusieurs occupations v. g. tot tantisque negotiis distractus, nostro verbo minime respondere videtur.
M. Dic igitur recte: Tu es distrait.
E. Tu in alienis rebus es occupatus; tu alienis cogitationibus es impeditus.
Animus tuus a sententia aberrat (ton esprit est distrait).
Animus tuus peregre est; mens tua peregrinatur.
Aures tuac peregrinantur. Tute hic. animus alibi.
Tu animo excurrere et vagari videris. Tu praesens abes.
Tu aliud cogitas (aliud, alias res agis).
Semper aliena agis.
Per imprudentiam ita respondisti (par distraction).
Tu aliena loqueris (d'une manière distraite).
Grave(molestum) est praeceptori tot pueros videre nugantes (evagantes, alias res agentes, alienum a sensu animum habentes—il est fâcheux de voir—distraits).
M. Claudius jam experietur pueros exhortari, ut animos attendant.
C. Heus, Petre, animus tuus non est attentus (ton attention n'est pas grande).
Non attendis animum ad ea quae dico.
Attende me dicentem; animo attento in re tam difficili opus est.
Aures tuae, Paulc, peregrinantur (mens tua peregrinatur).
Animus tuus peregre est. Tute hic, animus alibi.
Homo es summae levitatis. Mihi, quaeso, ausculta.
Attentius, imo attentissime audias me oportet.
Omissis istis ineptiis (folies) os et oculos in (ad) me converte.
Heus, nebulo (vaurien)—te Marcelle significo —tu me (mihi) non attendis.
Tu alias res agis (aliud cogitas, aliud agis).
Huc animum attende; huc adverte, hoc age!
Si tibi cordi non est argumentum animo sequi, quiesce saltem.
Heus, dormitator (rêveur), tu praesens abesse videris.
Non es attentus; non animadvertis. Attende, quaeso.
Attentum te praebe; animum adverte!
Heus, verbeto (coquin), tu semper aliena agis (tu es distrait).
Attente audi amabo, et toile nugas istas (éloignez; et nugas relinque—bagatelles).
Mitte sis (=si vis) ista deliramenta, Georgi, et esto rei attentus. Velim unumquemque rem attento animo excipiat.
Hem cave, Antoni (prenez garde)! simulas te esse attentum.
Age, amabo, negotium tuum (faites attention à).
Tantumne tibi otium est ab re tua, ut aliena cures?
Adhibe ad opus tuum omnem diligentiam.
Quid cum vicinis tibi est negotii?
Quid tibi est cum Antonio commune? Quid tibi cum illo est?
Quid tibi cum Carolo rei est?
Adhuc patienter te tuli, si vero pergis tam parum attentus esse, nihil amplius mihi tecum erit (rien avoir à faire).
Id bono discipulo agendum est, ut praeceptores imprimis diligenter attendat.
Heus, Stephane, satis non habes ipse cessare (ne vien faire), sed alios etiam a studio avocas (distraire);
(alios turbas, perturbas, conturbas, impedis, prohibes a—déranger).
Videte, quomodo huc et illue se verset (se tourne de tous côtés).
Sed rei medebor (rei remedium inveniam).
Rebus, quae ad te non attinent, nimis es attentus (plus aequo es attentus, attentior, quam decet).
Fac animum ad eas res intendas, quae ad te attinent.
Animum tuum ad hoc unum vitium animadverterim, (de hoc uno vitio te monuerim—attirer votre attention sur).
De hac re attentius cogites oportet.
Attende (vide, adverte), Hugo, quid respondeas (faites attention).
Eho! plerique vestrum dormitare vel animo excurrere et vagari videntur (etre distraits).
Nescio, quomodo his caloribus (par cette chaleur) audientiam mihi faciam (auditores mihi faciam attentos).
Summae levitatis est rem tanti momenti non attendere.
Date mihi, quaeso, aures vestras.
Studiosius attendite.
Ad audiendum animos erigite (redoublez d'attention).
Adeste (adestote) animis (soyez attentifs)!
Diligenter attendite ad haec.
Unumquemque vestrum studiose attendere opus est.
Animadvertite cum silentio.
Omnibus rebus ceteris omissis hoc unum agite.
Quid dicam, animo attendite.
Aures (aures mentesque) erigite.
Auribus adestote; adestote omnes animis.
Date operam sermoni reliquo (au reste).
Estote auditores attenti.
Intelligenter atque attente rem sequimini.
Benigne attenteque me, obsecro, audite.
Perattente in hac re me audiatis oportet.
Mentis avocatio (aberratio) mater est multorum malorum (la distraction).
Nolite mentes (cogitationes) a re proposita avertere (vous distraire).
Discipulus litterarum studiosissimus nunquam patitur, ut quidquam animum suum a studio avertat (ne se laisse distraire par rien).
Attentus ad suum quisque opus cum silentio sedeat (intentus ad, in vel Dativus).
Quomodo is, qui alienis rebus sit occupatus, simul atten-tus esse potest ad id, quod fiat in schola (distrait)?
Alienis cogitationibus impeditus, nihil videbit, nihil audiet (distrait).
Qui poterit is bene respondere, cujus animus a sententia aberret (qui est distrait)?
| De charta |
|