| De atramento |
|
M. Quo instrumento uteris, ad scribendum, Petre?
P. Calamo (scriptorio), domine, vel penna (scriptoria).
M. Quid proprie est calamus?
P. Est species arundinis quaedam (espèce de roseau), qua veteres Romani ad scribendum utebantur.
M. At calamo nos amplius non scribimus.
P. Nihil refert; res illa quidem esse desiit, vel potius mutata est, sed nomen permansit, ac calami loco magis proprie dici potest nihil (et pour le mot plume, on ne saurait trouver une meilleure expression).
M. Quid? in recentioribus libris sexcenties (mille fois) pro calamo invenias pennam. Nonne et hoc vocabulum est probum (classique)?
P. Usus id quidem sanxisse videtur, sed vere probum esse non potest, quippe quod primum (la première fois) a S. Isidoro sit usurpatum, qui octavo saeculo, multo igitur post optimos Latinitatis auctores (classiques) fuit (a vécu).
M. Istud laudo, Petre; dic, Guilelme, quid tu de hac re sentias. Ego enim puer didici vocabulum pennae esse barbarum.
G. Vocabulum pennae propterea repudiandum non esse videtur, quod multa per saecula usque ad ipsam nostram aetatem homines non calamo, sed veris avium pennis scribere consueverant. De nostra etiam memoria penna anserina, corvina, cygnea in omnium usu erat.
M. Sane bene. Tu artis argumentandi non omnino imperitus esse videris.
At hodie nemo fere nec calamo nec penna anserina utitur, quippe quae (puisqu'elle) aliâ ex chalybe vel ferro confecta multoque meliore, cui nihil commune est cum avium penna, sit funditus supplantata. Quod nomen huic novo invento invenies (dabis, impones)?
G. Quis dubitet, domine, ei nomen calamum ferreum vel pennam ferream dare, cum instrumentum, quo scribitur, quacumque ex materia est factum, Latine calamus vel, si libet, penna vocetur.
M. Planissime (très vrai)! Haud perverse judicasti. Estne vero opus adjectivum « ferreum » addere?
G. Opus non esse videtur; quis enim nostrum, cum de calamo vel penna agitur, necesse habebit ferream ab anserina distinguere, quae jam nusquam fere in usu sit. Pennam esse ferream hodie ex se intelligitur.
M. Nomina amabo, Carole, aliud etiam instrumentum, quo scribatur.
C. Graphis, idis (crayon), qua ad scribendum, ad delineandum (adumbrandum — dessinner), ad lineas per chartam ducendas (ligner) etc, utimur, quam Romani plerumque plumbum appellabant.
M. Quid est graphium?
C. Id, quod nos « poinçon a ecrire » appellamus.
M. Satis est; sed hoc loco penitus illud unum memoriae velim infigatis (memoriae mandate, tradite) me amplius minime passurum, ut quisquam (graphide qualescunque imagines ridiculas vel gryllos — caricatures) in pariete delineet. In hac re decoris oblitum magna (gravissima) in posterum poena afficiam (qui oublie la bienséance). Si pueri rustici parietem praetereuntes album tentationi resistere nequeunt, quin carbone imaginem aliquam in eo delineent, ignoscatur; sed pueris humanitate politis (pueris eruditis, bene institutis, ingenue educatis — bien élevé) majus ejusmodi res delictum est, quam cul possit ignosci. Audite monentem!
Age vero (porro — mais continuons). Quid differt delineare ab adumbrare, Antoni?
A. Delineare est primas lineas alicujus rei ducere, primis lineis aliquid designare (faire une esquisse); adumbrare saepius idem significat, sed praeterea etiam imaginem delineare cum umbra.
M. Nunc quidem hactenus (mais c'est assez pour aujourd'hui); namque, ut usus doctrinam confirmet (que la pratique vienne à l'appui de la théorie), Benedictus et Valdemirus de calamo paululum colloqui experiantur, quorum Valdemirus initium faciet (commencera).
V. Visne hanc veniam mihi dare, Benedicte (avoir la bonté), ut mihi hasce tres pennas corvinas appares (acuas-tailler), quibus grandem tiliam (tilleul), quae in area aedis sacrae est (place de l'église), atramento delineem atque adumbrem?
B. Unde scis me pennas apparare (acuere) posse?
V. Ipse aliquando te vidi apparantem.
B. Estne tibi bonus cultellus (scalpellus — canif)?
V. Certe habeo cultellum eumque eximium (excellent), optimo chalybe Britannico factum, quem praeterea nudius quintus decimus denuo exacuendum curavi (fait repasser il y a quinze jours).
En illum (le voici), sed cave, ne improvide aciem aliqua ex parte effringas (ébrécher).
B. Quomodo vis pennas tibi acuam?
V. Unam in mucronem acutum, alteram in mediocrem, tertiam in latum (pointu, moyen, large).
B. Ubi emisti istas pennas? Non dubito, quin pecuniâ tuâ fraudatus sis. Haec quidem praestantissima esse videtur, altera vero est aequo (justo) mollior (trop molle), tertia deterrima ac delineando omnino inutilis.
V. Factum infectum fieri non potest (l'affaire est faite, on ne saurait la défaire); appara eas quam optime poteris.
B. Quod pessimum est, haec duae, ut dixi, molliores sunt, quam ut findi possint.
V. Noli laborare (ne vous fait pas de soucis); ero contentus, etiamsi unam bonam habebo.
B. Cras alias tibi mutuas dabo, quae duplo meliores sunt quam istarum optima.
V. Pergratum mihi facies (cela me fera grand plaisir).
B. Ceterum equidem (moi) pennis subtilibus ad delineandum utor ferreis, quae et tibi mirabiles praebebunt utilitates (rendre de grands services).
V. Ferreas plus semel jam expertus sum, quas tamen multo duriores inveni (beaucoup trop dures); ne plura (bref), qui pennis corvinis est assuefactus (assuevit), iis nulla conditione carere (à aucun prix) posse videtur.
B. Brevi (en peu de temps), si serio tentaveris, tu quoque pennis ferreis consuesces (assuesces, te assuefacies).
V. Quodsi ad earum usum me vis instruere, iterum tentabo.
B. Mihi modo dixisti cultellum istum praeter modum esse acutum (couper), cum ego inveniam eum secandi vim omnino perdidisse (qu'il ne coupe plus rien du tout). Quid eo fecisti (qu'en as-tu fait)?
V. Esse potest (c'est possible); saepius enim graphidem acui, heri folia libri durissima incidi (couper); praeterea, nihil aliud habeo, quo ungues praecidam. Visne Stephanum rogem, ut suum tibi paululum commodet?
B. Nihil impediam (je ne me oppose pas); si enim mucrones male sunt acuti — (si male sunt praecisi, male aptati) plerumque atramentum spargunt (crachent).
V. Probe dicis (tu as raison): bono uti cultello expedit (il vaut mieux prendre un bon canif); aciem hujusce postea domi paululum cote excitabo (hunc cote acuam — je le repasserai sur la pierre).
M. Euge! Sat est. Factum optime! Sed nondum omnia, quae de calamo dici possunt, audivimus, quam ob rem Ferdinandus et Paulus in sermonem ingredientur. Eja vero!
F. Quae penna maxime tibi placet, Paule (aimes-tu le mieux)?
P. Omnibus certe Flandricam antepono, quae cum mucrone nec obtusiore sit nec praeacuto (très pointu), in quamlibet manum convenit (convient). Miror, Ferdinande, quod principatum dare potes (la préférence) ullii alii.
F. Non idem ac tu, Paule, sentio (je ne suis pas du même avis).
Mucro pennae Flandricae nimis latus atque multo brevior est, quam ut intactus atramentum teneat. Vide praeterea, quam ridicula brevitate sit ejus rima (fente); quomodo quaeso, mollis et elastica esse potest?
P. Vereor, ne praepropere judicaveris, o bone. Quamdiu eam expertus es (essayé)?
F. Semel scilicet (naturellement), quo facto eam continuo per fenestram projeci, et stat mihi sententia (et c'est ma ferme résolution) eam non experiri iterum.
P. Quid in mentem tibi venit? Nonne eadem hodie maximo in usu est? Numquid, qui ea utuntur, sunt insani (fous)?
Primo quidem dura esse videtur (au commencement), sed paulisper uso tibi nihil jucundius erit (mais après l'avoir employée un peu de temps, rien. . . .)
F. Abi hinc cum penna Flandrica tua et omitte me (laissez-moi tranquille)! In hac re mihi nunquam persuadebitur (je ne me laisserai pas persuader).
Ceterum quamdiu tibi singulae durant (integrae manent — combien de temps vous durent-elles)?
P. Hancce nudius quintus decimus novam e capsula (pyxidula) sumpsi, et quamvis multum interea (depuis) scripserim, tamen etiamnunc bona est.
F. Et quam pridem me hacce uti putas? — Unum amplius mensem, et confido fore, ut multos etiam dies sustineat. Est penna Britannica, quam « mercatoriam » appellant, quae ubique in honore est (magna existimatione floret; celebrationem habet — être en vogue); quae passim (généralement) moris est (être à la mode); in usu est (en usage).
P. Nihil mihi novi demonstras; bene enim mihi nota est penna illa violacea mucrone longo ac praeacuto (très pointue), quae tamen cuilibet manui non est apta; praeterea multo pluris esse videtur quam Flandrica (plus chère); quanti est pyxidula (combien la boîte)?
F. Non ita multo pluris quam Flandrica, ne dicam minoris, quippe quod capsulae paulo sint ampliores.
Affirmanti mihi crede, nusquam hac penna, dummodo diligenter curetur, firmiorem melioremque inveniri posse (durable); vel optima enim, ut expertus scias, (car même la meilleure, comme tu peux savoir par expérience) rubigine contracta (rouillé) frangitur nisi, antequam deponatur, diligenter purgata detergatur.
P. Sine (patere), ut unam experimenti causa ex capsula tua depromam (permettez que).
P. Libentissime (très volontiers); inde promas quot libebit (que tu veux).
P. O me ineptum (oh! que je suis maladroit)! En unam manu emisi (j'en ai laissé tomber une; una de manu delapsa est).
F. Imo plus quam una in solum cecidisse videntur (plures quam una excidisse, decidisse); cave, ne eas pedibus premas (marcher sur; pedibus calces; pedes in eis ponas).
P. Noli timere (ne craignez rien; vel: noli laborare, omitte timorem, timere desine) eas jam collegi (de terra sustuli — ramasser).
M. Macte virtute (très bien)! Vos laudo! Pergant jam Edmundus et Georgius.
E. Pingere collibitum est: graphidem date (j'ai envie de)
G. Ego vero calamum capio (sumo, prehendo, intingo — je prends de l'encre avec la plume) et epistolam tibi, amicule (petit ami), scribo.
Sed heu me miserum! ad scribendum me contuli (je veux écrire) et calamum atramento plenum manu tenens, quid scribam, non habeo.
E. Quid hoc sibi vult, Georgi (qu'est-ce que cela veut dire)?
At tu nunquam non eras scriptor luculentus atque uberrimus (mais la tienne a toujours été une bonne plume). Ista sane non intelligo (je ne comprends pas cela).
G. Ingenio sum tardo, quia plus mensem litteram feci (scripsi) nullam (je suis lent, parceque depuis plus d'un mois je en'ai pas touché de plume). Tempora enim sunt, quibus sileant musae Varronis (où la plume se repose).
E. Vel potius, quibus inertia nihil scribas (ou la paresse t'empêche de prendre la plume).
Ego contra ne diem quidem intermitto (praetermitto), quin aliquid scribam; nam stilus, ait Cicero, optimus dicendi est magister (la plumme, l'exercice de la plume).
M. Haec omnia fere sunt, quae ad calamum pertineant; cui vero aliquid etiam in mentem veniat, is nunc libere dicat.
Claudius. Cupiditate flagro hunc calamum abjiciendi (projiciendi), qui ne caepam quidem valeat (quia caepa est vilior; nihili est — j'ai grande envie de).
Joannes. Qui penna quadam semel est assuefactus, caveat ne facile mutet, quia manui (scripturae) est noxium.
Fredericus. Penna vel optima male scribit, cum pilus vel tenuissimus mucroni est insertus (adhaeret — poil).
Thomas. Mala consuetudo est calamum linguâ detergere (lécher, nettoyer).
Alexius. Scribae consueverunt calamum capiti et auri interponere (derrière l'oreille).
Hermannus. Vehementer miror, quod nemo usque adhuc instrumenti mentionem fecit, quod nos porte-plume appellamus. Risu excipiatur opinio mea, sed meliore vocabulo me refellat ac redarguat (réfitter), qui neget, « porte-plume » Latine esse scapum pennarium (scapus, i) v.g. scapus pennarius ex ebore, ex ebeno factus;
scapo pennam praefigere;
scapi apertura minor (major) est pennâ (trop petit, trop grand).
M. Laudo e contrario animi tui sollertiam — (esprit ingénieux).
Tantum abest, ut opinionem tuam risu excipiam, ut laudem animi tui sollertiam, sed rectius certe dices caulis pennarius.
Petronius. Ego calamo usus eum semper vetere linteo detergeo.
Ludovicus. Qui calamum plus justo intingit, in periculo (in discrimine) est (versatur) atramento maculandi (inquinandi, foedandi) chartam.
Bernardus. Priusquam pennas emas, proba earum unam; nam sunt, quae praestantissimae videantur, sed tamen ad usum transferri non possint (peu pratiques).
Eugenius. Ego pennas usu detritas colligo (usé), quarum jam plus quam quinque millia habeo.
Hugo. Mala consuetudo est in epistolis scribendis saepius utî calamo transverso (d'effacer trop).
| De atramento |
|