Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De charta

E Wikisource
 De attentione animi Quomodo vocabulum « morceau » Latine exprimatur 
7. De charta.

M. Quac opus sunt, Thoma, ad scribendum
(quibus rebus eges; quae requiruntur ad...)?

Th. Mihi opus est charta vel tabula litteraria (ardoise), calamo (penna) vel graphide (crayon), nonnunquam creta (craie) quoque, rubrica (pierre rouge) vel carbone: atramento denique et scrinio vel capsa, in qua haec omnia conserventur.

M. Bene! Quis vestrum scit, ex qua materia texatur (conficiatur, praeparetur) charta?

B. Ego, domine. Charta ex libro arborum vel ex detritis panniculis (vieux chiffons) conficitur.

M. Fuistine jam in officina aliqua chartaria (fabrique)?

B. Sane quidem fui, domine, ubi, quomodo omne genus (omnis generis) chartae conficiatur, planissime vidi. Latos obiongosque pannulos texunt (bandes), qui in quadrata dissecti vel magnariis (marchand en gros) vel institoribus (marchand en détail) venduntur (on qui aversione, per aversionem en gros, vel singuli popello venduntur—en détail au petit peuple).

M. Sane bene (très bien)! Quae sunt genera chartae, Patrici?

P. Charta scriptoria, domine, qua in schola utimur; charta emporetica, quae ad emporium (marché) pertinet, ide est, qua varias res amicimus (involvimus), ut operarii caseum, lardum, farcimina (saucisses) etc; eadem plerumque utimur ad commentarios librosque contegendos (vestiendos).

Deinde charta delineatoria (papier à dessin), spissa (épais) et scabra (raboteux); tum charta spissior (carton), qua librorum concinnatores (ii, qui libros compingunt — relieur — libros amiciunt, inducunt — cartonner); charta bibula, quae atramentum bibit (imbibit, transmittit, et quam ad scripta siccanda adhibemus; denique charta varii coloris, tenuis illa ac subtilis, quae ad flores artificiosos aliasque res similes conficiendas usui est; quae luci objecta fit pertranslucida (transparent), sed soli exposita facile amittit (mutat) colorem.

M. Perbelle! Quid est membrana, Petroni?

P. Est pellis ovina ad scribendum praeparata (parchemin).

M. Quae sunt adjectiva a membrana derivata?

P. Membraneus, ut codex membraneus (de parchemin) deinde membranaceus (semblable au parchemin) ut charta membranacea.

M. Quid est chartarum scapus (main)?

P. Chartarum scapus est fasciculus (paquet) vicenûm quaternûm plagularum (feuille).

M. Quid est plagula?

P. Id quod Galli appellant feuille — pars vicesima quarta scapi.

M. Quod vocas feuillet (qu'entendez- vous par feuillet)?

P. Est quarta plagulae pars, id quod Latini schedam (Britanni sheet) et si etiam minor est, schedulam, scidam, scidulam vel chartulam appellant.

M. Ita scilicet (il en est ainsi).
Quomodo, Alexi, Latine reddis: Papier à lettre?

A. Charta epistolaris, quod illud chartae genus est, quod ad epistolas scribendas adhibemus.

M. Qua forma est hujus generis charta (format)?

A. Est modo majore modo minore vel media forma. Cum ad principem, episcopum vel alium virum clarum et honoratum (homme de distinction) scribo, charta majore decet me uti; ad parentes autem vel amicos minor (brevior) satis est.

M. Quae sunt, Hermanne, adjectiva a charta derivata?

H. Duo, domine, chartaceus et chartarius.

M. Quid inter ista interest?

H. Nihil differunt, domine (ils ne diffèrent en rien).

M. Tu vehementer (valde) erras (in errore versaris; falleris); pernimium contra inter ea interest (il y a une très grande différence). Fac paululum cogites (tecum in animo consideres, tecum reputes — réfléchissez).

H. Etiam, mehercule, aliquantum interest (ah! oui, il y a une assez grande différence); hoc enim inter ea maxime interest (la différence essentielle est), quod chartaceus id denotat, quod ex charta est factum, chartarius is vero id, quod ad chartam se refert.

M. Confirma, quaeso, istud exemplis (prouver par).

H. Milvus chartaceus (cerf-volant); cucullus chartaceus (cornet); pileus chartaceus (bonnet de papier); codex, libellus chartaceus (livre, cahier); at contra: officina chartaria; taberna chartaria (magasin); chartarius seu chartopola (marchand de papier).

M. Ita scilicet. Converte, Ludovice, in Latinum: On ne voit pas de papier-monnaie en circulation.

L. Sic, opinor, id vertere licebit: Nulla charta nummaria commovetur.

M. Et quomodo Latine exprimis Papier timbré?

L. Charta regni signo notata.

M. Audiamus jam aliquid de virtutibus chartae et vitiis (bonnes et mauvaises qualités du papier).
Quid prius dicendum de colore?

L. Charta scriptoria vulgaris (quotidiana), qua in schola utimur, plerumque albo (candido, niveo) est colore, haud raro tamen sordida (maculosa, inquinata), aspera (scabra), mollis, quae atramentum transmittat — uno verbo vilis, improba (mauvais), non ferenda.

M. At, at! de colore solo te interrogavi, cetera ad me non attinent (ne me regarde pas). Si chartae qualitate non es contentus, fac hoc inter te et chartarium conveniat (arrangez cela avec le marchand).

M. Estne utile, Bernharde, charta uti plumbo directa (lignée)?

B. Non solum utile, verum etiam tironibus ac rudibus in arte scribendi omnino necessarium (aux commençants; pueris elementariis, pueris discentibus, pueris discere incipientibus), ut assuescant recte, non oblique scribendo (ut recte, non oblique scribere consuescant).

Ut enim quis semel oblique scribendi consuetudinem cepit (contracté l'habitude), ab ea, dum vivet, nunquam recedet (il la conservera toute sa vie; eam dum vivet, tenebit).

M. Quae sunt proprietates chartae epistolaris, Eugeni?

E. Charta epistolaris plerumque scriptoriâ melior est, domine.

Prout mos (mode) vult (postulat) saeculi, tenuis est vel spissa, scabra vel dentata (levis, levigata — lisse), pura (candidula, albida, subalbida — blanc, blanchâtre) vel sufflava (jaunâtre), subviridis, subcaerulea, suffusca (brunâtre), cinerea (grisâtre).

M. Unde fit, ut dentata significet levigata?

E. Quia veteres chartae scabritiam (raboteux) dente aprino (de sanglier) levigare consueverunt (solebant).

M. Licetne chartam epistolarem floribus pictis ornare?

E. Pueris illud quidem licet, quia quod puerili animo ipsi plurimi (maximi, permagni) faciunt, id aliis quoque honori et gaudio esse putant; sed simplicitatis (naïveté), ne dicam rusticitatis est (cela trahit), si homines adulti eodem more delectantur.

Aliter vero res se habet, si nobiles, ut saepius fit, chartam tessera gentilitia (insigni vel insignibus generis—armoiries) curant ornandam.

M. Perbelle, Eugeni! pergat Hugo.

Quid chartae sumis (capis), si vis ad regem scribere?

H. Chartam lepidam, primae notae chartam, (pulchram, venustam, egregiam).

M. Licetne in charta aversa (inversa) scribere (au revers)?

H. Veteres illi quidem Romani in charta tantum adversa solebant scribere (unam tantum paginam complebant, aversam vacuam, inanem relinquentes); sed hac nostra aetate in omnium usu est (usage général; in usu, more ou moris est), nisi forte charta tam tenuis est, ut litteras transmittat, in charta quoque scribere aversa.

M. Et tu, Semproni, quid habes de charta dicere (quid habes, quod de charta dicas)?

S. Equidem chartam Britannicam, Italicam, Germanicam ceteris omnibus longe antepono (praepono, praefero, antefero).

Belgicam, Gallicam, Danicam, Batavam, Americanam, Suecicam, Helveticam, Hungaricam, Hispaniensem, Austriacam, Turcicam expertus illis multo viliorem inveni.

Nihil magis me juvat (delectat) quam in ejusmodi charta scribere. Genus autem est Britannicae quoddam, quae tenuicula (un peu mince) esse videatur et revera tanta tenuitate est, ut senae septenaeve schedulae pondus epistolae simplex vix superent, sed tamen adeo tenax ac robusta, ut ne litteram quidem transmittat nec facile possit conscindi.

M. Praeclare dictum, Semproni, pergat Antonius.
Quo vocabulo Latine exprimitur la page (comment dit- on en latin: page)?

A. Pagina; paginula, pagella (une petite) v.g. paginam perarare (complere — écrire toute une page). Altera jam procedit pagina (nous voilà à l'autre page).

M. Satis est, Antoni. Petrus et Paulus jam sermonem quemlibet de charta inter se habere (conferre) experiantur (conversation). Agite!

Pt. Charta mihi, Paule, deesse coepit (je suis au bout); potesne mihi aliquid mutuum dare (prêter)? Scheda una abunde mihi sufficiet.

P. Molestissime fero, Petre, quod tibi gratum facere nequeo (je regrette beaucoup de ne pouvoir vous rendre service), cum egomet ipse jam nihil habeam (plus rien).

Pt. At unum et alterum commentarium tecum habes quid, si inde mihi schedam vacuam evellas (excutias)?

P. Unum equidem mecum habeo commentarium, sed ultimum, quod restabat folium inane, jam inde detraxi. Cetera omnia, ut vides, sunt consumpta (conscripta).Abi cito (allez vite) ad chartarium (in tabernam chartariam) et eme, quantum tibi opus est (para, compara, quaere, quantum opus est).

Pt. Nonne chartae copia est, (venalis est charta) in ipso gymnasio (ne peut-on en avoir)?

P. Imo est (si, si) apud janitorem, quantum voles.

Pt. Quanti fasciculus (combien le paquet)?

P. Quanti quanti (coûte ce que coûte); tibi opus est.

M. Haec hactenus (cela suffit). Quo verbo Latino, Paule, reddis prêter?

P. Commodare aut mutuum dare.

M. Quid differunt?

P. Cum res mihi data non reddenda est ipsa, sed alia aequalis, verbo utor mutuum dare v.g. chartam, panem, pecuniam, oleum etc.

Cum vero res mihi data restituenda est ipsa, verbo utor commodare v.g. cornmoda mihi Virgilium tuum, cultellum, calamum, horologium, equum etc.

Pro commodare etiam dicere licet: alicui aliquid utendum dare vel tradere.

M. Quo verbo Latine reddis, Carole, emprunter?

C. Mutuari, mutuum sumere aliquid ab aliquo; item dicimus: rogare (postulare, quaerere) rem mutuam accipere rem mutuam ab aliquo; librum utendum accipere ab aliquo (demander et recevoir en prêt):

M. Nobis Latine reddes: Empreunter la pensée d'un auteur.

C. Dictum scriptoris alicujus usurpare.

M. Bene! experire jam (essayez maintenant) cum Stephano sermonem quemlibet de his verbis conferre (conversation).

C. Commoda, Stephane, mihi quaeso, regulam tuam, qua lineas per chartam ducam (ligner mon papier).

St. Tibi rerum, quae ad scribendum opus sunt, nihil esse videtur. Regula ipse carere non possum; fac alias (une autrefois) chartam emas jam plumbo directam (ligné).

Accipe mutuam hanc libram francicam (hunc francum argenteum — voici un franc que je vous prête); i et eme tibi regulam apud janitorem, quae viginti centesimis constabit (qui coûtera 20 centimes).

Hem, quid stas? quid cunctaris?

C. Quia charta quoque mihi deesse coepit et quaero, unde aliquid mutuer (unde mutuum aliquid accipiam, quaeram; aliquid quaeram mutuum).

St. Cur tandem ad janitorem abire non vis, ubi plenus fasciculus duobus assibus venalis est (où l'on peut en avoir tout un paquet pour deux sous)?

C. Quia in abeundo faciam jacturam temporis; tu certe potes plagulam unam mihi mutuam dare.

St. Te fallis, o bone; non habeo nisi hanc unam eamque a Joanne mutuam acceptam. Mutuare aliquid ab Antonio.

C. At commoda mihi saltem, dum cum Petro fabularis, commentarium dictatorum tuum ut, quae mihi desunt, exscribam sententias.

St. Is tibi a Paulo repetendus est, cui heri utendum dedi. Cum Paulus vero, ut video, absit, roga alium quem (quelque autre), a quo commodatum accipias.

M. Haec sufficiant. Tu, Paule, antea usus es sententia:

Abi cito ad chartarium; potesne eandem rem aliis verbis efferre?

P. Festina, curre, propera cito, curriculo abi, vola, move te ocius, fac te celerem, remove moram; i celeriter; sed celeritate (properato, maturato) opus est; stude celeritati; i propere; abi, propera. Galli dicere solent: vite, ou hâtez-vous.

M. Quo vocabulo Latino reddis, Francisce: Rouleau de Papier?

F. Chartae volumen, quod, si videre volumus, quid contineat, nobis evolvendum (revolvendum, explicandum) et postea rursus convolvendum est. Saepius ejusmodi volumina scapis (scapus) invenimus circumvoluta (roulé sur des bâtons).

M. Quomodo Latine exprimis: Arranger ses papiers?

Montrez vos papiers, vous êtes un vagabond?

F. Scripta, litteras, epistolas, commentarios, noscenda sua digerere.

Exhibe litteras tuas, homo es vagus.

M. Latine redde: Papier de rebut.

F. Charta rejicula, charta inutilis, quae in sportam conjicitur (abjicitur).

M. Scisne proverbium, quod ad chartam referatur?

F. Charta non erubescit (le papier est patient).

M. Quas praeterea novisti locutiones, Frederice?

F. Chartae cogitationes et arcana sua committere (litteris mandare, consignare).

Multi sapientiam suam chartis illinunt.

Litterarum fidem habeo (j'ai la preuve par écrit — aliquid scriptum, perscriptum habere).

Nihil scriptum relinquere.

Nunc litteris conscriptum est (maintenant c'est sur le papier).

M. Si charta, qua uteris, Marcelle, omnibus, quas desideras virtutibus est instructa (ornata — a toutes les bonnes qualités), quid tecum cogitas?

Marc. Mecum cogitare soleo: haec charta tandem tolerabilis est (passable); ejusmodi mihi charta probatur; hanc chartam laudo (je trouve bon); velim hoc genus, dum vivo, habeam; quam juvat in hujusmodi charta scribere.

M. Quid vero, si vitia chartae te irritant (les mauvaises qualités)?

Marc. Non possum, quin adversus eam fremere coeperim (se mettre à murmurer). Haec charta scribendo inutilis (ne vaut rien pour écrire); haec charta nihili, nequam improba, pessima est. Omnem pudorem deposuerint oportet, qui nomine chartae eiusmodi rem vendunt. Turpe est homines ita pecuniâ suâ fraudare, etc.

M. Quomodo Latine reddis, Hilari: « Aimer une chose »?

H. Hoc verbum latissime patet (peut s'appliquer à plusieurs choses — ad plurima pertinet; in plurima transferri potest), quod si transfero in (ad) chartam Britannicam, sic fere dicam:

Mihi chartâ Britannica placet (arridet).

Ego charta Britannica maxime delector.

Ego charta Britannica imprimis gaudeo (laetor).

Ejusmodi charta neminem unquam non delectat (on aime toujours).

Nihil charta Britannica mihi jucundius (gratius).

Ego libenter utor charta Britannica.

Chartam Britannicam requiro; mihi voluptati est.

Voluptatem capio ex charta Britannica; eam amo.

Neque tamen cuiquam vitio est vertendum, qui chartam apud nos confectam (domesticam) adventitiae (importatae, peregrinae, externae) anteponat (praeponat, anteferat, extraneâ potiorem ducat, habeat — qui aime mieux le papier du pays que le papier étranger).

M. Haec fere sunt, quae de chartae virtutibus et vitiis proferri (afferri, dici) possunt: sed illud vos extremum (pour conclure) et oro et obsecro, ut ea, quae breviter additurus sum, per omnem vitam memoria custodiatis.

1. Epistolas vel pensa scripturus facito chartam sumas decentem (conservable), puram, integram, nitidam. cum reverentiae alteri debitae nihil magis sit contrarium, quam ei scriptum offerre in charta inquinata, lacerata, contrita, corrupta.

In epistolis scribendis praeterea personarum servato (facito) discrimen (distinguez); nam rustici est, discrimen omne tollere. Parentibus, amicis hominibusque humilis loci (obscuri, ignobilis loci) scripturus chartam, dum sit nitida, adhibeas vulgarem ac vilem (d'une qualité inférieure); ad homines vero honestioris loci (classe supérieure) et forma et qualitate, prolit dignitas vel res postulat, meliorem, haud scio an optimam (peut-étre même).

Charta epistolaris deinde simpliciter, non artificiose est plicanda (plier), quod his nostris temporibus in usu esse desiit (n'est plus en usage).

2. Non satis praeterea exhortari vos possum, ut charta parce utamini (économiquement). Reponite segmenta diligenter in scrinio (porte-feuille) quantulacumque enim, data occasione, utilia esse poterunt (méme les plus petits).

Ne quis mihi dicat, chartam parvi pretii esse (bon marché — non magno esse parabilem; parvo pretio venire; parvo pretio stare; vilissime venire, constare). Esto (soit)! at quid juvat (à quoi sert- il) rebus, quae adhuc usui esse possunt, prodige uti (res perdere, male consumere — prodiguer). Parsimonia est virtus, prodigalitas vitium, quae utraque jam in pueris idque etiam in rebus quamvis exiguis se declarant (se trahissent).

Si extremo anno (à la fin de l'année) expensae feceritis summam (subduxeritis calculum expensae), vobis persuadebitur (vous vous persuaderez) pecuniam, quam in chartam expenderitis, non tantulam esse, quantulam opinati sitis.

3. Omni porro disciplinae repugnat (est contre tout ordre) chartam conscindere (concerpere, discerpere — en petits morceaux), vel forficula concidere (ciseaux) et resegminibus totum solum (parquet) consternere, cui vitio indulgere hodie quoque aliquis optimum factu esse duxit (a cru ne pouvoir rien faire de mieux). Nolo inquirere, quis fuerit, sed spero fore, ut iterum non fiat.

Qui necesse habet chartam secare (dissecare — couper) eam prius ita dispertiat, ut nihil inutile restet.

Charta autem conscripta et inutilis facta in sportam conjiciatur.

Neque laudo (probo) vos chartam apud janitorem in diem emere (à crédit). Multo praestat (melius, statius, potius, praestabilius est — il vaut mieux) quascumque res emitis, continuo pro eis praesentem pecuniam solvere — payer comptant). Confido fore, ut monitorem audiatis.

 De attentione animi Quomodo vocabulum « morceau » Latine exprimatur