Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De commentariis emendatis

E Wikisource
 De scriptione De attentione animi 
5. De commentariis emendatis (corriges).

Praeceptor commentarios postero die (lendemain) reddit.

 

M. En commentarii (voici), quorum tot corrigere haud parvum profecto negotium fuit. Maior illa quidem pars vestrum, fateor (je dois l'avouer), mihi plane satisfecit; non item reliqui, qui infinita mendorum multitudine laborem mihi adeo difficilem fecerunt, ut, cum religiosi sit magistri, ne quidquam eum praetereat (fugiat—echappe), verbum unumquodque acriter intueri (regarder de pres). quid temporis in rem insumpserim, facile credat nemo.

Ordine igitur recenseamus primum scripturam, deinde orthographiam, tum interpunctionem, denique accentus et quae restent. Commentarios autem non pro cujusque merito, sed litterarum ordine disposui (arrange alphabetiquement—vel: secundum litterarum ordinem; in litteram digessi).

Prius tamen paucas perutiles ponamus quaestiunculas. Quomodo, Carole, Latine redditur vocabulum Gallicum «Faute» (comment dit-on faute en latin)?

C. Mendum, vittum, peccatum, delictum, erratum, lapsus.

M. Quid interest inter vocabula ista?

C. Nihil, quod sciam, domine, (à ce que je sache) interest: sine discrimine (indistinctement) usurpari possunt, quatenus ad artes disciplinasque (arts et sciences) referuntur. Opinio enim, mendum ad solam orthographiam referri, certe falsa est. Namque apud Latinitatis auctores (meilleurs auteurs) legitur (invenitur) «Raro facies mendo caret.»

«Idus Martii magnum mendum (erreur) continent.»—

«Mendosa natura.—Mendosi mores.»

M. Quo verbo Latino exprimis: «Faire une faute» (comment dit-on..)?

C. Peccare, delinquere, labi v. g.
multum vel multa peccare (fairs beaucoup de fautes); idem (eadem) in eodem, in eadem re peccare (faire la meme faute).

dupliciter peccare (faire une double faute);
aliud ex alio peccare (faire faute sur faute);
peccare in praecepto aliquo (contre une règle);
multa peccantur (on fait beaucoup de fautes);
plura (ou plus) peccasti quam ceteri;
muita in orthographia peccasti;
tu semel in grammatica deliquisti;
ille bis memoria lapsus est (commis un oubli);
scriptum tuum mendis est refertum;
mendis abundat (fourmiller de fautes);
mendis non caret;
paucis verbis tria magna peccata.

M. Quomodo Latine redditur: Tu as une, deux, trois... fautes de plus, de moins que Jean?

C. Tu mendo uno, mendis duobus, tribus... plus vel minus habes quam Joannes.

M. Ex quo Grammaticae praecepto?

C. Ex eodem ac « multo plus. »

M. Converte in Latinum vocabulum: Ecriture?

C. Scriptura, manus, litterae.

M. Quomodo Latine redditur: Mot?

C. Vox, vocabulum, verbum, nomen.

M. Quid interest inter ista vocabula?

C. Quidquid enunties, vox est; quod scribas, vox proprie esse non potest.

Haec te vox non perculit?

Nulla vox est ab iis audita populi Romani indigna.

Nescit vox missa reverti.

Ex vocibus Gallorum cognovimus....

Nescio, quid sonet (signilicet) vox ista.

Tu me asinum appellasti; scisne quid significet vox ista?

Pueri delectantur vocibus Graecorum, quas non intelligant.—Voces eorum ut musica sonant.

Omnis cujusvis sententiae vel sermonis pars dicitur verbum; extra sententiam dicitur vocabulum, quorum multitudinem continet lexicon. Vel: Vocabulum est vox ad sermonem non adhibita, verbum est vox ad sermonem adhibita.

Nomen autem est quasi nomen proprium vocabuli.

Oppidum est vocabulum, Roma est nomen.

Rem non immutaverunt sed vocabula.

Res suum nomen et proprium vocabulum non habet.

In vocabulis duae partes sunt, vocabulum et nomen: nomen est quasi proprium alicujus rei vocabulum.

Arbor est vocabulum, quercus nomen.

Animal est vocabulum, lupus nomen.

M. Sane bene (très-bien); sed hac super re satis: jam ad propositum veniamus (passons).

Huicce commentario nomen omnino non invenio inscriptum, sed manum tuam (scripturam, litteras), Petre, cognosco. Litterae tuae sunt clarae (distinctes, lisibles) et compositae (gracieuses), minusculae, sed aequabiles (rgulieres, ou: bene et ratione dispositae; ad leges artis exactae; constantes), optime cedentes (tres bien tracées; aussi: vehementes) et firmae (vigoureuses). Naturâ, ut manus tua docet, es calligraphus (scribendi artifex; ad calligraphiam [calligraphiae] natus esse videris). Perge ut coepisti (continuez)!

Et tuam, Antoni, manum satis amo. Omnia, ut calligraphum decet, lepide scripta sunt. Litterae illae quidem compluribus locis (ca et la) sunt non nihil crassae (un peu), sed eo clariores plenioresque gravitate (fermes).

In tua scriptura, Benedicte, litteras reprehenderim nimis erectas. Modus iste quidem non omnino est rejiciendus, sed tamen non commendandus. Ceterum satis belle (venuste, decore) scripsisti, sicuti quatuor quoque, qui sequuntur.

Sed pessime omnium scripsit Valdemirus, cujus chirographum haud ferme quisquam imitetur. Scriptum tuum omnino est monstruosum, cui haud cunctanter (sans hesiter) lineam induxerim (une ligne à travers). Quis unquam levitate, negligentia, despicientia (indifference) te superarit! Ex libidine (caprice,—ad libidinem) unum verbum grandibus scripsit litteris, alterum adeo minutis, ut sine conspicillo (lunettes) Icgi vix possit; aliae litterae sunt nimium procumbentes, aliae resupinac (resupinatac); hujus verbi ductus ut filum araneae (fil d'araignee) sunt tenues, illius sine veritatis superlationc (trajectione—sans exageration) crassitudine paene pollicis.

Insuper etiam liturâ aliquot menda tollere conatus (en grattant), compluribus locis chartam perforavit (faire des trous), ut omittam (sans parler), quod ne unum quidem folium in isto libello invenitur, quin sit laceratum atra-mentoque (encre) foedissime inquinatum.

Pro ejusmodi scripto (travail) ne tirone elementario qui-dem digno post scholam (classe) omnia rursum describen-do, quas commeruisti, lues poenas (être puni).

Veniamus jam ad scripturae menda. Petrus solus omnino emendate scripsit (sans aucune faute; Petri pensum solum emendate est scriptum). Scriptum autem tuum, Stephane, adeo mendosum est, ut unumquodque fere verbum unum et alterum vitium contineat.—Quid est orthographia, Stephane?

St. Orthographia est ars recte scribendi, domine.

M. Et qui recte scribere nescit?

St. Multa peccat, domine.

M. Tu in arte recte scribendi praecipuus esse profecto non videris (l'orthographe n'est pas ton fort;—non imprimis recte scribendo vales; orthographiam non adeo custodis—tu ne sais pas trop bien l'orthographe).

In verbo labsus, ut exempla afferam (pour citer des exemples), p litteram geminasti (duplicasti); p unum redundat (il y a un p de trop);

in verbo tolerabilis I unum vacat (vacans est; supervacat—un l de trop);

in verbo femina m alterum supcrat (superest; est de trop);

in verbo vanus n unum est supervacuum, (supervacaneum—un n de trop);

in verbo vila t alterum superfluit (de trop);

in verbo flere una syllaba plus habes (detrop). Vitium autem ubique est quod aut nimium aut parum est (le vice est que partout il y a trop ou trop peu).

Verbo faciam deest littera finalis (manque); verbo fortissimo deest s alterum (il manque un s); demum per t scripsisti (avert); in verbo stella praetermisisti (omisisti) l unum (un I de trop peu);

in ultimo versu (ligne) tria verba desidero (manquent; sont de trop peu);

verbum habere majuscula scripsisti;

in adjectivo magnus ex genere excidisti (faute contre le genre);

duodecim locis in praeceptis grammaticae peccasti (lapsus es, deliquisti praeceptis—des fautes contre les rigles);

in credo, ut dupliciter peccasti: t pro d et al post verbum sentiendi collocando.

Ne plura (bref), celcritati studens in extremis versibus aliud ex alio peccasti (par trop de hâte). Verbis eloqui (expri mer) vix possum, quantum negligentiae et socordiae tuae (stupidité) me taedeat (je suis degouté), quantum fastidiam negligentiam tuam.

Sed quam parum adhuc profeceris (combien peu de progrès) faciam sciat pater tuus (faciam patrem certiorem).

Quae sunt interpunctionis notae, Ferdinande?

F. Virgula, (seu comma, seu semicirculum); virgula cum puncto, (punctum semicirculo junctum); geminum punctum (geminatio puncti; bina puncta); interrogandi et exclamandi nota (punctum cum linea sursum recta); lincola connexiva (connexus, petit-trait), parenthesis; proferendi (afferendi) alterius verba notulae (« »); punctum denique, quo sententia concluditur et terminatur.

M. Quomodo Latine exprimitur: A la ligne?

F. A capite lineae vel renovato versu; ab initio.

M. Quae verba littera majuscula inchoantur (commencent)?

F. Nomina propria et quodcumque verbum sequitur punctum; cetera verba minuscula scribuntur littera.

M. Quibus verbis lineae subducuntur (souligner)?

F. Illis verbis subducimus lineas, quae praecipui ponde-ris vel momenti esse videntur (in quibus maximum est momentum—importance), et quae ob eam causam impri-mis memoriae tradita (mandata, commissa, ad quae animum adverti, attendi (attirer l'attention sur) volumus.

M. Paulus adeo interpunctionis inscius (rudis ignarus-que) esse videtur, ut compluribus locis punctum media in sententia ceterasque notas omnino perverse (perperam) interponere minime dubitaverit. Quis, homo insane, nes-ciat sententiam non esse integram, antequam cogitatio plane elata sit (prononcée)!

Ubi opus esset virgula, ubi geminatio puncti, ubi majus-cula, plus sexcenties (1000 fois) vobis exposui (vos docui). Item Paulus verba multa et litteras tam consonantes quam vocales praetermisit (omisit) aut perperam duxit (scripsit), qui, cum ne prima quidem elementa (A B C) novisse videatur, aliam pro alia scripsit litteram (aliam aliam esse putavit).

Nolim plus dicere, quam veritas patitur (exagerer la chose; veritatem egredi; rem in majus extollere; rem verbis exasperare); sed sponsionem facio (je parie) eum ne litterarum quidem nomina et contextum (litterarum ordinem, litterarum ex ordine dispositam seriem) pronuntiare posse (A B C).

Heus (à propos), Paule, in proximam scholam (classe) viginti quinque formas (lettres) litterarum tam grandes quam minutas mihi in charta describes (sur une feuille de papier).

Quid est accentus, Edmunde?

E. Accentus est apex, qui vocalibus quibusdam apponitur (adscribitur).

M. Quot sunt accentus seu apices?

E. Tres, domine accentus acutus, gravis, circumflexus seu inflexus.

M. Te quidem interrogo, quia tu suum cuique vocali accentum apponere semper fere neglexisti. Proinde scias licet (sachez done) unumquemque apicem neglectum mendum imputari (compter pour).

In vocabulo úrbem u littera acuitur (a l'accent aigu), in mater nomine a littera flectitur (circumflectitur—a l'accent circonflexe), in causa a est flexum.

Quamvis igitur in ceteris rebus mihi satisfeceris, tamen propter accentus decem mendis plus habens quam Georgius et tribus minus quam Claudius, tu quidem supra eris Claudium, sed infra Georgium. Fredericus postremus (ultimus) erit, Stephanus autem proximus a postremo (avant-dernier).

Illud unum vos etiam admonuerim (je voudrais aussi vous faire remarquer).

Cum propter spatii inopiam in extremo versu divisio verbi alicujus erit necessaria, hoc praeceptum tenete:

a) Cum consonans geminata separanda est, prior vocali praecedenti, posterior sequenti adhaerebit: an-nus,ab-bas.

b) Consonans inter duas vocales media, verbis composi-tis exceptis, adhaeret sequenti: di-xi, ma-ximus.

c) Consonantes, quae possunt connecti in principio verbi alicujus Latini vel Graeci, connectuntur etiam in medio: scri-psi (psallo), pi-scis (scamnum), Co-smas (smaragdus), a-sper (spero), no-ster (Stephanus).—Nihil est praeterea (nihil restat,—c'est tout).

Guilelme, restitue, amabo (s'il vous plait), suum cuique commentarium.

 De scriptione De attentione animi