Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De declamatione

E Wikisource
 Aliae approbandi et improbandi formulae Formulae ad consuetudinem pertinentes 
47. De declamatione.

M. Heri vobis pronuntiandi rationem docui (la manière de

déclamer); cujus est hodie pronuntiare (à qui est- ce)? Quis initium faciet (capiet, sumet ducet, ponet - commencer)?

S. Meae partes sunt, domine (c'est à mon tour); pronuntiabimus enim ex ordine.

M. Eja Stephane, ascende in suggestum (estrade): in suggestu pronuntiabis coram omnibus (en public).

S. Nonne potius illic in medio pro subsellils consistam, domine (in medio me collocem - se placer au milieu devant les bancs)?

M. Nequaquam; suggestus est locus opportunus atque idoneus ad pronuntiandum.

S. Latine an patrio sermone pronuntiem, domine, (Latine an Gallice)?

M. Non refert (nihil refert, nihil interest, mea nihil interest - c'est égal).

Ceterum metuo, ut Latine possis. Parum enim mihi certum est de ingenio tuo (je ne suis pas certain de votre talent).

S. Noli laborare, domine: omnia bene (prospere) procedent (aller bien). -

M. Aliquid tale putavi fore (je l'ai bien pensé). Descende, Stephane: ad raucitatem usque vociferatus es (raucus es, raucas fauces habes); prae nimia raucitate verba nequis amplius sonare (parler haut).

Pronuntiandi omnino es imperitus.

Nec pronuntiatio nec actio tibi satis successerunt (contigerunt - réussir).

Non amo soni tui rusticitatem (accent villageois). Neque mutationes vocis tuae mihi placent (flexiones - accent).

Dignissimum scilicet rebus de quibus loquimur, sonum fundas oportet (prendre l'accent le plus convenable ait sujet). Modo, ut res postulat, utendum est voce ad miserabilem sonum inflexa (accent de tristesse; voces flebiles sunt referendae, flebiliter gemendum est), modo voce erecta et concitata (accent pathétique), modo voce ad sonum hilarem et laetum inflexa (accent de joie).

Tua autem declamatio eodem semper modo erat formata (monotone) et languens (languida - sans expression), quae eloquendi varietate omnino carebat (variété d’exrpression). Vocis flexus (mutationes - les accents) erant vitiosi.

255- Eloquentia tua, opinor nunquam admirationem habebit (efficiet, movebit - ne sera jamais admirée).

In conquestionibus. ut dixi, declamatio flebile quiddam habeto, laetum in gaudio et exsultatione.

Tristitia significatur voce ad flebilem sonum inflexa, gaudium et laetitia ad jubilantem.

Verba praeterea et vocis flexus gestusque semper inter se concinant oportet (harmonie).

Tu vero manibus significasti bellum cum ore pacem proclamaveris.

Tu nescis nec agere (facere) nec componere (régler) gestum (gestu uti).

Quapropter in gestu multum peccasti (faux gestes). Declamator quod sentit et voce et manibus significet, sed caveat tamen, ne in gestu sit nimius neve indecorus neve inurbanus (sans grâce).

Nihil absurditis quam gestus, qui non est suo loco (déplacé; -

gestus alienus, praeposterus, supervacuus).

Multa jactatio corporis rdicula est (gestes trop nombreux), quamquam sunt, qui ne unum quidem verbum pronuntient, quin manus jactent (gesticuler).

Gestus sit modestus (consideratus, sedatus - modéré, posé, sobre) neque unquam plus artis habeat quam rei satis (trop étudié).

Gestus distortus vel jactantior (forcé, exagéré) homine gravi omnino indignus est.

Sed haec hactenus (sed satis de hoc; sed satis jam verborum est; sed de hac re satis superque; sed de his satis multa; utinam hactenus; nolo plura dicere).

Hora jam praeteriit (jam sonuit, jam audita est); abite, schola dimissa est, sed incedite ordine.

Heus Marcelle, in seriem te coge (insere te ceterorum ordini). -

Quis tam inhumane vociferatur?

Vocem tuam, Petre, probe agnosco (je vous connais à la voix). Bene feceris, si silueris (vous feriez bien de).

Nonne pudet te gerere ut canis e catenis solutus (emissus)? Nolo id mihi vitio dari, quod ordinem servandum non curaverim.

Cras rationem facti abs te reposcam (je vous en ferai rendre compte).

 Aliae approbandi et improbandi formulae Formulae ad consuetudinem pertinentes