Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De interjectionibus

E Wikisource
 Quomodo locutio Gallica « rester à court » Latine sit reddenda De arte musica 
54. De Interjectionibus.

M. Mirum mihi videtur (je m'étonne), quod Latine loquentes vix unquam interjectionibus utimini, unde efficio (je conclus) plerosque vestrum earum usu parum esse exercitatos.
Eja, quando heus interjectione utimur, Petroni?

P. Cum aliquem vel inclamamus, invitamus, evocamus, ut aliquid faciat vel praestet, aut generatim appellamus (alloquimur).

M. Quid heus Gallice declarat?

P. Hé, holà, écoute!

M. Confirma istud exemplis.

P. De via dubitans inclamo puerum in agro laborantem:
Heus puer! estne haec via, quae ferat ad vicum?

Cum domum rediens ostium invenio sera clausum, meos inclamo: « Heus, heus! aperite ostium. »

Si nocte in cubiculo sedens foris strepitum audio, januam aperiens clamo: « Heus, ecquis hic est? »

Si salutandi causa domum aliquam intravi, quam vacuam invenio: « Heus, ubi estis? » inclamo.

Cum de fenestra amicum video praetereuntem: « Heus tu, Antoni, paucis te volo! »

Praeceptorem autem saepius audimus pueris inclamantem:
Heus age, responde!
Heus, Pamphile, cave mentiaris!
Heus vos (vous autres), cessate (desistite, quiescite tranquilles)!
Heus (écoute), tu nugas dicis (sottises).
Heus, nihil ad rem loqueris (raisonnable).

Heus, audi, seria res est.
Heus, tu tempus in fabulis teris (fabulis vacas).
Heus, tu semper in promptu habes causas.
Heus, tu omnia leviter facis.
Heus, surge, erige teipsum, tu plane incurvus es.
Heus, patientiam rumpo (je perds).
Heus, vehementer mihi hoc displicet.
Heus, mores tui mihi non placent (conduite).
Heus tu non attendis (non es attentus, non animadvertis; tu non attendis mihi).
Heus, tu non fecisti, ut bonum discipulum decet.
Heus, plus respondes quam ad rogatum.
Heus, aberras a proposito.
Heus, tu nihil aliud quam fabularis.
Heus, audin' quid hi ajunt?
Heus, bone, tu palles.
Heus, exi; heus sequere me.

M. Euge, euge, perbene, sed sit jam hujus interjectionis modus (mais c'est assez de). Quid significat hui interjectio, Claudi?

C. Stuporem et admirationem significat. Gallice dicimus:
ah, oh, mais, eh quoi, peste.

M. Affer exempla.

C. Cum pomaria interrogata: « Quanti libra cerasi? »[1] mihi respondet: « Uno denario », stupens exclamo: « Hui cerasum tuum percarum est (peste! elles sont bien chères)! »
Mater filium e gymnasio revertentem videns exclamat: Hui, Petre, quantum adolevisti (grandi)!

Pater audiens filium Britannice colloquentem cum peregrino exclamat: Hui papae (babae), quam expedite loquitur!

Praeceptor puero tardo, qui contra exspectationem bene respondit: Hui, tu bene respondisti!

Amico mihi affirmanti, se tribus horis iter quoddam emensum esse, respondeo: Hui, tam velociter?

Praeceptor autem: Hui, quam nihil hoc anno profecisti!
Hui, tu non vis respondere?
Hui, tu nescis hoc praeceptum?
Hui! qui video?

M. Praeclare dictum! Quae vis inest in hem, interjectione, Hugo? ——

H. Hem, significat admirationem alicujus rei inopinatae sive jucundae sive non jucundae; eadem interjectio et laetitiam et dolorem declarat.

Gallice dicimus: ah, oh, tiens, vois donc, allons, eh bien, hein. v.g. Si quis mihi dicit: « Audivi aliquid novi », respondeo: Hem, quid est?

Pater, qui audit a filio facinus perpetratum esse, exclamat: « Hem, quid audio de te? »

Paulus, qui in via incidit in amicum, clamat: « Hem, Alexander, optime te mihi offers. »

Praeceptor pueris dicere solet:
Hem, quod quaerebas, tandem invenisti.
Hem, tute istud tibi peperisti (intrivisti).
Hem, impudens iste ecquid veretur id facere?
Hem, novi te penitus; probe novi artes tuas.
Hem, quoties dicendum est!
Hem, nemo est, qui nesciat.
Hem, officio boni discipuli non es functus.
Hem, omni officio non satisfecisti.
Hem, me non fallunt artes tuae.
Hem, quid dicam, ipse optime intelligit (novit).
Hem, hodie emendate scripsisti.
Hem, non latent me doli tui.

Hem, audiamus quid in excusationem afferas.
Hem, res aliter evenit ac putabas.
Hem, occidi! (ha! je suis perdu)!
Hem, nihil ad me attinet.

M. Quae sunt ceterae interjectiones admirandi, Paule?

P. Bombax: oh, ah, à merveille! babae vel papae: oh, ah, à merveille, diantre, peste.
Ehem: ah, tiens admiratur aliquid inopinatum et jucundum; ut custos publicae securitatis apprehendens furem exclamat: « Ehem, tandem aliquando te habemus ».
Qui in via aureum invenit exclamat:
Ehem optime, opportune!
Peregrinus: Ehem, tu Germanice loqueris?
Praeceptor: Ehem, tu pensum jam absolvisti?
Vah admirationem et gaudium significat, sed praeterea etiam iram, indignationem, contemptum.
Cum delectamur, ait S. Augustinus, vah dicimus.
Iudaei vero dixerunt: Vah, (ah) qui destruis templum Dei et in triduo reaedificas illud, salva temetipsum.
Vah, quam gaudeo adventum tuum, Camille!
Vah, nihil unquam edi dulcius!
Vah, quam bene mihi est in lecto!
Vah, perii (ah! je suis perdu)!
Praeceptor: Vah, res indigna est; illud indignum est disputatione;
garritus tuus indignus est auditu.
Vah, nunquam vidi te stultiorem quemquam.
Vah, felix qui cum tantillo supplicio evaseris; praeclare tecum actum est, quod graviores poenas effugeris.
Vah, velis nolis, id faciam.
Vah, tu me loquacitate obtundis.
Vah, tu insignis es cessator (paresseux).
Vah, tu dicis quidquid in buccam venit.
Vah, nondum multum sapis (savoir).

Vah, eandem cantilenam semper mihi canis.
Vah, apage te a me.
Vah, hoc nihil est.
Vah, sine illum dicere.
Vah, egone pronunciem bis continenter (de suite)?
Vah, quam amoenus hic Italiae ager (paysage)! exclamat viator.

M. Quid significat ohe, Marcelle?

Mr. Inclamat aliquem, ut gradum sistat (ut sistat, stet, resistat, consistat) vel desinat facere aliquid. Gallice dicimus ohé, hé, holà.
v.g. excubitor (sentinelle) advenientem inclamat:
Ohe, istic adstato!
Praeceptor: Ohe, taceant summonitores (souffleurs)!
Ohe, omitte istas ineptias.
Ohe, quiesce, cessa, desiste (tranquille)!
Ohe, tu odiose facis!
Ohe, cessa; istius rei me cepit satietas (j'en ai assez)!
Ohe, jam satis est.
Ohe, quis pedibus tantum strepitum edit?

M. Quid significat eho, Guilelme?

G. Interrogantem, jubentem, reprehendentem: ho, hé, holà.
Eho, quem quaeris?
Eho, num tu me ludis?
Eho, itane lepidum tibi videtur alios irridere?
Eho, exhibe librum!
Eho, claude januam!
Eho, sceleste (scélérat), agnosce culpam tuam!
Eho, nonne res prius est cognoscenda quam judicanda?
Eho, tu vehementer erras!
Eho, num bona fide istud dicis (sérieusement)?

M. Latini interjectionibus oho, aha, ha eodem quo nos modo utebantur. Quae sunt interjectiones doloris, Frederice?

F. Oi, au, hau, heu, eheu, vae, proh.

Vehementer, proh (hélas) falsus sum expectatione mea!
Res, proh, aliter evenit ac putabam.
Tantum, proh! degeneravimus.
Vae victis!
Heu, eheu, quam caput mihi dolet!
Au, tu rem non bene intellexisti.

M. Quae sunt interjectiones laetitiae, Edmunde?

E. Evax, evoe (), io (ah, oh).
Io, io liber ad te venio!
Io, hodie diem feriatum habebimus.
Evax, cras gymnasium relinquemus.
Eja quod simul significat gaudium, admirationem rei inopinatae ac animi confirmationem: ah, hâ, courage, allons!
Euge: gaudium, approbationem, admirationem: bien, très bien, bravo, à merveille.
Eja, te Romae invenio. Eja age bibe (allons, courage, bois).
Eja, narra rem quam brevissime potes.
Eja, propone (posez une question).
Eja, bono animo fac sis. Eja consolamini.
Euge, tu scopum attigisti.
Euge, nullum est nobis thema propositum (nous n'avons pas de thème).
Euge, praeclare nobiscum factum est.

M. Nonne quaedam substantiva pro interjectionibus usurpantur?

E. Certe, ut malum (fi, quel malheur, quelle misère, o honte, diantre), indignum, nefas, nefandum, miserum, miserabile.
Quid tu, malum, me sequere (pourquoi, peste)?
Quid tibi, malum, hic negotii est (diantre)?
Quis, malum, te istud facere jussit?
Malum sit tibi nisi cessaveris.
Filiam suam, nefas (horreur, chose affreuse, inouïe), necavit.


  1. Romani, ut jam alias commemoravimus, multa nomina (fructuum, animalium, etc.) sensu collectivo singulariter declarare solebant v.g. Villa abundat porco, hoedo, agno, gallina.
    Faba, glande, pisce vescuntur. Ciceris catinus (un plat de pois chiches).
    Nux, uva, pomum secundas ornabat mensas.
    Cerasum legere (cueillir des cerises). Fabam, lentem, rapum serere.
 Quomodo locutio Gallica « rester à court » Latine sit reddenda De arte musica