| De poena |
|
Carolus. Heus Petre, scisne domum vestram heri incendio conflagrasse?
P. Jocone an serio istud dicis, Carole?
C. Serio scilicet, cur dicam joco?
P. Aufer nugas (pas de plaisanterie)! — garris; haud serio loqueris; mecum jocaris; abi, ludis me.
C. Quid? me jocari putas? Mihi credas velim non jocanti.
Paulus, qui rem modo in actis publicis legit, pro certo mihi affirmavit — (dans le journal).
Serio certe dico, non jocandi causa.
Mg. Quid est causae cur fleas, Petre? Ecquid accidit?
P. Carolus mihi dixit, domine, heri domum nostram flammis consumptam esse.
M. Joco seriove istud dixisti, Carole?
C. Hoc jocatus sum, domine (per jocum tantum dixi, per ridiculum, joculariter dixi); Petrus vero jocum in bonam partem accipere non videtur (entendre la plaisanterie). Nunquam putavi eum, quod per jocum dixi, in serium versurum (prendre au sérieux).
Sed remoto joco (extra jocum, serio — plaisanterie à part) domum aliquam in vico Petri incendio deletam esse omnino certum est.
M. Qui rem tam seriam jocari potes (tourner en plaisanterie)?
Quî te juvare (delectare) potest alios ejusmodi in terrorem conjicere?
Praeterea mendacium dicere tibi ludus esse videtur.
Bonum illud quidem est in tempore joco uti (joca agere), sed rem tam seriam jocari nunquam licet. An non vides ludum nunc in serium esse versum?
Jocari, facete loqui, magisque etiam cavillari, facetiae vel sales acerbi in universum sunt tela periculosa in ore loquentis, quam ob rem, raro vel nunquam jocosa dicta in alios jactare satius esse censeo.[1]
- ↑ Jocari cum aliquo de aliqua re; in aliquam rem; jocari aliquid; ludere, ridere, cavillari aliquem.
| De poena |
|