| De verbo videndi |
|
M. Perlibenter aliquos vestrum etiam recitare juberem, nisi tempus legendo assignatum praeteriisset. Satis igitur habeam oportet haec pauca addere (remarque).
Erigite mentes auresque, pueri, et me dicentem attendite.
Cum quemque vestrum commode (couramment) legere scire, ut dixi, necesse sit, vos satis cohortari vix possum, ut non solum in schola, ubi huic disciplinae (branche) breve tantum assignatum est tempus, sed etiam domi, ubi longinquis per hiemem praecipue vesperis opportuna vobis offertur occasio, studiose vos in legendo exerceatis.
Novistis utique dictum illud:
« Dum datur, o pueri, discendi copia vobis
Discite: non semper copia talis erit. »
Legendo animum excolimus (par la lecture on meuble son esprit). Sed vehementer vos monitos volo, ut quam diligentissime vitetis libros malos. In deligendis libris summa cura adhibenda est.
Minime quidem adolescentibus utiles sunt fabulae commenticiae illae (fabulae Romanenses; fabulares historiae; fabulosae, fictae narrationes — romans) universam his temporibus terram inundantes, quae plerumque ad insanam legendi aviditatem incitant, mores corrumpunt plurimosque lectores ad graviora vitae officia praestanda saepius aequo inhabiles reddunt.
Cur tandem juventus suae ipsa perniciei libros legat perversos, cum boni, qui et scientiam et mores integros alant, abundent.
Imprimis deinde vos monuerim, ut, praeter alios qui nimis difficiles non sint intellectu bonos libros, quotidiana historiae sacrae utamini lectione, quam quidem, quod vehementer dolendum est, hodie extra scholam non fere quisquam in manus sumit.
Qui mentem animumque praeterea vult conformare legendo, ne cupiditate elatus lepida tantum venetur, caveat; imo vero librum semel inchoatum attente integrum ad extremum revolvat (perlegat).
Neque enim qui multa, sed qui multa attente et cum judicio legerit et pervolutaverit, homo evadet vere litteratus.
Facile denique apparet aliquid interesse, utrum quis in schola clare, expedite, commode, an submisse, verbis haesitantibus, male recitet; utrum verba exprimat et suis quasque litteras sonis enuntiet, an obscuret, praecipitet, sono subrustico distrahat dilatetque.
Si qua syllaba vel naturâ vel positione est longa, manifesto non correpte, si contra brevis, non producte est dicenda.
Quod ad ipsum verbum « legere » attinet, cavete more recentiorum scriptorum Latine dicatis:
Haec Ciceronis editio legit « Cnejus», alia legit « Cajus » ut legitur in Virgilii libro sexto.
Ut legitur apud Livium.
Sed Latinum est:
Haec Ciceronis editio habet « Cnejus », alia « Cajus ».
In hac Ciceronis editione est (vel scriptum est) « Cnejus », etc.
Ut est (ut scriptum est) in Virgilii libro sexto.
Ut est (ut scriptum est) apud Livium.
Ut est apud auctores.
Ut quidam annales retulerunt.
Ut annales populi Romani loquuntur (on lit dans).
Cavete porro dicatis: Sedebam in horto in libro legens. Bene Latine doctus (bene Latine sciens — le bon latiniste) dicet: Sedebam librum (non: in libro) legens.
At contra emendatum est. Inveni hanc imaginem in libro tuo. Multa inveni menda in hoc libro.
Multi loci sunt suspecti in hoc libro.—
Cavete pariter dicatis: Quis potest in futuro legere?
Sermone puro et Latino (en bon Latin) dicitur:
Quis potest ventura praevidere (prospicere).
Item longe abero, ut cum recentioribus dicam (je me garderai bien de dire avec les modernes):
« Malignitatem in vultu tuo lego ».
« Hoc in oculis tuis lego. »
Latine dicam: Malignitas in (ex) vultu tuo eminet (ex ore tuo eminet).
Culpam ex vultu tuo colligo.
Hoc oculi tui loquuntur; id supercilia tua clamitant.
Si denique oculis tantum lego, non licet verbo uti recitare; si contra voce lego, legere aeque dicitur ac recitare.
Haec fere sunt, quae vobis inculcata velim.
Guilelmus et Carolus jam brevi, quod reliquum est, tempore, quem de verbo « legere » inter se conferant, lepido sermone nos delectabunt. Eja agite (à l'oeuvre)!
G. Quando tu prima elementa didicisti (appris à lire)?
C. Me vix quinque annos natum avia ad lectionem instituit (m'a apris à lire; vel: mihi elementa litterarum tradidit).
G. Quam discendi rationem (viam) secutus es (méthode)?
C. Satis simplicem: ipsa praeeunte (dire la première) litterarum nomina primum et contextum didici (ABC), deinde litteras in syllabas atque has in verba colligere, postremo expedite (commode, enucleate) legere (couramment), in quo adeo profeci, ut priusquam sesquimensis spatium praeteriisset (1½ mois, 6 semaines), aviae non solum, quarum recitatione maximopere delectabatur fabulas, sed etiam acta diurna (journal) legere (recitare) possem.
G. Hem, peropportune tibi accidit (tu as eu une heureuse chance). Ego contra ne septem quidem annos natus legere poteram.
C. Ain'tu (est-il possible)? Quid ita (comment cela)?
G. Quia gravis oculorum morbus, quo a primis cunabulis laborabam, etiamtum me impediebat. Sanus vero factus ex morbo litteras, quo eram aetate maturior, eo celerius arripui (appris à lire d'autant plus vite).
C. Tu igitur oculis amplius non laboras?
G. Infirmitas quidem mihi quaedam adhuc remansit, quam ob rem conspicillum (lunettes) geram (gestem) necesse est; sed spero fore, ut tempore procedente haec quoque decedat (abeat — se perdra). Ceterum oculi adeo me a legendo non impediunt (si peu que), ut uno eodemque die sine ulla molestia librum quemvis perlegere (librum totum legere) possim; multo magis mihi molestum est, quod cum mihi recitandum est, linguâ haesito (bégayer).
An ignoras, quam impedite (tarde) recitem, cum ex libro mihi aliquo palam (publiquement) est legendum?
Quî optare potes (exspectare, sperare — attendre que), ut concitate (contente — couramment; ut vocem variem, ut verba recte formem, ut distincte, articulatim, expedite, propere, celeriter — lestement) legam.
C. Haud raro sane animadverti quasdam te litteras, ut b, l, m, r nisi aegerrime (multâ operâ) enuntiare (efferre, dicere) non posse. Neque tamen res mihi videtur plane desperata. Visne consilio meo uti (obtemperare, consilium meum sequi)?
G. Quodnam, obsecro?
C. Exercitatio omnes difficultates superat. Quid, si quotidie domi, ubi nemo te interpellat (impedit — trouble) per horae quadrantem magna voce (clare), sed lente ex libro aliquo recites? Quam enim in schola habemus lectionem, ea tibi ideo ad hoc prodesse non potest, quod cum evocatus es plerumque nimis commotus (animo confusus — embarrassé) velociuscule legere studes (un peu trop vite). Domi vero tantisper litteris repugnantibus et refractariis instare poteris, dum eas omnino superaveris.
G. Gratiam tibi habeo pro isto consilio, cui perlibenter obtemperabo. Habesne librum aliquem dignum, qui legatur?
C. Cognovistine C. Cornelii itineris descriptionem (as-tu lu)?
G. Nunquam adhuc ne nomen quidem audivi.
C. At hoc opus hodie frequenter lectitatur et in manibus omnium est (est beaucoup lu), quia adeo lectorem tenet (est si intéressant), ut egometipse eum ter quaterve perlegerim. Cras mecum allatum tibi legendum dabo (praebebo — je l'apporterai).
M. Optime fecistis (très bien!)! pergant Petrus et Antonius.
P. Quos, Antoni, Latinitatis auctores legisti (classiques)?
A. Omnes fere Ciceronis libros (totum fere Ciceronem), sed corum multos cursim tantum.
P. Estne Cicero scriptor gratissimi studii tui (auteur favori)?
A. Est sane, quem diligentissime cognovi neque unquam fere e manibus dimitto (oui, c'est mon auteur favori).
P. De Graecitatis auctoribus certe Demosthenem legisti?
A. Meo cum dedecore fateor istum me nunquam attigisse (lu); cum enim tempore subsicivo (temps libre) librum legere cupio, plerumque Platonem et Aristotelem sumo, quos diligenter evolvo (lego et pervoluto; lectito, studiose lego).
P. Quantum soles legere simul (uno eodemque tempore — en une fois)?
A. Singulis diebus caput certe unum, neque unquam, nisi quid intervenerit (inciderit, obstiterit), caput incipio, quin, quantumvis sit longum, ad extremum evolvam (perlegam).
M. Pergant Benedictus et Valdemirus.
B. Unde scis, Valdemire, inter lyricos Horatium solum esse dignum, qui legatur?
V. Ita est apud Quintilianum (ita refert, ita loquitur Quintilianus — on lit).
B. Et tu credis novum (alterum) his nostris diebus emersisse Horatium?
V. Ita in actis (diurnis, publicis) legitur (invenitur, vulgatum est — c'est dans les journaux).
B. Quae acta legis?
V. Imprimis « Mercurium », sed nonnunquam « Stellam » quoque ac « Bonum publicum ».
B. Mercurium equidem parum curo (je compte pour rien), nam ventura, quae saepius praevidet (prospicit — ce qu'il lit dans l'avenir), tempore plerumque falsa inveniuntur, et quae facta esse declarat, haud raro non vera. De rebus publicis autem scribit, quasi omnia sint perdita (sint peritura — en politique il est pessimiste). Numquid scis, quis istum novum Horatium ita in coelum etulerit? Homo fortasse artis poeticae omnino ignarus. Qui nihil aliud legit (evolvit) nisi acta (qui nihil aliud nisi acta devorat, vorat; qui quasi heluatur actis diurnis), ejus judicium, mihi crede, facile fit ludibrium levium scriptorum (le jouet des écrivains superficiels).
M. Cum quis recitat, vox vel lectio ejus mihi aut placet aut displicet; est, quod eum aut laudem aut reprehendam. Videamus igitur, quomodo quisque vestrum talem aut laudet aut vituperet. Gulielmus exordium ducat.
G. Vox tua, ut ait Plautus, valide valet (tu bonam vocem habes).
C. Lectio tua mihi non placet, quia vocem immoderate profundis (vocem extra vires urges - — forcer la voix).
P. Parce, amabo te, voci; tu clamas, quasi nos omnes surdi simus.
A. Tu aliquid tecum mussitas, sed quid sit, non intelligo (murmurer): lege, quaeso, clarius.
B. Non est ferendum, quam balbe iste de nare loquitur (nasiller).
V. Legas velim voce clara (magna, contenta — haute) non submissa (suppressa, sedata — à voix basse).
St. Audite, quam blaeso sono verba reddat (grasseyer; qui mange les mots)!
F. Quorsum vox ista queribunda ac tremebunda (plaintive et tremblante)? fac voce virili recites.
P. Recita, amabo, voce grandiore et pleniore (forte et pleine).
E. O vocem istius parvam, raucam, exilem (rauque, grêle), quae auribus vix percipiatur.
G. Suavi legit voce et canora (douce et sonore).
C. Vox tua nimis resona est (éclatante); fac eam tenues (adoucir).
J. Quis unquam vocem audivit adeo rigidam et peracutam (si peu flexible et si aigre)!
F. Heri liquida voce legisti, hodie voce ad miserabilem sonum inflexa (claire — lamentable).
Th. Quanta discrepantia (dissimillitudo — contraste) inter vocem meam quassam (cassée) et illius tinnulam (argentine), nitidam et candidam.
A. O vocem tuam languentem, quae in legendo uno tenore est (monotone).
H. Uno tenore ille legit, sine ulla mora interposita.
P. Cur tu vocem non inflectis (varier)? qui bene velit legere, sonum vocis oportet modo intendat, modo remittat (hausser, baisser).
L. Contende vocem (parlez haut); lege contenta voce (haut): quam poteris maxima voce (aussi haut que possible); quantum poteris voce contendas (crier).
B. Vox tua tam lenis est (faible, douce), ut nemo ferme quod legis, intelligat.
E. Quisquis nostrum legit, eum voce noscito (je reconnais chacun).
H. Vox tua scinditur; tibi est vox scissa (criarde).
S. Tu nihil nisi susurras (chuchoter); mussas. Tu nimis submisse loqueris (trop bas).
F. Audite, quam legat gravi voce (basse).
Sono vocis legit gravissimo.
Admiror gravitatem vocis praeclarae tuae (ta belle basse).
Mr. Tu multa verba perperam etiuntiasti (mal prononcé).
H. Animadverti, r litteram te dicere non posse (prononcer).
G. O litteram correpte, a producte dixisti (bref, long).
C. Illud verbum aliter scribitur quam enuntiatur (prononcer).
P. Tu litteras valde dilatas (tu traines en prononçant les mots).
Tu verba, litteras obscuras (prononces peu distinctement).
Tu pudidius exprimis litteras (d'une manière affectée).
A. Locutio tua est emendata (prononciation bonne et correcte).
Ferre vix possum oris tui pravitatem (mauvaise prononciation).
B. Sententias tres omisit (praetermisit) et in ceteris ne unum quidem verbum recte enuntiavit.
M. Satis est; sed etiamnune hoc unum. Tu, modo nequidem particula usus es, Benedicte; dic agedum (un peu), quemadmodum ea sit utendum.
B. Imprimis verbum addictum (affecté) inter utramque particulam interponendum est.
Tu mihi ne litteram quidem scripsisti.
Hodie ne unam quidem paginam legi.
Ille ne rosam quidem declinare didicit.
Tu in hunc librum ne inspexisti quidem.
Multa folia ejus ne incisa sunt quidem (coupé).
Mihi non vacabat (je n'avais pas le temps) eum ne veloci quidem oculo percurrere.
Per totam hiemem nobis ne decem quidem paginas Virgilii praelegit (lu, c. à. d. expliqué).
Ne unum quidem librum ad extremum evolvit (lu).
M. Revertamur ad priorem sententiam, ubi dixisti: « Sententias tres praetermisit et in ceteris ne unum quidem verbum recte enuntiavit ». Nonne tibi licuit dicere in ceteris nec unum quidem?
B. Minime, domine, cum nec, ut grammatica docet, non idem significet ac ne, quam ob rem raro apud veteres invenitur.
M. Bene. At particulae ne-quidem interdum plus quam unum verbum interponere licet. Nonne (n'est-ce pas)?
B. Sane, domine v.g. substantivum cum praepositione sua atque etiam breviores sententias.
M. Affer exempla.
B. Ne in schola quidem a pluvia protecti sumus.
Ne post coenam quidem studio absistit.
Ne si renuntiaveris quidem amicitiam mihi, istud faciam.
Ne cum esset factum quidem, erratum suum agnovit.
M. Converte in Latinum: « Je ne passerai pas méme cela ».
B. Praetermittam ne illud quidem.
M. Falsum est! Dic potius: Non praetermittam ne illud quidem; cur, Valdemire?
V. Quia omnis affirmatio quae praccedit ne-quidem commutanda est in negationem v.g. Caesar negat (dit) se ne Graeca quidem meliora legisse (ac non: Caesar dicit se... ) Non fugio ne hos quidem homines.
Aliter res se habet, cum affirmatio sequitur ne-quidem. Ne hoc quidem tibi assentior. Ne semel quidem te offendi.
Falsum est igitur: aliquid stultius ne fingi quidem potest, quia
aliquid est affirmatio, quae praccedit ne-quidem.
Dicendum est: nihil ineptius ne fingi quidem potest.
Nunquam illum ne minima quidem re offendi.
Nulla ne minima quidem aura fluctus agitat.
Demosthenes nemini, ne Ciceroni quidem cedit.
Nusquam ne in hac quidem regione florem illum inveni.
Nunquam ne semel quidem hoc feci.
Nemo ne minimum quidem malum sibi optat.
M. Converte in Latinum: Il n'aime personne, pas méme son père, ni sa mère, ni ses enfants.
V. Neminem amat ne patrem quidem nec matrem nec liberos.
M. Item in Latinum converte: On ne peut méme arriver à cette force de penser, ni subitement ni vite.
V. Sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito.
Aliae locutiones, in quibus ne-quidem utimur, sunt: Iste non modo (non) verbum inclinare (conjuguer), sed ne declinare quidem substantivum potest; vel: Iste ne declinare quidem potest substantivum, non modo inclinare verbum.
Si vero utraque sententia unum idemque verbum habet, dicere licet non modo, sine altero non.
| De verbo videndi |
|