Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De libro

E Wikisource
 Dum felis dormit, mus gaudet et exsilit antro Quomodo adjectivum « beau » Latine sit reddendum 
18. De libro.

M. Quid est bibliotheca, Carole?

C. Bibliothecam intelligimus (dicimus, vocamus, significamus, appellamus) vel armarium vel aedes vel aedificium, ubi libri asservantur, vel ipsam copiam librorum.

M. Bene. Quid est bibliothecarius, Petre?

P. Bibliothecarius est is, qui bibliothecae praeest, vir doctus, litterarum cognitione et ratione praecipue instructus et ornatus (connaissance de la littérature); nam quilibet bibliothecae praefici non potest (nommer bibliothécaire).

M. Quod est munus (officium, negotium) ejus, Antoni?

A. Ejus est libros comparare (emere), in indicem referre (cataloguer), in forulis disponere et ordinare, perturbatos (inconditos) digerere (mettre en ordre), lecturis libros tradere restituendisque invigilare (veiller).

M. Confido fore, ut quisque vestrum aliquando bibliothecam conficiat (instituat), neque ita tamen, ut librorum amatores quidam (amantes, cultores, sectatores, studiosi), qui doctos se esse simulantes (se donner l'air) optima quaeque opera empta in promptu ponunt (étalent), sed revera a libris aversi (ennemis des livres) ipsi nunquam aperiunt. Quis ejusmodi vanitatem ac stultitiam non despicatam habeat (despiciat)!

Quodsi opera utilia ac pretiosa legere nolis, quid ea emas? An non stulti est libros, in quibus tot tantique, quos nemo sanus plurimi non faciat, reconditi sunt thesauri, muribus, pulveri, araneis vermibusque permittere (relinquere).
Sed haec hactenus. Quid est codex, Benedicte?

B. Codex est liber membraneus vel liber qui (ex) membrana constat vel compositus est.

M. At quae est prima seu principalis vocabuli significatio (originaire)?

B. Prima codicis significatio est truncus arboris, deinde lignum, denique liber, quia veteres Romani in tabulis ligneis cera inductis scribere solebant.

M. Codex quidem plerumque significat librum membraneum, sed nihil obstat, quin sit etiam liber chartaceus. Codex praeterea apud Romanos significat librum, in quem acceptum et expensum referantur, et is, qui codices curat, a rationibus est (est le comptable).

Velut dicimus: codicem instituere vel tabulas conficere; codicem vel tabulas habere; in tabulas referre.

Quid est volumen, Valdemire?

V. Romani eum librum vocabant volumen, cujus folia conglutinata, scapo (rouleau de bois) erant circumvoluta, quod hodie quoque (encore aujourd'hui) vel librum integrum vel partem libri alicujus significat.

M. Quid differt tomus (i) a volumine, Stephane?

St. Tomus nunquam totum opus continet, sed pars est majoris operis; volumen contra totum opus continere potest.

Uno libro (volumine) mores Germanorum comprehendit (il a donné un traité sur... en un [seul] volume); vitam imperatoris pluribus voluminibus comprehendit.

De hac re impleta sunt volumina a Varrone (Varron a écrit des volumes entiers sur cette matière).

Varro nobis volumina magna reliquit (ouvrages volumineux). Nunc liber grandis (volumen magnum) superest.

Alii scripserunt opera multorum voluminum.

Voluminum numerum in indicem retuli.
Modico voluminum numero hanc rem comprehendam (en peu de volumes).
Apud veteres volumen tantum invenimus; tomus recentioris est Latinitatis.

M. Quid est libellus, Ferdinande?

F. Libellus ex libro deminutus est (est nomen deminutum seu deminutivum; est deminutivum libri) ut opusculum ex opere.

M. Quid igitur significat?

P. Vel parvum librum vel id, quod Galli vocant « brochiere ».

M. Nihil praeterea, Paule?

F. Imo (si) varias alias etiam significat res v.g.

Hoc, ait Cicero, in libellum retuli (marqué dans mon carnet); ex libello respondet (de son cahier).

Notare aliquid in libello memoriali (carnet).

Iudici libellum dare (présenter une plainte).

Libellum componere (une pétition — memorandum).

Libellos dispergere (envoyer des programmes; libellos munerarios — programmes de fête).

Libellos spargere (pasquilles).

Libello significare (certificat, bulletin); libellus (affiche).

M. Quid intelligis litteras, Edmunde?

E. Quaecunque scripta sunt: libri, etc. Non omnia ex litteris discimus (des livres).
Dolor meus litteris non lenitur (par des livres).

M. Quae intelligis noscenda, Georgi (qu'entendez vous par)?

G. Noscenda sermone nostro « remarques, notices, extraits » vocantur.

Cum praeceptor docet, nos varia noscenda in commentarios referre solemus.

Excerpta seu loci ex variis libris transcripti sunt noscenda. Qui librum vult conscribere, ei undique noscenda sunt congerenda (ramasser partout des notices).

M. Quid interest inter notam et annotationem, Claudi?

C. Nota est signum aliquod, annotatio est explicatio aliqua litteris expressa.

Quidquid ergo explicandi causa vel in margine libri vel ima pagina litteris additur, annotatio appellatur neque unquam nota.

Eodem modo « notare » differt ab « annotare ».

M. Illo tamen discrimine interposito (avec cette différence), ut notare non solum significet signum facere, sed etiam, ut apud Ciceronem est, verbis Latinis aliquid notare (exprimer) v.g. res nominibus notare (designare, denotare). Quid significat commentarius (vel commentarium), Joannes?

I. Prima significatio (originaire) est liber, scriptum; commentari enim idem est ac meditari; quod autem meditati sumus, plerumque litteris mandamus.

Posteriores vocabulo vim (sententiam, notionem — signification) subjecerunt annotationum vel explicationum v.g. commentarii in Virgilium; commentari carmina (expliquer des poésies).

Cum quidquid litteris mandamus, commentarium significet, vocabulo variae praeterea subjecta sunt notiones (significationes), ut: notices, esquisse, mémoire, diarium, protocole, dictata, cahier. Pluraliter veteres dicebant « commentarii », raro « commentaria. »

M. Redde igitur Latine: « Ecrire un essai (sur) », Frederice.

F. Commentarium scribere de; vel v.g.

Commentatus sum de virtutis excellentia (j'ai écrit un essai).

Proxime commentabimur de senectute.

Quae nuper de gloria militari scripsi (l'essai que j'ai écrit sur).

Libellus, quem scripsi de hujus regionis floribus.

M. Quomodo Latine redditur, Thoma, vocabulum Gallicum « Relieur »?

Th. Vocabulum Latinum, quod idem declaret (significet) (le mot correspondant), est librorum concinnator (conglutinator); is qui libros compingit (conglutinat — relie).

Libri huius compactio care constat (reliure est chère).

Relier en veau: librum vitulino corio vestire (contegere);

en parchemin: librum membranâ integere.

Librorum tegumenta (involucra) sunt necessaria, ut libri integri conserventur (la couverture).

Hujus libri frons mihi valde placet (l'extérieur).

Liber cum operculis eboreis (relié en ivoire).

Liber filo compactus (broché).

Liber chartis spissioribus amictus (indutus — cartonné).

Liber, cujus opercula auro gemmisque sunt ornata.

Liber velluto (veluto, velveto) rubro vestitus (velours).

Libro vili pretiosam vestem addere (donner une reliure — tegumentum, involucrum).

Liber male compactus mox dilabetur (tomber en morceaux).

Liber eleganter (lepide, venuste, speciose) vestitus (contectus, intectus) omnibus placet.

Liber deformiter vestitus displicet (laid).

M. Quo verbo Latino notas, Alexi, quod Gallice « tranche » appellamus?

A. Foliorum libri extima incisura.

« Tranche dorée »: Liber in exteriore caesura inauratus.

M. Et « fermoir »?

A. Uncinus vel fibula.

M. Converte, amabo, Hermanne, in Latinum: « Pline est un auteur intéressant ».

H. Plinius lectorem tenens est scriptor.

M. Lepide (très bien)! Affer alia etiam exempla, quibus usus hujus adjectivi demonstretur.

H. Liber lectorem tenens; liber qui multum delectationis habet.

Nihil aptius ad delectationem puerorum quam fabulae.

Hoc libro jucunde detineor (ce livre m'intéresse).

Pars hujus libri prima res continet haud memorabiles (peu intéressantes).

Hic liber jucundissimiis est (valde me delectat; animum meum capit; me rapit — m'intéresse beaticoup).

Paucorum mentes carminibus tenentur (intéressent).

Libro isti sola novitas lenocinatur (le rend intéressant).

Mathematica sola mihi curae (cordi) sunt (je m'intéresse seulement).

Audientium animos novitas rei tenet (intéresse).

Pueros narrando tenebis (les intéresser).

Liber sextus jucundissimus est (est d'un grand intérêt).

Liber septimus mediocriter lectorem retinet (intérêt médiocre).

Cum rerum gestarum scriptoribus me oblecto (m'intéressent).

Sermonem tuum attento animo excipiemus (entendre avec intérêt).

Nescis, quanta exspectatione te sim auditurus (avec quel intérêt).

M. Haec abunde sufficiunt. — Affer, Petroni, adjectiva aliquot, quae ad librum se referant.

P. Liber bonus, utilis, egregius, praeclarus, eruditus, elegans.

Liber malus, nequam, improbus, pravus, periculosus, noxius, perniciosus, turpis, foedus, indignus.

Liber prohibitus, improbatae lectionis.

Liber, qui legatur, indignus.

Liber, qui in artibus liberalibus versatur (scientifique).

Liber commendandus, commendabilis, commendatione dignus, dignus, qui legatur.

Liber veterrimus, vetustissimus. Liber siccus, jejunus (sec, maigre).

Liber ad docendum aptus (idoneus; praeceptorum plenus, praeceptis abundans; qui plurima docet, vitae idoneus — (instructif).

Liber qui oblectationem habet (amusant); multa in hoc libro jucunditas; hoc libro nihil jucundius.

Liber rarus, pretiosus, magni pretii.

Liber cariosus (vermoulu), vermiculosus, exesus, carie infestatus.

Liber mucidus (moisi), situ opertus (corruptus), situm redolens (sent la moisissure).

Liber pulvere opertus; pulverulentus, pulvere sparsus.

Liber imaginibus ornatus.

Liber typis male descriptus (exscriptus — mal imprimé).

Liber typis egregie exscriptus (avec une belle imoression).

Liber insigniter instructus et ornatus (adornatus — magnifiquement édité).

Liber taedii plenus; odiosus (ennuyeux).

Liber absurdus, ineptus, insulsus.

Liber sine nomine scriptus (anonyme); sine auctore vulgatus.

M. Sane bene! Aliquot verba, Ludovice, quae ad librum se referant.

L. Librum scribere (conscribere, componere — écrire).

Librum edere (emittere, vulgare — publier; in vulgus emittere, proferre, divulgare, publicare; in manus hominum dare).

Liber proxime exibit (va prochainement paraître).

Liber sub prelo est (est sous presse — prelum, i).

Liber jam prodiit (est sorti de presse).

Librum typis describere (exscribere — imprimer).

Librum typis exscribendum curare (faire imprimer).

Liber typis exscriptus vulgatur.

Nova editio; nova atque emendata (recognita); editio nova, correcta et emendata maxime (avec grand soin).

Librum denuo typis exscribendum curare (une nouvelle édition).

Omnia libri exemplaria divendita sunt (l'édition est épuisée).

M. Alia etiam verba, Bernarde.

B. Librum in manum (us) sumere.

Librum manu tenere (avoir en main).

Librum aperire, claudere.

Librum evolvere (pervolvere, revolvere — feuilleter).

Librum deponere, reponere.

Librum incuria de manibus amittere (égarer).

Librum mutuari (mutuum accipere ab — emprunter).

Librum commodare alicui (prêter).

Librum inquinare, lacerare.

Librum emere ab aliquo.

Librum abdere, occultare, abscondere, removere (cacher).

Pro libro nummos (aes, pretium) solvere (payer un livre).

Obstricta fide librum emere (à crédit).

Libro parcere (consulere — ménager).

Librum comburere (brùler).

Librum alicui legendum dare.

Librum incidere (couper).

Librum inspicere (regarder dans).

Librum in judicium vocare; de libro judicium facere; librum cognoscere —compte-rendu).

Librum in pluteo (rayon — in forulis, in loculamento) reponere.

Liber in manus mihi incidit (tombé dans les mains).

Liber mihi (e, de) manibus excidit, e manibus elapsus est (j'ai laissé tomber).

M. Quo vocabulo eum nominas, Eugeni, qui libros vendit vel mercaturam librariam facit (commerce)?

E. Eum librorum venditorem appellamus vel bibliopolam, et horreum (magasin) ejus, tabernam librariam.

M. At recentiores eum plerumque librarium vocant?

E. Per errorem (perperam, falso) quidem (oui, mais par erreur), quippe cum librarius illum significet, qui libros transcribit (copiste).

M. Typographus: l'imprimeur officina typographica (imprimerie). Ars typographica, etc. Qui veteres libros vendunt, veterum librorum institores appellantur (bouquinistes).

Hugo et Sempronius ad extremum experiantur de rebus, quas in hoc capite tractavimus, inter se sermonem conferre. Incipite!

H. Qui sunt libri isti (quels livres avez- vous là)?

S. Hicce sunt Julii Caesaris commentarii de bello Gallico; alter Ximenis cardinalis commentari, (mémoires);
ille rerum urbanarum commentarii (chronique de la ville).

In cardinalis commentariis multa de viris illustribus noscenda inveni memorabilia (intéressant), quae omnia transcripsi. Libris, qui multum in se continent eruditionis diligenter oportet utamur. Ego quidem nihil unquam lego, quod non excerpam.

Excerpta optimorum auctorum cumulata (des amas) jam habeo.

H. Unde libros istos habes?

S. De libris patris mei (de la bibliothèque).

H. Estne bibliotheca ejus libris satis commode instructa (est-elle riche, considérable)?

S. Bonam librorum copiam habet (bon nombre de volumes); est bibliotheca egregia (choisie), quae non solum hujus aetatis (modernes), sed libros continet veterrimos (antiquissimos).

Ego eam postea supplebo (compléter plus tard).

Et vos, opinor, bonam bibliothecam habetis.

H. Tu te fallis, o bone; nihil prorsus habemus (rien du tout).

Pater enim adeo a libris est aversus (ennemi), cui nunquam in mentem venerit bibliothecam instituere (conficere).

Id faciant, ait, alii librorum studiosi (amatores, amantes, cultores, consectatores — ami des livres), qui pecunia abundent; ego vero bibliopolis ne teruncium (centime) quidem dabo, qui per me tabernis suis clausis omnes mendicatum eant.

S. Istud auribus meis parum est gratum (je n'aime pas à entendre), et confido fore, ut tu aliter sentias.

H. Et quid est istud?

S. Sunt dictata vel libellus, qui continet, quae praeceptor nobis ediscenda dictavit (cahier de leçons).

H. Habesne diurnos commentarios (= diarium), in quos res (eventus) quotidianas referas?

S. Non ego, sed una ex sororibus meis facta dictaque describit per dies (en tient un). Tale quid ad me non pertinet (avoir intérêt).

H. Tu perperam de hac re judicas (avoir une fausse opinion); quid enim jucundius quam ejusmodi libello res praeteritas in memoriam revocare (plus intéressant)?

Aliquid novi tecum communicabo (communiquer), quod tamen ut tecum habeas, rogaverim (tenir secret). Proxime enim librum edam, qui omnes commovebit (fera sensation — quo magnus animorum fiet motus — fera grande sensation).

S. De qua re est (scriptus, conscriptus est — traite-il)? Cavebis utique, ne praecipitetur editio (ne soyez pas trop pressé).

H. Est de immortalitate animi (docet immortalitatem animi).

S. At infinita ejusdem rei multitudo librorum jam est edita (prolata, emissa, vulgata, in vulgus edita).

H. Certe, sed multa argumenta nova attuli et rem subtiliter persequens ex omnibus partibus pertentavi (élucide en tous sens).

S. Quando liber exibit et quis eum propagabit (répandre)?

H. Ad annum, ut spero. exibit (prodibit — sortira de presse) et bibitopola, ut propagetur, sibi curae habebit.

S. Et ego librum (codicem, manu—) scriptum habeo (un manuscrit) quem, ut typis mandem (prelo subjiciam), amici precibus me fatigant (presser).

H. De qua re est? Quod est argumenturn ejus (sujet)?

S. De floribus hujus regionis herbisque.

H. Quae unius, opinor, libri opere amplexus es (dans un seul livre, volume).

S. Unius utique, sed presse scripti.

Librum praeceptori nostro dedicabo, cui cum tardissime Natali Domini volumen splendide ornatum (exornatum, adornatum, instructum) v.g.membranâ vestitum, dono dabo.

 Dum felis dormit, mus gaudet et exsilit antro Quomodo adjectivum « beau » Latine sit reddendum