Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De opera danda et de gratiarum actione

E Wikisource
 De silentio Interrogandi ad grammatices rudimenta pertinentes formulae 
21. De opera danda et de gratiarum actione.

M. Amabo, dic, Hugo, Latine: « Je regrette de ne pouvoir vous rendre service ».

H. Moleste fero, domine, quod operam tibi dare non possum.

M. Belle! At iste non solus est modus, quo « rendre service » exprimi liceat.

H. Alia etiam sane sunt verba, quae idem declarent, ut « operam tibi praestare; gratum tibi facere; tibi gratificari; officium tibi praestare; officium in te conferre; bene de te mereri; te adjuvare (juvare); tibi adjumento vel usui esse; tibi prodesse » v.g.

Visne mihi gratum facere?

Libetne mihi paulum operae dare (rendre un petit service)?
Ipse veni abs te petitum, ut hanc operam mihi des.

Molestissime fero, quod hoc tibi gratificari non possum (servir en cela).

Noli oblivisci mea ipsius in te merita (services que je vous ai rendus).

Non ignoro optime de me te esse meritum (que tu m'as rendu de grands services).

Nullum officium tuum apud me intermoriturum est (je n'oublierai jamais aucun de vos services).

Sed pessinie de Antonio meritus es (tu as rendu de mauvais services).

Quae excerpta mihi misisti, ea mirabiles mihi praebent utilitates (magno mihi usui sunt — tes extraits me rendent d'excellents services).

Cetera utere me ut voles, sicut et tu usque adhuc mihi te cominodasti in oniniblis rebus — (pour le reste je suis à votre service, me souvenant que vous aussi vous m'avez rendit service de toutes manières).

Pergratum mihi feceris, si illico comitem conveneris (vous me rendrez un très grand service, si vous parlez au comte).

M. Quomodo, Semproni, Latine redditur. « Ayez la complaisance, vous me ferez plaisir, vous m'obligerez, si »?

S. Da mihi hanc veniam, ut saepius mihi scribas (ayez la complaisance).

Facito, ut quam primum sciam, quomodo te habeas (de m'informer).

Velim mihi omnia dicas (aie la complaisance).

Scribe mihi saepius, si me amas (aie cette complaisance).

Dic iterum, amabe (amabo te).

Asside, domine, si videtur.

Humane facis, domina (c'est trop de complaisance, madame).

Amice facis, Petre; benigne, amabiliter facis (vous êtes bien bon, aimable).

Magister puero dicet: Gratum mihi feceris, si clarius loqueris (tu me feras plaisir).

Pergratum mihi feceris, si quietus fueris (quieveris, tacueris).

Gratissimum mihi feceris, si locum tuum capies;

si tacite (leniter, suspenso gradu incedes — marcher sans bruit);

si alias placidius januam pulsabis (frapper plus doucement à la porte);

si hanc epistolam curabis, vel ad illum deferes, cui est inscripta (adressée).

Puer sodali dicet: Pergratum mihi feceris, si post coenam praesto cris.

Commode feceris, si tempore veneris domo me deductum (pour me chercher à la maison).

Gratum mihi feceris, si mecum coenabis, venatum, piscatum ibis;

si aliquid nummulorum mutuum mihi dederis;

si hunc nummum (aureum) mihi permutabis (changer)

si horas inspexeris (voir quelle heure il est);

si paululum in sarcinis itineri aptandis (colligendis) me adjuvabis (préparer le bagage pour le voyage);

si mihi obviam venies (à la rencontre);

si hanc peram paulisper portaveris (sac de voyage).

Viator lassitudine confectus rhedarium inclamat: Sustine, amabo, equos. Pergratum mihi feceris, si me in currum sustuleris (vel rheda sustuleris — prendre).

Scio te summe in omnes officiosum (prêt à faire plaisir à tout le monde).

Id mihi pergratum perque jucundum erit.

Illud tu mihi, quaeso, gratificare (obligez-moi en cela).

Facere nihil potes, quod mihi sit jucundius (vous ne pouvez pas m'obliger davantage).

M. Sit huius loci finis (assez sur ce sujet). Priusquam tamen ad modum gratias agendi venimus, hoc quaeso, animadvertite. Gratia pluraliter est utendum in « gratias agere, » singulariter in « gratiam habere » et « gratiam referre (reddere) ». Quid interest inter gratias agere, gratiam habere, gratiam referre, Petre?

P. Gratias agere fit verbo et nostro sermone significat « remercier »; gratiam habere fit animo, significans, « éprouver de la reconnaissance, être reconnaissant, être obligé à quelqun »: gratiam referre fit opere et significat « se montrer reconnaissant, témoigner sa reconnaissance ».

M. Dic igitur Latine « Merci, monsieur; merci, madame; mademoiselle ».

P. Optimi Latinitatis auctores simpliciter dicebant: Benigne, domine (domina, dominula, domicella)!

M. Quid significat: « Benigne »?

P. « Benigne » significat: Benigne dicis, vel benigne facis = vous êtes bien bon, merci v.g.

Omnibus tuis, domicella, plurimam salutem.

Quae respondebit: Benigne, domine non committam, ut obliviscar (je ne manquerai pas); vel non committam, ut salutem domi non nuntiem.

Mandatum tuum sedulo exsequar. — Certe non deero, domine.

Visne, Semproni, mecum coenare?

Benigne, domine; non abnuo (merci, j'accepte).

Si pictori dixeris: Ista pictura tua opus est politissima arte perfectum (opus praecipuae artis; opus summo artificio factum — excellente oeuvre d'art), respondebit.

« Benigne dicis, domine; hoc summo honori mihi duco. — »

Libetne poculum etiam (encore un verre.)? — Benigne, domine, in gratiam (grate, gratissime, grato animo) accipio (je l'accepte avec reconnaissance).

M. Nihil tamen obstat, quin pro « benigne » plenius dicas: Gratias tibi ago, gratiam tibi habeo. Gratias tibi ago habeoque (je vous remercie beaucoup).

Gratias tibi ago maximas (mirificas, ingentes, incredibiles, singulares; cumulate tibi gratias ago; amplissimis vel singularibus verbis tibi gratias ago — remercier chaudement, avec effusion, du fond du coeur, de tout coeur, etc).

Item abnuendo plenius cum Plauto dicas: Gratiam facio de v.g. hoc munere (non, je vous remercie de ce présent); vel cum Terentio: Gratia est (scil. tibi — non, je vous remercie).

Cajus a remercié pour ce présent (ne l'a pas accepté): Cajus gratia huius muneris accepta, accipere abnuit (refusé en remerciant).

Quod ad « grates agere » attinet, quo recentiores saepius male utuntur. in solis caerimoniis (occasions solennelles) adhibetur, quibus aut Deo aut hominibus dignitate eminentibus grates et laudes (laudes gratesque) agimus.

— Grates decernere diis (remercier les dieux des bienfaits). Memori mente meritam diis gratiam persolvere. Affer jam, Paule, aliquot gratias agendi exempla.

P. Gratum mihi fuit, Alberte, munusculum, gratior epistola tam amica, gratissimus animus.

Immortales tibi ago gratias, dulcissima mater, agemque dum vivam; neque enini me unquam referre posse affirmaverim. Defuerunt mihi verba nuper, quibus tibi meritas agerem gratias atque hodie desunt. Attamen maximas gratias tibi agere et habere debeo.

Ago tibi gratias immortales, singulares, mirificas, incredibiles (reçois tous les remerciments possibles).

Quibus tibi verbis gratias agam, non reperio.

Ago ingentes tibi gratias, quod fratrem meum ex incendio eripuisti.

Utinam illum diem videam cum tibi agam gratias.

Quibus officiis tua beneficia remunerabo?

M. Saepius gratias agenti alter respondet:

Omittamus istud (ne mentionnons pas cela). Missum hoc fac (laissez cela). Tanti non est. Non tanti rem puto. Vix operae pretium est (ne vaut pas la peine). Non est, quod mihi pro re tam exigua tantas gratias agas.

Dic nobis, Thoma, quid significet gratiam habere.

Th. Etre reconnaissant, être obligée envers quelqu'un.

Pro opera tuam diligenter navata (service rendu) gratiam habeo, ut debeo, maximam.

Quod meum negotium tibi cordi fuerit, et res nostras tam officiose curas, deamo te, Syre, et gratiam habeo, ut debeo, maximam.

Pro tanto beneficio gratiam tibi habebo aeternam

(tibi gratiam debeo aeternam — reconnaissance).

Gratiam tibi, sodes. habeo (mon ami), quod tam comiter mihi viam monstrasti (d'une manière si obligeante).

M. Idem fere declarant: Bene de me meritus es (promeruisti — vous m'avez bien obligé).

Tot beneficiis me obstrinxisti (obligasti).

Tibi plurimum debeo. Apud (a) me gratiam iniisti (je vous suis obligé).

Amabo te multum (deamabo te), quod hanc operam mihi dedisti (je vous suis fort obligé).

Gratum mihi (humanissime) fecisti, qui hanc operam mihi dederis.

Filius tuus mihi gratum fecit, qui nomen meum tacuerit (je suis fort obligé à).

Id mihi pergratum erit (m'obligera beaucoup).

Tibi sum obstrictus memoria beneficii sempiterna (je vous suis attaché par les liens d'une reconnaissance éternelle). Tibi debeo gratiam maximam.

A nobis omnibus summam iniisti gratiam (nous tous, sommes très reconnaissants).

Hoc me tibi obligavit (cela vous a donné des droits à ma reconnaissance).

Quid dénique significat gratiam referre, Petroni?

P. Nostro sermone significat « témoigner sa reconnaissance ».

Nullum officium, ait Cicero, referenda gratia magis necessarium (la reconnaissance est le premier des devoirs).

Tu vero mihi pessimam gratiam retulisti (tu l'es rendu coupable d’une noire ingratitude).

Tu me prodidisti. Gratia mihi relata est pro omnibus meis in te meritis (voilà la récompense).

Dignitatem tuam per me assecutus es (vous me devez).

Meo beneficio (grâce à moi) es quod es; mea opera primum locum obtinuisti (c'est à mot que tu dois d'avoir obtenu).

Haec a me profecta sunt (c'est à moi que tu dois cela).

Mihi vitam ipsam debes (salutem), meo beneficio vivis (grâce à moi — salvus, incolumis es). Ego tibi saluti fui (auctor salutis tuae fui — vous me devez votre salut).

Num unquam te in me gratum praebuisti (memorem animum in me praestitisti (montré reconnaissant)?

Nunquam occasione data (oblata, cum occasio fuerit, tulerit) reddenda gratia mihi satisfecisti (où l'occasion s'est présentée).

M. Modo dixisti: Meo beneficio es quod es (grâce à moi). Eodem modo dicimus:

Noctis beneficio vel dono fur e carcere evasit (grâce à la nuit).

Dei aliquo beneficio aegrotus melius se habet.

Tua opera (per te, tuo beneficio) liberatus sum judicio (acquitté).

Etiamnum hoc unum. Quomodo Latine exprimitur « la reconnaissance », Alexi?

A. Gratia. Animus gratus. Animus memor beneficii (beneficiorum).

Gratus animus et beneficii memor. Mens memor. Grata beneficii memoria. Pietas in parentes. Voluntas grata in aliquem.

Cui contrarius est animus ingratus, animus beneficii immemor.

M. Affer aliquot exempla.

A. Hunc libellum in grati animi tibi significationem mitto (en témoignage de — pro eximia tua bonitate vel humanitate — en reconnaissance de).

Memores beneficiorum tuorum decrevimus hoc munusculum tibi mittere (en reconnaissance).

Tu nos gratos esse docuisti (tu nous as enseigné la reconnaissance).

Velim tibi persuasum habeas me gratissimo in te esse animo (une reconnaissance sans bornes).

Grate (grato, gratissimo animo, grate pieque) omnia recordor, quae pro me fecisti (avec reconnaissance).

Beneficiorum tuorum semper servabo (conservabo) memoriam.

Benevolentiae in me tuae semper memor (gratus ac memor, memor et gratus, memor gratusque) ero.

Grato animo (grata memoria) nomen tuum prosequar (je me souviendrai de toi avec reconnaissance).

Munus tuu m gratissime accipio (in gratiam accipio – avec reconnaissance).

Nihil cognovi ingratius quam benefactori falsum crimen inferre (benefactorem falso crimine insimulare — je ne sais pas d'ingratitude plus noire que de calomnier).

Grave est ingrati animi vitium (l'ingratitude est un vice odieux).

Qui gratiam negligit, is ingratus est (qui ne remercie pas). Haud multi sunt, qui gratiam non exigant (repetant — qu'on les remercie).

Haud raro accidit, ut magister parum gratiae ineat a discipulis.

Conditiones latae (offertes) gratis animis sunt acceptae, quas repudiare ingratum fuit (rejeter).

Mea causa omnia expertus es (mis en oeuvre), nihil inexpertum omisisti; omni ope enixus es, ut mihi usui esses; nonne in te tuosque sim gratissimus?

Tot beneficiis vinctus (obstrictus — liépar la reconnaissance, redevable) nihil tibi possum denegare.

Obligatus tibi nihil sum (je ne suis pas ton obligé).

M. Ut hanc rem absolvamus (terminer), cavete dicatis Hanc poenam (punition) tibi debeo (tu es la cause qite j'ai été puni); sed dicite potius:

Hanc poenam acceptam tibi refero.

Quod punitus (poena affectus) suim, tuum est. Tu effecisti, ut poena multatus sim.

Tua causa plexus sum. Tu causa es, quod in me animadversum est.

Tu causa poenae hujus es.

 De silentio Interrogandi ad grammatices rudimenta pertinentes formulae