Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De risu et cachinnatione

E Wikisource
 Modus salutandi De lectione et recitatione 
14. De risu et cachinnatione.

M. Quid rides, Petre? Cur Hilario modo risisti (arrisisti)? Quid est, cur rideas? Dic, quid sit.

Quid risum tantopere tibi movet (excitat; risui, ridiculo tibi est)?

A tergo Marcelli risu rumpi (dirumpi, corruere, emori) videris.

Tu semper ad risum es compositus (disposé).

Tu pulmonem risu perpetuo agitas (rire sans cesse).

Minima res frontem tuam ad risum transfert (vous donne envie de).

Jam saepius te hodie vidi furtim cachinnantem (ricaner; sensim ac summissim cachinnantem).

Bene, hercule, tu rides (tu as beau rire); at mihi progressus tui sunt praestandi (je suis responsable de). Non est profecto, cur rideas. Homo es ridicule insanus.

P. Aures benigne mihi praebe, domine. Cum risus mihi oboritur (me prend), invitus cogor ridere idque usque ad lacrimas.

Modo autem illud mihi risum movit, quod Benedictus adeo lingua haesitat. Aegre risum contineo; (risum tenere, cohibere cupiens nequeo — malgré la meilleure volonté).

Non possum risu abstinere (risum comprimere, compescere, risui temperare). Vere non meo vitio rideo (je n'en peux rien).

M. Ridiculum caput es (drôle), cui gravitas omnino deest. Vehementer cupio risum tuum fuste in lacrimas mutare. Putasne me tibi fidem habere?

Sapientis est raro ridere idque moderate (modice) et quasi invito vultu; (risui moderari, temperare; modum et moderationem risui, in risu adhibere); stulti vero intempestive (sans sujet) et intemperanter (immoderate, effrenate) cachinnare.

Liceat nonnunquam in se (apud se, in sinu) gaudere (rire en soi-méme), sed ne quid nimis (trop est malsain).

P. Summa ope annitar (omni ope atque opera enitar), domine, ut in posterum hoc vitium emendem (ferai de mon mieux).

M. Quid sibi vult iste cachinnus (ista cachinnatio), Patrici?

Cur istic complurium simul coorta est cachinnatio?

Cur tam vehementer risistis (tam miros risus edidistis)?

P. Risimus jocose dicta, quae modo in Paulum jactasti, domine (plaisanteries).

M. Estne ista risus materia?

P. Putavimus te illa animi gratia dixisse (pour rire).

M. Certe joco dixi (pour rire) neque vero ut vobis, qui omnem occasionem ad tumultuandum avidissime amplectimini, cachinnandi darem copiam.

Vos non pudet tam rustice cachinnare (tantum cachinnum tollere, edere)?

Quis unquam homo urbanus ita cachinnet?

Adde illud Horatii: Hoc quisque animadvertat, ut ridendo rictum non diducat, quod vos certe non observastis (ouvrir démesurément la bouche).

Quin imitamini naturam, ubi colles et valles illa quidem rident, sed nunquam cachinnant.

Si ridere concessum est, ait Cicero, vituperatur tamen cachinnatio.

Vir sapiens nonnunquam subridet (sourit), nunquam fere et semper invitus ridet, a cachinnatione animus ejus longissime (prorsus) abhorret (il a en horreur).

Vilissimas vos nugas et ineptias ridere ferre non possum. Quamobrem sub poena sancio, ne quis amplius cachinnet. Audite monentem.

Quando, ut pergamus, Roma condita est, Stephane?

St. Anno ante Christum centesimo, domine.

M. At ejusmodi responsum vere ridiculum est.

Omnes te rident (irriderit), et quis ejusmodi ignorantiam non rideat!

Stultitia tua ab omnibus ridetur; omnibus ridendi materiam praebes.

Quis ejusmodi errorem ridendum esse non videt (le ridicule)!

St. At ita est in libro meo, domine.

M. Quid, scurra, tu albis dentibus me rides (rire au nez)?

Penitus te novi; libenter tu risum captas (faire rire).

St. Cum bona venia tua, domine, serio loquor.

M. Tace, quaeso: nihil aliud auribus admitto (je ne veux plus rien enttendre), ne stulte responsis tuis plus etiam risus moveas (concites, omnibus exprimas, elicias — faire rire).


Cave dicas: ridere de aliquo vel de aliqua re; sed: ridere aliquem vel aliquam rem v.g. rideo hunc, rideo joca tua, amentiam tuam; haec non rideo.

Pyrrhi ridetur largitas a consule. Si hoc feceris, rideberis. Irridere aliquem — ludibrio habere, irrisum habere aliquem.

Cachinnatio fit vi vocis, voce magna vel sublata, modo rustico, quod non idem est ac valde, vehementer ridere.

Cachinnare vix cum objecto conjungitur.

 Modus salutandi De lectione et recitatione