Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De sero venientibus

E Wikisource
 Colloquium de Schola Excusandi modus 
2. De sero venientibus.

Serius universe idem declarat quod sero: qui post tempus constitutum venit, sero vel serius venit. Cum vero de comparatione aliqua agitur, serius, non sero, usurpatur.

Qui tarde venit, sibi tempus sumit, neque vere semper serius venit.

Magister. Quid hoc sibi vult, Semproni, quod tota semihora serius ades? Unde fit istud? Age, dic causam.

S. Molestissime fero, domine, quod maturius non adfui, sed quidam ex familiaribus patris mei mihi obviam factus varia de schola nostra a me sciscitabatur, quem salva urbanitate praeterire non potui.

M. At paucis et tamen humaniter respondere potuisti. Nunc quidem excusationem tuam accipio, sed fac alias tempore (ad tempus, in tempore) adsis.

Et tu, Valdemire, aliquanto serius venisti (considérablement).

Ubi moratus es? Cur cessasti? Cur tam serus ades?

V. Paulo equidem serius veni, sed non ita diu post te, domine.

M. Adsimne serus ego, nihil ad te attinet; certe vero tuum est ad tempus adesse. Heri quoque admodum sero venisti, atque etiam in consuetudinem tibi vertit quotidie fere non solum paulo, sed etiam multo serius venire. Ut in posterum ad horam constitutam adsis, volo. Intellextin'?

V. Ita plane et quandoquidem nunquam sera est ad bonos mores via, omni ope atque opera enitar, domine, ut hoc meum vitium emendem.

M. Videbimus. Fac strenue promissum praestes; serius ocius (citius tardiusve) enim poenitebit eum, qui puer negligentia assueverit. Et te, Petroni, ut caveas monuerim; neque enim tu ad horam adfuisti. Vereor, ne et te aliquando poeniteat. An consuetudinem penitus haerentem abjicere (deponere, exuere) postea non sero erit?

P. Pace tua, domine, dicere liceat, me, postquam propter dolorem dentium tota nocte vigilavi, hodie mane paulo serius e lectulo surrexisse.

M. Sero (serus) te excusas. Serius, quam oportuit, te purgas. Istud post tempus mihi revelasti; non accipio excusationem, quae, num vera sit, incertum est. Muta mores tuos (corrigez-vous). Oportet te adesse ad tempus.

Nonne et tu, Claudi, tardiuscule venisti (un peu trop tard)?

C. Horae momento tantum serius, domine, (temporis momento, puncto temporis tantum,—unе minute). Commodum enim octava sonuerat, cum scholam intravi (precisement).

M. Esto; sed et tibi decretum esse videtur: « Sero, verum aliquando tamen ».

C. Benigne me audias, rogaverim, domine. Antonius enim in culpa est, qui me comitans identidem dicebat: « Ne tantopere festinaveris, Claudi; satis mature aderimus ». Nisi me ille fefellisset, horae quadrante citius ideoque tempestive venissem (nulla prorsus in me mora fuisset).

M. Num oportuit te esse tam credulum?

Statimne (illicone), quae ille dixerat, credere oportuit? Hem, sero sapiunt Phryges!

Heus tu, Antoni, illud aliam mihi rem in memoriam revocat. Heri sera nocte a statione viae ferreae revertens to in propatulo aedium (dans la rue) vidi. Quid? tu ita solus in serum noctis ambulas?

A. Cum pace tua, domine, dixerim verisimile esse te errasse, quippe cum heri vesperi, cujus rei pater meus testis erit, hora nona cum tardissime cubitum iverim.

M. Potest, ut me fefellerim; sed plane non dubitabam, quin tu esses.

A. Non fui equidem, mihi crede, domine; neque enim fieri potest, ut quis Romae sit, cum est Athenis. Atqui pater meus, qui postremus cubitum it (qui se couche le dernier), hora decima vespertina quotidie domum claudit. Ego vero jam hora octava cum citissime, vel hora nona cum tardissime in lectum me recipere consuevi.

M. Relinquamus rem in medio: posterius (plus tard) fortasse videbimus, recte an perperam judicaverim. Jam aliquando mendacio me fefellisti; quid postea factum sit, nemo ex his, qui adsunt, ignorat.

Tu quoque, Edmunde, nimis sero (parum mature) venisti.

Quid excusas (quelle excuse avez-vous)?

E. Egone, domine?

M. Nae tu.

E. Ignoscas mihi, rogo, qui, quod sciam, vix sero venerim. Quidam ab ostio me quaerebat, quo ipso tempore octava sonuit.

M. Nonne alias ille venire potuit?

E. Non potuit, domine, quia hac transiens litteras a matre ad me perferendas habuit.

M. Discedite ad loca. Vos sero venientes in culpa estis, quod tantum temporis trivimus (tantam temporis jacturam fecimus).

Jam jamque sonabit nona, ut paene sero sit scholam incipere. Attamen paucas licet etiam quaestiunculas afferre.

Quando mortuus est Horatius, Marcelle?

M. Mortuus est anno undecimo ante Christum natum.

Mg. In errore versaris: mortuus est aliquanto post (postea,—plus tard).

Mortuus est triennio post, triennio tardius, anno octavo ante Christum. Paulo aetate posterior fuit quam Cicero (a vecu apres), qui mortuus est anno quadragesimo quarto ante Christum.

Quando Plautus fuit, Guilelme (vecu)?

G. Plautus fuit aliquanto post Ciceronem (considérablement plus tard).

M. Oho! Incolumi es capite? Si posterius fuisset, quam Cicero, quomodo hic laudaret Latinitatem illius?

Plus toto saeculo errasti, com Plautus centum viginti annis ante Ciceronem sit natus.

Ceterum haec omnia postea (posterius), cum de litteris Romanis agemus (litteras Romanas agitabimus,—trailer), accurate discetis.

 Colloquium de Schola Excusandi modus