| De excursione ad Mosam facta |
|
M. Ubi est Carolus? —
Pueri. Non belle est (minus belle se habet; male valet, minus valet, non bene se habet — il est indisposé).
M. Ubi est Marcellus? —
P. Heri eum oppressit morbus (adversa valetudine affici coepit — il est tombé malade).
M. Ubi est Guilelmus? —
P. Aeger est (morbo tenetur, laborat — il est malade).
M. Quo morbo laborat? —
P. Febri, quae in dies ingravescens omnia medicamenta vincere videtur (défier tous les).
M. Unde nactus est morbum? —
P. Nescio unde; ceterum semper erat tenui valetudine (malatif).
M. Qui medicus eum curat (tractat)? —
P. Medicus quidam arte insignis, qui tamen haud facile (vix) eum sanare (sanum facere, sanitati restituere, ei sanitatem reddere) poterit.
M. Num insanabilis est morbus? —
P. Imo est.
M. Ubi est Fredericus? —
F. En adsum, domine.
M. Quid? tu jam convaluisti (recreatus es) ex morbo (e morbo evasisti — déjà guéri)?
F. Ita plane, domine.
M. Cave ne recidas (in morbum). Quid tibi est, Claudi? —
C. Mihi non belle est.
M. Quid tibi dolet? —
C. Caput mihi dolet et ex dentibus làboro[1].—
M. Vah dolor dentium non mortifer est morbus; patientia utere et mox sponte desinet (il cessera de lui-même).
Nonne tibi jam meliuscule est (un peu mieux)?
Nonne jam laxata est vis morbi (impetus doloris — n'est plus si violent)?
Nonne dolor jam imminuit (se remisit)?
C. Contra adeo intenditur, domine, ut sit intolerabilis (vix tolerandus).
Praeterea stomacho et graviter ex intesti,nis laboro (violentes coliques). Licetne per te mihi domum abire?
M. Abeas licet.
Spero fore, ut tui medicum quam primum arcessi (advocari) jubeant (faite venir).
Quid tu, Georgi, os distorques (faire des grimaces)?
G. Vehementer mihi pes dolet, quem nuper inter ludum convelli (luxavi, sua sede movi, torsi, extorsi).
Articulum pedis extors' (intorsi, torsi - se faire une entorse- ).
M. Fac quam primum medicum convenias (consulter). Ubi est Eugenius? -
G. Rubentibus pusulis laborat (il a la rougeole), quae tota vicinia ortae (exortae) dicuntur (éclaté).
Estne iste morbus contagiosus? -
M. Sane quidem; est vera lues ac pestilentia. Simul ac erupit, evagatur et longe lateque serpens diffunditur, donec domus omnes invaserit.
P. Tunc non expedit invisere aegrotos (visiter).
M. Unde Eugenius nactus est morbum? -
P. A sororcula sua; veretur medicus ne degeneret (mutetur, abeat) in variolas (petite vérole), jam enim inchoant papularum eruptiones in facie ejus.
M. Deus nos tueatur (servet) ab ejusmodi malo! Video Hugonis quoque locum esse vacuum. Cur abest?
P. Thoracis destillatione laborat, domine (rhume de poitrine; tusses concoquit - il a un rhume de poitrine). Frigus quod a lavando recepit (bain), ei thoracis destillationem concitavit.
M. Hoc nihil est, cito abibit. Cur Anselmus non adest? -
P. Gravedine laborat, (destillatione narium; nares ejus gravedine vexantur - il a un rhume de cerveau).
M. Quid ei gravedinem fecit (attulit, creavit)?
Nudius tertius, multo sudore manans perflatui se exposuit.
M. Vehementer miror, quod tot pueri tam validi tussiunt. Quid sibi vult ista tussis fre quentatio (cette tousserie)? Gratissimum mihi foret, si tussientes domi remanerent (les enrhumés).
P. Praeclare dicis, domine, nam aer frigidus etiam magis mihi tussim movet (concitat, exasperat). Sed nocte imprimis male tussio (crebro, plurimum tussio - je suis tourmenté par une toux violente).
M. Quid tu nihil sumis, quo istam tussim sedes (sanes, leves, tussi medearis)?
Nescisne sorbitionem (tisane) tussi prodesse (contra tussim prodesse)?
Et ego jam diu tussicula sicea laboro, quam tamen variis medicamentis lenire didici.
Cur manus tua, Valdemire, est alligata (bandée)? -
V. Cultro digitum adeo vulneravi, domine, ut medicaus necesse haberet plagam hanc grandem et altam obsuere atque alligare (fascia deligare - mettre un bandage).
M. Video caput Gregorii quoque fascia devinctum, (porter un bandage à la tete); quid est tibi, Gregori? -
G. Marcellus heri lapide vulnus mihi inflixit (m'a blessé).
M. Et cur apte non loqueris?
G. Hoc nihil est; dentibus linguam vulneravi (mordre).
M. Et cur stas adeo incurvus? -
G. Furunculo (clavo) laboro, vel potius pluribus, nam cervix mea clavis est onusta (couvert de clous). -
M. Febricitare videris; accede huc, ut venas tibi tangam (tâter le pouls - porrige manum, ut venarum tibi pulsum attingam). Arteriartim pulsus vere est citatus (validus, fortis, celer). Abi domum et fac valeas (soignez- vous). Cur nasus tuus turnidus (turgidus) est, Ferdinande (enflé - cur tumet, cur turget)? -
F. Benedictus colaphum mihi impegit (donner un coup de poing).
M. Unde fit, Bernarde, ut et tu manum habeas fascia vinctam? cur fles? -
B. Hoc leve est, domine. Verucam (veruculam - verrue) evelli, quod ulcus (ulcusculum) suppurationem genuit. – Fleo autem, quia Valdemirus hanc rnanum vehementer premendo dolorem mihi fecit (movit - m'a fait mal).
M. Qui praeterea fit, ut Hilarius et Petronius absint a schola?-
P. Hilarii pater hodie marie subito mortuus concidit (tombé mort), postquam avus ejus anno praeterito ex equo decidendo periit (s'est tué en tombant.).
Petronius autem ex faucibus laborat (fauces ejus sunt exasperatae - a mal à la gorge), cui domi est gargarizandum; nec praeterea propter perniones (engelures) calceos induere potest. Multos jam adiit medicos, quorum tamen nemo eum salvum facere potuit (guérir).
M. Cum omnes ad unum aegriesse videantur, quinani te, Roberte, habet morbus (as- tu)? -
R. Equidem, domine, sum salvus et sanus (mihi bene est) et valere profecto quam dives esse malo.
M. Et tu, Stephane? -
S. Et ego Dei beneficio bona integraque adhuc valetudine utor, domine. Contra frater meus major tabe (consomption) laborat, cuius salutem despero, utpote (quippe) qui a medicis jaim diu sit desertus (abandonné).
M. Bene eum novi. Semper puer erat tenui (tenuissima) valetudine (délicat).
Tu vero puer esse videris vere sanus (validus, salvus, recte valens, vegetus, optimo habitu - en bonne santé). -
S. Bene judicas, domine, semper enim recte me habeo.
M. Satin' salvae (res sunt) apud vos, Semproni (tout va bien. - Satin' salvae- vas- tu bien)? -
Esne refectus ex vulnere tuo (guéri de)?
S. Non ex toto, domine, quippe ex quo adhuc semper pus exeat (effluat, effundatur).
M. Cur non in lecto manes, donec ex toto convalueris (dum vulnus curetur; ulcus ex toto sanescat; donec ulceratio finiatur - jusqu'à complète guérison)?
Cura, ut valeas (da operam valetudini; parce, consule, servi, inservi valetudini - soignez, menagez- vous).
Estne nunc apud matrem tuam recte (est- elle en bonne santé)?
S. De matre optime est. Mater omnino convaluit (revocata est ad pristinam sanitatem; sanata, restituta, ex morbo recreata; morbo liberata, e morbo evasit - elle est guérie).
Bona nunc utitur valetudine (integra, prospera, commoda, iucunda).
Soror contra mea Theresia tenui aut nulla potius et Carolus frater incommoda (minus commmoda, non bona, aegra) est valetudine (mauvaise). Non veniet in scholam donec melius valuerit (satis commode valuerit).
M. Quid de avo et avia?
S. Avus, quae ejus aetas est, mire sustentat valetudinem, quam ceterum diligentissime curat; avia vero perdita prorsus est valetudine (délabrée).
M. Spero fore, ut quod valetudim ejus maxime conducat, faciat (se bien soigner).
Temporibus hibernis alius alio malo et incommodo impeditur (urgetur, vexatur, afflictatur - visité par).
Alter spiritu angustiore (angustiis spiritus) laborat, alter aeger est pedibus; hic rhumatismo, ille articulorum doloribus cruciatur; alii febris horrore quatiuntur, alii hepatico morbo vel pulmonis incommodo (vitiis) vexantur, ut illos omittam, qui varia intemperie (excès) ipsi corporis habitum vitiant (ruinent leur santé).
Hem, nunc demum Petrum quoque abesse video.
Quid hoc significat? Ut plus quam dimidium discipulorum desiderarem, vix unquam accidit. Qui scit, cur non adsit?-
V. Ego, domine; sunt hodie patrui ejus, qui abhinc triduum decessit (mortuus est) exsequiae (les funérailles - hodie est funus, sepultura, humatio patrui ejus; hodie patruus ejus sepelitur, humatur, effertur, sepulchro conditur, tumulo infertur).
Qui, cum vir spectatus et honestus fuerit (très estimé),
maxima, ut audivi, frequentia efferetur (concours très
nombreux). Vix quisquam erit hujus loci, quin in funus veniat (ei in funus prodeat).
S. Res ita est; et nostra domus tota (tous les mémbres de ma famille) exsequias prosequentur (ejus exsequias cohonestabunt - assister aux funérailles, accompagner le convoi).
B. Praeterea sacerdos, quidam eloquentia clarissimus mortui laudes dicet (oraison funèbre) - funebrem orationem habebit (dicet).
- ↑ Cicero Ablativo utitur: morbo, febri, etc. laborare, cum totum corpus est affectum, sed ex praepositione, cum de parte corporis tantum agitur v.g. ex dentibus laborare. Celsus contra semper Ablativo utitur.
| De excursione ad Mosam facta |
|