| Epistolam superiorem tuam accepi |
|
M. Quae, Carole, apud veteres prima pars erat epistolae?
C. Salutatio; velut Cicero semper incipit:
M. T. Cicero M. Terentio Varroni S. P. D. (salutem plurimam dicit).
M. T. Cicero S. D. M. Terentio Varroni. Cicero Attico suo.
M. T. Cicero Terentiae suae S. (salutem).
M. T. Tulliae suae S.
M. T. Tironi suo S.
M. T. Cicero Terentiac. Tulliae, Ciceroni suis S.
Sed nonnunquam invenias alia praeterea adjectiva adjuncta; Cicero pater suavissimae fillae Tulliolae S. D.
Tullius Tironi humanissimc, et optimo S. D. Cicero filio Tironi suo dulcissimo S. p. D.
Cicero matri optimae et suavissimae sorori S. p. D. Cornelius Valerius M. Antonio unice sibi colendo S.
M. T. Cicero C. Caesari Imperatori S. D.
M. Recentiores, quomodo salutant, Guilelme?
G. v.g. Salve, mi Norberte.
Salve multum (plurimum), pater optime! Salve, mater suavissima!
Salve etiam atque etiam, dulcissima soror! Salve multum in Christo Jesu, mi Antoni! Salve plurimum, observande patrue!
Salutem plurimam, optime et integerrime Felix. A Martino tuo salve!
Multam (plurimam, perennem) opto tibi salutem. Multam ex animo tibi precor felicitatem.
Sanctus paulus Apostolus sic salutat:
Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Jesu Christo.
Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras. -
Sanctus Anselmus sic:
Omnipotens Dominus faciat vos in hac vita et in futura indeficienti sua protectione et consolatione gaudere.
Omnipotens Dominus dirigat et corroboret et consoletur cor tuum. – 343 -
Omnipotens Deus vos sua benedictione protegat et ad conspectum gloriae suae perducat.
Omnipotens Deus in diuturna prosperitate nobis vos conservet.
Omnipotens Deus sic vos faciat vivere in hoc saeculo, ut in futuro jungamini beato angelorum consortio. -
Dominus custodiat te ab omni malo, eustodiat animam tuam Dominus.
Dominus sit semper vobiscum.
Deo corpus et animam tuam commendo.
Ecclesiam exaltate, honorate, defendite, ut in illa sponsa Deo placeatis et in aeterna beatitudine cum illa regnando vivatis. Amen, fiat!
M. Ut quis autem suis scribere possit, varia propinquitatis nomina et appellationes iniprimis noverit, necesse est. Quae sunt igitur ejusmodi nomina, Petre?
P. Avus (grand- père, aïeul) - avia (grand'mère, aïeule). Avi vel avus et avia (les grands- parents).
Proavus (bisaïeul) - proavia (bisaïeule). Abavus (trisaïeul) - abavia (trisaïeule). Pater (père) - mater (mère).
Filius (fils) - filia (fille).
Frater (fraterculus) - soror (sororcula - frère, soeur). Vitricus (beau- père) - noverca (belle- mère).
Privignus (beau- fils) - privigna (belle- fille).
Nepos (petit- fils) - neptis (petite- fille; filius fratris vel sororis - fils du frère ou de a soeur) -
Pronepos (arrière- petit- fils) - proneptis (arrière- petite fille). Patruus (oncle paternel, frère du père) - amita (tante paternelle).
Patruus magnus, major - amita magna (grand- oncle, grand- tante).
Avunculus (oncle maternel) - matertera (tante maternelle).
Omnipotens Deus vos sua benedictione protegat et ad conspectum gloriae suae perducat.
Omnipotens Deus in diuturna prosperitate nobis vos conservet.
Omnipotens Deus sic vos faciat vivere in hoc saeculo, ut in futuro jungamini beato angelorum consortio. -
Dominus custodiat te ab omni malo, eustodiat animam tuam Dominus.
Dominus sit semper vobiscum.
Deo corpus et animam tuam commendo.
Ecclesiam exaltate, honorate, defendite, ut in illa sponsa Deo placeatis et in aeterna beatitudine cum illa regnando vivatis. Amen, fiat!
M. Ut quis autem suis scribere possit, varia propinquitatis nomina et appellationes iniprimis noverit, necesse est. Quae sunt igitur ejusmodi nomina, Petre?
P. Avus (grand- père, aïeul) - avia (grand'mère, aïeule). Avi vel avus et avia (les grands- parents).
Proavus (bisaïeul) - proavia (bisaïeule). Abavus (trisaïeul) - abavia (trisaïeule). Pater (père) - mater (mère).
Filius (fils) - filia (fille).
Frater (fraterculus) - soror (sororcula - frère, soeur). Vitricus (beau- père) - noverca (belle- mère).
Privignus (beau- fils) - privigna (belle- fille).
Nepos (petit- fils) - neptis (petite- fille; filius fratris vel sororis - fils du frère ou de a soeur) -
Pronepos (arrière- petit- fils) - proneptis (arrière- petite fille). Patruus (oncle paternel, frère du père) - amita (tante paternelle).
Patruus magnus, major - amita magna (grand- oncle, grand- tante).
Avunculus (oncle maternel) - matertera (tante maternelle).
Avunculus magnus - matertera magna. Soror ex noverca suscepta (demi- soeur). Frater ex noverca susceptus (demi- frère).
Frater (soror) altero tantum parente natus (a) vel ex eodem patre natus (a);
Frater ex eodem mecum patre, ex eadem matre. Socer (beau- père) - socrus (us, - belle- mère). Socer magnus - socrus magna.
Gener (beau- fils) - nurus (belle- fille, bru).
Uxoris frater (soror); mariti frater (soror - beau- frère, belle- soeur; sororis meae maritus).
Patruelis (qui descend du frère du père),
Patrueles (cousins germains dit côté paternel; fils de deux frères).
Consobrinus (qui descend de la soeur de la mère). Consobrini (cousins gerniains du côté maternel; fils de deux soeurs).
Agnatus (cousin c. à. d. parent dit côté paternel). Cognatus (sens plus large - cousin c.à.d. parent dit côté paternel et maternel).
Cognata (une cousine).
Propinquitas vel cognatio (la parenté).
Saluta meis verbis totam cognationem meam (vel totum cognationis meae gregem).
Saluta meis verbis omnes propinquos (proximos, necessarios) nostros.
Cajus (genere) mihi est propinquus (vel proximus - parent ou proche parent).
Cajus mihi proximus est cognatione (proche parent -
proxima propinquitate mihi est conjunctus).
Maximis propinquitatis vinculis cum Cajo conjunctus sum
(proche parent).
Cajus longinqua cognatione nos contingit (est un parent éloigné).
Propinqua cognatio (proche parenté; longinqua: éloignée; amplissima: grande).
M. Quibus adjectivis varias personas appellas, Benedicte?
B. Filius vel filia patrem vel matrem: Carissime, optime, plurimum observande pater.
Suavissima atque optima; carissima et dulcissima; perpetuo amore veneranda mater (matercula - petite- mère).
Fratrem vel sororem:
Optime, optatissime, optime et dulcissirne, suavissime, carissime frater (fratercule, sororcula).
Suavissima, carissima, dulcissima, unice cara soror (sororcula).
Pater vel mater filium vel filiam:
Carissime(a), suavissime(a), dulcissime(a), mellitissime(a). Amicum: Fidelissime, sincerrime, integerrime, incomparabilis, carissime, percare, imprimis (unice, summe) care. -
Sodalem: Amicissime, jucundissime, lepidissime. Praeceptorem: Multum (plurimum) observande; summe (valde) venerande; unice (praecipue) colende; imprimis, admodum, majorem in modum, cum primis colende.
Summa (maxima) observantia digne praeceptor. Theologum: Eruditissime; rerum sacrarum (divinarum) scientia doctissime (praestantissime).
Sacrae theologiac professor eximie (egregie). Medicum: Clarissime, fidelissime; artis medicae expertissime domine; medicinae doctor praestantissime. Multo usu excellentissime domine.
Jureconsultum (jurisconsultum):
Celeberrime domine; legum peritissime, jurisconsultissime. Judicem: justissime, integerrime, incorruptissime justitiae patrone.
Virum praeclarum: Vir omni laude dignissime;
vir clarissime et laudatissime; summa observantia dignissime. Prudentia et auctoritate nobilis.
Plurimum (maxime) colende (vel observande) domine. Matronam: Integerrima, honestissima. eximia pietate (virtute) ornatissima; feminarum praestantissima; prudentissima, generosissima domina. -
Virginem: Verecundissima, pudicissima, lepidissima,
honestissima, bellissima, jucundissima domina (vel dominula vel domicella). -
Pontificem Maximum: Beatissime Pater. Sanctissime Pater.-
Cardinalem: Amplissime, illustrissime, eminentissime Domine. -
Episcopum: Reverendissime, amplissime, illustrissime Praesul, Antistes. -
Sacerdolem: Reverende, colende, venerande, honorande religione et pietate conspicue. -
Imperatorem: Auguste, invictissime, potentissime imperator.-
Regem: Serenissime, clementissime, potentissime rex. - Ducem vel principem: Serenissime, illustrissime, clarissime, inclyte. -
Baronem: Generosissime, nobilitate generis clarissime (illustrissime). -
M. Quid sequitur salutationem, Valdemire?
V. Exordium epistolae, quod olim usque ad Senecae aetatem mos fuit sic efficere:
Si vales, valeo.
Si vales, bene est, valeo.
Si vales, bene est, ego bellissime valeo.
Si vales, bene est, ego perbelle valeo et in dies bellius.
Si vales, bene est, ego valeo ut soleo, paulo etiam deterius quam soleo.
Si vales, gaudeo, equidem valeo, et Tullia nostra recte valet et Cicero. Terentia nostra minus belle habuit, sed certo scio jam convaluisse eam.
Si tu exercitusque tuus valetis, bene est.
M. Veterum imitatione quomodo nobis epistolam exordiri licebit, Stephane?
St. v.g. Si vales, bene est; ego Dei gratia sic vivo ac valeo, ut nunquam paene in vita suavius.
Si recte vales, carissime pater, una cum suavissima matre, bene est; nos hic Dei dono perbelle valemus.
Si recte vales,unice mihi care patrue, est quod plurimum gaudeam; equidem hic Dei beneficlo valeo rectissime.
Si tu tuaque fidelissima (suavissima) conjux reliquaque familia valetis, est cur maximopere gaudeamus; nos Dei munere valemus ex sententia.
M. Quomodo deinde in epistolam ingredimur, Ferdinande?
F. Aut abrupte aut recte.
M. Quid intelligis abrupte?
F. Afferam exempla, domine. Deum irnmortalem, quid ego audio?
Siccine igitur veterem amiculum negligis? Sic est, inquam, uti scribis.
Ergo mutabimus sententiam, quando tu quidem hoc tantopere censes.
Quin ego igitur tibi gratulor?
Quin tu igitur huc revolas,si ita, ut scribis, res sese habet? Hui, quis te tam esse virum credidisset
Eho, quid ais, obsecro?
Vae tu mihi album adportas nuntium (malheureux). Nunc te objurgari patere.
O casum mirificum sane hodie. Quid ego audio?
Ego vero, Tulli, vellem in meo casu adfuisses. Urbem, mi Rife, cole, et in ista luce vive!
M Pergat Paulus.
P. Recte vero sic ingredimur:
Accepi litteras tuas binas, ad quas his unis respondebo. Accepi litteras tuas plenas humanitatis et aequitatis.
Binas abs te accepi litteras Coloniae datas. Accepi tuas litteras, quas Marcus ad me attulit.
Redditae mihi sunt abs te litterae gratissimae et optatae utpote amore illo tuo vere fraterno plenissimae.
Accepi litteras tuas et suaves profecto et eruditas. Accepi epistolas tuas aliam alia jucundiorem.
Accepi litteras tuas datas Namurci extremo mense Decembri. Gratissimae mihi fuerunt litterae tuae idque ipsum sane multis de causis: primum... deinde... adde etiam quod...
Tua epistola tanto mihi jucundior fuit, quanto longior, praesertim cum...
Quo magis praeter spem acciderunt, hoc gratiores fuerunt tuae litterae.
Gratissima mihi tua fuit epistola, quae testabatur veterem illum tuum in me animum.
Amice candidissime, gratae mihi tuae litterae fuerunt, ex quibus intellexi...
Nihil ex omni rerum genere potuit mihi nuntiari jucundius, quam te ex morbo convalescere.
Ego nullius litteris aeque delector ac tuis, ex quibus multiplicem capio et fructum et voluptatem.
Ex litteris tuis, quae me de tua valetudine reliquisque tuis
rebus erudierunt, magnam cepi voluptatem.
Magna me voluptate affecerunt tuae litterae, ex quibus perspexi vigere apud te et memoriam amicitiae nostrae et studium propensae erga me voluntatis.
Epistola tua, humanissime praeceptor, mirum me in modum delectavit.
Multa me in epistola tua delectaverunt, sed nihil magis, quam quod ad studium litterarum rediisti.
Quo minus exspectatae venerunt tuae litterae, hoc mihi plus voluptatis attulerunt.
Legi tuas litteras, in quibus mirificum erga me amorem recognovi.
Libentissime legi tuas litteras, in quibus jucundissimum fuit, quod cognovi...
Maxima sum ex tuis litteris affectus voluptate, non eo solum quod suavissime scriptae, magnam tuae erga me observantiae significationem haberent, sed quod ea verborum puritate atque elegantia essent contextae, ut meam de studiorum tuorum cursu opinionem plane confirmarent atque haud scio an vincerent.
Non facile dixerim, quantum voluptatis ex epistola tua acceperim: est enim mihi gratissimum, cum et me a te amari et amore in te meo delectari perspicio: exquo fit ut...
Quas ad me his proximis superioribus diebus litteras dedisti, mi Eduarde, incredibili me affecerunt voluptate: quod enim plerique solent aegre ferre, id mihi plane jucundissimum fuit, ut me objurgares.
Nescio quibus tibi verbis, amice integerrime, infelicitatem meam satis deplorem...
Quam acerbum vulnus ex patris obitu acceperis, equidem ex meo ipsius dolore facile conjecturam facio. Quare vehementer sim inhumanus, si fillum in tam tristi casu lugere vetem, cum alienus ipse non queam non lugere.
M. Pergat Edmundus; nam multa etiam alia ad exordium possunt pertinere.
E. Jam dies octavus agitur aut plus co, cum optatissimas abs te accepi litteras.
Centenas jam ad te litteras dedi; tu ne unas quidem reddidisti; quid conjectem? quid divinem? vivere te an sepultum esse? {{nop}] Quid est, mi Theodore, quod cum jam plus minusve denas ad te dederim litteras, tu vix unis responderis? Adeone refrixit tua erga me vetus amicitia, ut ne salutatione quidem me digneris?
Diu est quod nihil ad te dedi litterarum, non oblivione, sed quod nihil haberem, quod scriberem.
Quod tam longo temporis intervallo nihil ad te dederim litterarum, excusationem accipe, non peccati sed silentii. Pudet quidem me tamdiu nihil tibi scripsisse, sed profecto si scias quantis hic distineor occupationibus, facile habeas silentio meo veniam.
Longum intervallum est, cum litteras ad te dedi nullas, quod accidit non remissione observantiae in te meae, sed quia multis et molestis occupationibus impeditus alia quoque officia permulta deferre coactus sum.
Tu calamo parcis, mi Semproni. Piger adiiiodum in scribendo es.
Me illa cura sollicitat angitque vehementer, quod dierum jam amplius decem intervallo nihil litterarum a te accepi.
Jam pridem nullas abs te accipio litteras, ego vero binas ad te dedi eodem exemplo (contenu). Crebrius vellem ad me scriberes.
Irascor et graviter irascor quod a te jam diu litterae nullae. Exspectanti mihi abs te quotidie litterarum aliquid saeculum paene praeteriit.
Video te occupatissimum esse, qui ad quaternas meas litteras non responderis.
Jam pridem nihil a te accipio, quod non contingit sine magna mea sollicitudine.
Doleo tibi chartam deesse, si ejus inopia ad me et rarius scribas et brevius.
Si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur, peto a te, ut id non negligentiae meae, sed ne occupationi quidem tribuas, quae etsi summa est, tamen nulla esse tanta potest, ut interrumpat iter amoris nostri et officii.
Ego ad te propterea nimis scribo saepe, quod certum non habeo, ubi sis, aut ubi futurus sis.
Meas litteras quid requiris? Impedior inopia rerum, quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae idunt nec quae aguntur ullo modo probentur.
Nolim me putes oblivione tui rarius ad te scribere quam solebam.
Non est quod succenseas nobis, si aliquantulo tardiores fuerimus in scribendo, multa fuere impedimenta.
Decreveram scribere ad te, verum intervenere nescio quae, quae mihi hoc propositum excuterent.
Distuli respondere litteris tuis, quod existimam, fore ut te praesentem amplecterem.
Noli mirari, si tuis sane jucundis mihi et suavibus litteris serius respondi quam aequum fuit.
M. Excusa, Georgi, litterarum brevitatem.
G. Pluribus verbis ad te scriberem, nisi occupationes nimis multae ac variae me impedirent.
Ad te brevior in scribendo incipio fieri, dubitans Romaene sis, an jam profectus.
Tam multum est, quod scribam, ut nec initium inveniam nec exitum: propter hanc dubitationem meam brevior epistola.
Copiosissimam ad te scribere epistolam gestibat animus ni et otium deesset et propediem te ipse visere decrevissein.
Ad tuas litteras mihi longe gratissimas tribus verbis respondebo velut occupatissimus.
M. Alia etiam, quae ad exordium pertineant, Claudi.
C. Nimium jam diu est, ex quo nihil ad te litterarum dedi.
Euntibus ad te nostris, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum.
Ego etsi nihil habeo, quod ad te scribam, scribo tamen, ut tuas eliciam litteras.
Etsi quid scriberem non habebam, tamen amico ad te eunti non potui nihil litterarum dare.
Scire cupio, quid agas, et quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes.
Certior per te fieri cupio, numjam advenerit pater tuus, aut quam mox exspectetur adfuturus.
Epistolae argumentum ad te nullum prorsus erat, nisi id mihi Antonius suis ad me litteris praebuisset.
Tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus et de meis et de omni reipublicae statu, de quo sum sollicitus, scribas. Nihil erat novi, quod ad te scriberem, nisi quod...
Non potui, quin sciscitarer ex te per litteras, quid ageres rerum, ac qui valeres.
Non quod quidquam habeam te dignum, ad te scribo, sed idcirco tantum, ut rescribas: alioquin mlhi nec causa scribendi ulla nec argumentum.
M. Quomodo in calce litterarum brevitatem excusas, Joannes?
J. Longior fuisset epistola, nisi eo ipso tempore petita esset, cum jam iretur ad te.
Scribam ad te pluribus alias, cum plus otii nactus ero. Oro,
obsecro, ignosce, non possum plura scribere.
Haec scripsi festinans, subito, raptim, raptissime, ex tempore, plus quam ex tempore.
Cum plus otii nactus ero, uberiores (longiores) a me litteras exspectato; fusior ero et copiosior; nec chartae parcam nec operae.
Temporis exiguitas non sinit me plura addere. Brevi loquentem jam me tempus ipsum fecit.
Brevitate temporis tam pauca cogor scribere.
Sum brevior, quod, ut spero, coram quae volumus brevi conferre licebit (brevitati studeo, brevitatem adhibeo, quod...).
Pluribus ad te scriberem, nisi mihi dolor facultatem mentis ademisset.
Pluribus verbis tecum agerem, nisi pro me res ipsa loqueretur. Scribentem me haec nunc coena, nunc alia multa interpellant.
M. Quomodo in calce longitudinem excusas, Frederice? Fr. Habes epistolam verbosiorem fortassis quam velles,
quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. Longius me provexit dulcedo quaedam tecum loquendi, sed jam finem faciam, ne modum quem etiam orationi adhibendum puto, in epistola excedam.
Velim mihi ignoscas, quod tanta harum prolixitate te paene obtundam: otiabar jam enim, et tuas volebam elicere.
Longior fui in his litteris quam aut vellem aut putavi me fore. Haec ad te scripsi paulo fusius, quam par est.
Sed haec satis multa, vel plura potius quam necesse fuit. Sed jam modum aut finem potius scribendi faciam.
Sed provehor longius quam volebam, et charta me deserit, ut vides, tecum suavissime loquentem: fac igitur valeas.
Sed jam ultra metas epistolam porrigo (étendre), dum amore mei ipsius oblitus rapior.
Sed de his quoque satis.
M. Dic, Alexi, aliquot concludendae epistolae formulas.
A. Epistolam ita concludam. Epistolae ita finem faciam (imponam).
Haec fere sunt, quae in praesentia tibi nota esse volui (voilá).
Habes, quam brevissime potui, 'totum valetudinis meae statum.
Habes, quae scire cupiebas. Vale. Habes de rebus fere omnibus. Vale. Haec habebam, quae te scire vellem.
Haec habui, quae de his rebus ad te scriberem.
Haec fere ad eas litteras, quas accepi abs te proxime. Extremum illud est, ut te orem, te obsecrem.
Sed ne longior, vale, et me, ut facis, ama.
Plura otiosus: haec subito et varie distractus (vite). Epistolae clausula haec erit, tit benevolentiae in me tuam perpetuo conserves (conclusion).
Haec ad te in praesenti scripsi, ut speres, te assequi id quod optasses.
Reliquum est, ut a te petam, ut me de rebus tuis omnibus quam saepissime facias certiorem, quo nihil gratius exspectare a te possum.
M. Quid de ratione epistolam excusandi negligentius scriptam, Hermanne? Dic nobis aliquot ejusmodi formulas.
H. Epistolae stilus neglectus testis est summae nostrae festinationis.
Haec exaravi multis distractus negotlis animoque curis valde impedito.
Haec scripsi ex tempore plus quam occupatissimus, scripturus alias accuratius.
Ex tempore haec scripsi et incogitantius (sans réfléchir) alioqui nec meditatus satis probus scribendi artifex.
Haec scripsi raptim et plus quam ex tempore forte oblato tabellario; scribam allas accuratius.
Haec subito.
Haec festinanter scripsi (festinans, properans, animo alia cogitante), quod velim ignoscas.
Haec in summa vacui temporis inopia scripsi.
Haec scripsi praepropere et perturbate, quod ex litteris ipsis et sensu facile conjicies; quaeso festinationi meae et brevitati litterarum des veniam. -
M. Dic, Petroni,. aliquot salutandi amicos in extremis litteris formulas.
P. Sunt, qui perverse dicant: Salutabis ex me patrem officiose; matrem a me perofficiose saluta -- pro:
Salutabis meis verbis patrem (matrem) officiose (amanter). Patrem salutatu (patri salutem dicito).
Patri a me salutem plurimam nuntiato (dicito).
Per te patri salutem mitto. Salutato patrem meis verbis. jube patrem salvere (saluez- le de ma part).
Salvebis a sorore mea (vous fait saluer.).
Mihi apud amicos vicarius sis, quaeso, salutator. Salvebit a me Petrus officiose et accurate.
Basilio laeta omnia et felicia!
Humanissimis et integerrimis viris N. officiose a nobis salutem dicito.
Cajus per me tibi mittit salutem.
Salutem Henrico et si quem alium beievolum videris. Eximios viros N. etiam atque etiam a me salvere jube. Joannem praestanti eruditione et integritate virum jubebis a me salvere plurimum.
Alexium nostrum saluta meis verbis officiose. Amicos omnes,sed imprimis N. jubebis a me salvere plurimum.
Ad Paulum, si quid dederis litterarum, adscribes a me illi salutem plurimam.
Bruxellas proficiscens meo nomine salutem perferas ad illustrissimuni urbis illius praefectum.
Contubernalem nostrum Albertum, quando videris, voles ac vacabit a me jube salvere plurimum.
Romano nostro, si quando opportunum fuerit, salutem a me dicito, quam propriis illi litteris nuntiare voluissem, si, ubi locorum ageret, compertum habuissem.
Amicis meis verbis salutem nuntiato, nominatim vero humanissimis et integerrimis viris N., quorum, cum istic agerem, suavissima consuetudine valde oblectabar, salutem a me impertire plurimam.
Matthiae meis verbis salutem impertias velim.
Quaeso, ut sodalitatem totam meo nomine salutes, Antoni, tibi salutem. Dionysio plurimam salutem.
Patri tuo multam salutem.
Petrus officiose te jubet salutari (vous fait saluer). Paulus jubet te salvere piurimum.
Antonius jussit tibi multam adscribi salutem. Cajus annuntiat tibi ac tuis salutem.
Pomponius jussit me tibi salutem scribere.
Sempronius precatur tibi ac tuis omnia felicissima. Theodorus nihil non optat tibi faustum ac laetum.
Valebis et valere filiam tuam jubebis: salvebitis ab Aemilio meo. -
M. Quomodo resalutant salutati, Hugo?
H. Manlius, quam tuis verbis salutem dixi, libenter accepit teque vicissim his litteris officiose salvere jussit.
Pius noster, per me diligenter salutatus, dedit hoc mihi negotii, ut te vicissim juberem suis verbis salvere plurimum. Hermanno abs te salutem dixi, qui laetissime audivit
remittitque salutem ingenti foenore cumulatam.
Marcus et Publius per me tuis verbis salutati, vicissim te meis officiose resalutant. -
M. Quae sunt valedictionis formulae, Petroni?
P. Vale - valeto - valebis.
Bene vale- recte vale - vale feliciter- vale rectissime -vale etiam atque etiam.
Fac valeas - fac, ut valcas - da operam, ut valeas. Maxime da operam, ut valeas.
Cura, ut quam rectissime valeas.
Cura, ut valeas etiam atque etiam. Valetudinem tuam fac cures diligenter.
Tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.
Quantam diligent,am in valetudinem tuam contuleris, tanti me a te fieri judicabo.
Quantum me diligis, tantum fac ut valeas. Valetudini omni ratione cura, ut inservias.
Valetudini tuae, si me et omnes tuos valere vis, diligentissime servias.
Bene valere te cum omnibus tuis precor.
Vale felix et faustus, vir omnium humanissime. Incolumem te nobis diu servet Christus Optimus Maximus. Vale et rescribe - vale et Deum time.
Vale et me, ut soles, dilige. Vale et tui amantem redama.
Vale et si me amas, labores ama et studia. Vale et huc ad nos quam primum advola. Vale et scribe ad me quam frequentissime. Vale et litterarum studiis incumbe diligenter.
Vale et nos saepius tuis litteris, si est otium, saluta. Cura, ut valeas, et me, ut amas, ama.
Vale, et si me amas, ad nos de rebus omnibus frequenter scribas.
Vale, mi suavissime Theophile, et tibi persuade, te a me non vulgariter amari.
Vale. Plura ad te scribam, cum quas avide exspecto, tuas aliquando accepero litteras.
Bene vale, doctissime praeceptor, cui me totum, quantus sum, dico consecroque.
Vale et commenda me precibus Domino.
Bene vale in Christo Jesu, et me ex animo tibi faventem redamare perge.
Bene vale nostri memor praesertim in precibus tuis.
Vale et boni consulas has litteras plus quam extemporarias (se contenter). -
M. Quae sunt formulae subjiciendi allquid (Post- scriptum), Ludovice?
L. Vale, sed percommode hoc mihi nunc in mentem venit. Vale, sed heus tu, ferme praeterierarn, quod imprimis dictum oportuit.
Vale, sed heus. mane paulisper, succurrit nunc, quod non oportuit praetermissum.
Vale, sed heus, mane paulisper, omisi quod non minus libenter leges quam cetera.
Vale, sed o me obliviosum, nunc demum occurrit animo, quod primo loco dictum oportuit.
Vale, sed obsignaturo epistolam illud percommode venit in mentem, quod omissum dolerem.
Rursum, iterum (atque iterum) vale. -
M. Quomodo locus, tempus, nomen adscribitur, Bernarde?
B. Data vel datae vel datum, (vel omisso participio). Coloniae, Romac vel Roma, Carthagine, Parisiis. Anno...
Anno restitutae per Christum salutis millesimo... Anno a natali Jesu Christi post millesimum quarto.
Anno a Christi natali, a Christi nativitate, post Christum natum.
Anno humanae salutis....
Primo die mensis Januarii vel Calendis, etc. Decimo Julii. Natalibus Christi Salvatoris.
Pridie Omnium Sanctorum.
Die festo Paschae. Feriis Paschalibus (fête). Ecclesiasticae dedicationis feriis (fête).
Nomen vero in capite litterarum non expressum in calce hoc modo adscribitur:
Tuus - tuus totus - tuus toto animo (toto pectore). Tuus toto corpore et animo. Tuus ut scis (nosti).
Tuus idem qui semper. Tui amantissimus. Tui cupidissimus (observantissimus).
Tibi obediens (obsequens); tibi dicto audiens. Tibi morigerens (morem gerens) filius N.V. -
M. Quomodo summae dignitatis viris?
X. Tuae Clementiae (Celsitudini, Amplitudini) deditissimus clientulus.
M. Quomodo minus nobilibus, minusque praestantibus?
X. Nobilitati (Dignitati, Reverentiae) deditisimus cliens N.
Tuae Celsitudini devinctissimus subjectus N. Reverendae tuae Amplitudini, Dignitati.
Tibi addictus, deditus, devotus, tui studiosus (voire dévoué). Totus sum tuus; tibi addictus et deditus (tout dévoué)
tui observantissimus, (studiosissimus - dévoué serviteur); tui grato animo (memori mente; grate pieque - reconnaisant) addictus et deditus.
Annue, domine significationi gratissimi rnei animi, quo semper permanebit Dignitati tuae fidissimus cliens N. (agréez l'expression). -
M. Dic aliquot transelindi formulas, Eungeni.
E. Uni epistolae respondi, venio ad alteram. Sed hactenus jocati sumus, veniam ad seria. Sed tristia mittamus, revertamir ad laetiora.
Quae hic gerantur, audisti, nunc ad litteras tuas ordine. Quantam rem susceperis, ostendi: qua ratione perficias, disce. De domesticis rebus hactenus.
Habes de Antonio, cognosce de Crasso. Vulnus aperui: nunc remedium ostendam.
Sed hoc nihil ad nos: illud vehementer mea refert.
Quid doleam, habes: nunc quid metuam, accipe.
Sed jam satis diu de Republica. ad domestica veniam. Sed haec rumore tantum cognovimus; illa vidimus ipsi. Turpia audisti, audi turpiora.
Omnibus fere de rebus habes, nunc unum addam.
Sed jam nimis multa de externis, de nostris pauca modo memorabo.
Rescripsi epistolae maximae, audi nunc de minuscula. -
M. Aliquot connectendi et praecidendi formulas, Francisce.
F. Nunc audi quod pluris est quam omnia. Sed ad propositum redeamus.
Redeamus illuc, unde divertimus. Ut ad rem redeam.
Redeo ad id quod primo omiseram (quod initio scripsi). Reliquum est. Accedit eodem. Huc accedit.
Quid praeterea? nihil nisi ut incolumis ad nos primo quoque tempore revertare.
Primum... deinde... tum... postremo; primum... deinde... praeterea... denique.
In summa; ad summam.
Ut uno verbo, ut acervatim dicam.
Ut rem paucis complectar (perstringam, comprehendam). Ut in pauca multa conferam. - Quid multa (is)?
Ut paucis concludam. - Ne te multis morer. Ne multa (is). Quid plura? Quid pluribus? Ut brevitate utar.
Ne longus sim. Ne longum sit.
Ut laconica utar brevitate. Ne diutius te teneam. Non tenebo te pluribus.
Sed super re plura quam volebam.
Sed plura quam statueram; redeo ergo ad... Sed quid ago? longius progredior.
Sed de his satis, metuo ne tu nimium putes.
Verum quo provehimur? Sed quo delati sumus? vela contrahamus.
Sed jam sentio me esse longius provectum quam proposita ratio postularet.
Sed quid ago? Epistolam institueram scribere, ea autem crescit in volumen.
Sed de his satis superque: jam ad te, et praesidium et dulce decus meum! -
M. Apud Ciceronem saepius has invenimus formulas: Sed haec hactenus (mais c'en est assez sur ce chapitre). Nunc quidem hactenus (c'est assez pour aujourd'hui).
Sed de perceptione hactenus (voilà assez sur les perceptions). De hoc satis.
Sed quid multa. Sit hujus loci finis.
De Caesare satis dictum est (j'ai parlé assez de). Haec de rhetorica dicta sint (c'en est assez sur). De fratre satis (en voilà assez sur la compte de). Ne multa.
Ne plura etc.
Haud raro in veterum epistolis elocutiones inveniuntur, quae a pueris lingua Latina non satis eruditis vix intelligantur v.g. Studium in me tuum; tua erga Caesarem voluntas; quae tua singularis erga me est humanitas; mea tibi observantia nunquam defuit; summo officio praeditus homo; amicos tanta semper facilitate tractas; in Caesaris consuetudinem sese insinuabat; significabas memoriam tuam nostrae necessitudinis; conjunctus magno usu familiaritatis; inter nosmet vetus usus intercedit. Quis vestrum instituet (tentabit) haec verba idque nostro sermone interpretari, ut audientes singulorum sententiam plane intelligant?
F. Ego, domine.
M. Eja, Frederice, te attente audiemus.
F. 1. Studium - le zèle qu'on a pour quelqu'un, par conséquent: dévouement, attachement, affection v.g. studium in populum Romanum. - Pro suo studio quod in vos habuit semper. - Studium erga te meum credo te cognoscere ex litteris. - Tui studiosissimus (votre tout dévoué). -
2. Voluntas - les bonnes dispositions envers quelqu'un; par conséquent: bienveillance, attachement, affection,, intérét. Litterae exiguam sigiiificationeni tuae erga me voluntatis habebant.
Voluntas totius provinciae erga Caesarem. Singularis erga me tua voluntas. -
3. Humanitas - sentiments humains: bienveillance, bonté, douceur, obligeance (contraire: superbia).
Legi litteras dignas Applo Claudio plenas humanitatis. Pisonis humanitas in omnes nos tanta est, ut nihil supra possit.
Quae singularis tua erga me est humanitas.
Summa severitas cum summa humanitate conjuncta. -
4. Observantia - l'attention qu'on a pour une personne respect, considération, estime, égard.
Semper summa observantia me coluit (avoir un profond respect).
Mea tibi observantia nunquam defuit. Mei est observantissimus homo.
Nunquam eum non observavi (avoir des égards). Pro summa mea in te observantia et tua in me pari.
Omni qua par est observantia. Tui observantissimus. -
5. Officium - tout ce qu'on fait par devoir pour quelqu'un bons offices, service, complaisance, bienfait.
Reliquum est, ut officiis certemus inter nos. Litterae tuae officii plenae.
Summo officio praeditus homo (d'une extréme complaisance).
Homo officiosus; officiosissima natio (complaisant). -
6. Facilitas (comitas) - douceur, bonté, affabilité, complaisance.
Comitatem et facilitatem gravitat, severitatique aspergere (mêler la douceur à l'austérité).
Amicitia ad omnem comitatem facilitatemque proclivior esse debet.
Facilitate par infimis esse videtur (par son affabilité). Tanta comitate adeuntium desideria excepit.
Comitas affabilitasque sermonis. -
7. Consuetudo - l'habitude de se trouver avec quelqu’un; de là: liaison, commerce, intimité, amitié.
Mihi usus et consuetudo est cum Marco. Consuetudo et familiaritas.
Sunt mihi cum illo omnes amicitiae necessitudines (liens). Necessitudinem cum eo junxi (lié amitié avec lui).
Pro vetere nostra conjunctione et necessitudine (amitié). Mecum necessitudine conjunctus est.
Necessitudo nostra, qua mihi nihil potest esse jucundius.
8. Usus - commerce d’amitié, intimité.
Inter nos vetus usus intercessit (nous sommes de vieux amis).
-
M. Sic satis est, Frederice (c'est bien). - Eodem addendum est, quod inveniuntur (de plus, il y en a), qui epistolas scribentes varios modos ignorent, quibus Latine exprimatur Gallicum « depuis », quo tam saepe in epistolis scribendis aliisque sermonibus opus est, vocabulo. Quibus igitur modis Latine exprimi potest depuis, Semproni? -
S. Depuis Latine exprime potest:
1. Praepositionibus a, ab, jam inde a, usque a, jam usque a, e, ex v. g.
Ab initio, ab ultimo principio, usque a principio, ab hora tertia; jam inde a cunabulis, jam usque a; a pueritia; ab urbe condita (de la fondation de Rome); ab incenso Capitolio (depuis l'incendie du Capitole) hic tertius annus est.
Usque a mane hic exspecto (depuis le matin).
Usque ab hesterno vespere (depuis hier soir).
Marcus, cuius a morte hic tertius annus est.
Annus intercesserat ab illo sermone (s'était écoulée depuis cet entretien).
Ex Calendis Januariis ad hanc horam aegrotat. Ex eo tempore (die) eum amplius non vidi.
M. Licetne dicere: A longo tempore (depuis longtentps)?
A quo tempore hic habitas?
A multis, a tribus annos ei non scripsi?
S. Minime, domine; dicendum est: Jam diu, jampridem, jam dudum (depuis longtemps). Quam pridem hic habitas (depuis quand)?
Jam multi, jam ires sunt anni, cum ei scripsi. -
2. Praepositione post.
Post Romam conditam nunquam ejusmodi clades accepta est. Post hominum memoriam templum Jani non erat clausum (de
mémoire d'homme).
Post urbem captam (la prise de) in pace vivimus.
Post hanc urbem constitutam (depuis que cette ville a été fondée).
3. Ablativo temporis: anno jam prope senatum non habuerunt.
Libri qui decem proximis annis scripti sunt (= intra).
4. Accusativo temporis: jam decimum annum regnat. Abhinc decem annos mortuus est (il est mort depuis). Jam quintum annum in carcere vitam miserrimam traho.
5. Cum, conjunctione, quae indicativum exigit. Amplius sunt sex menses, cum aegrotat (il est malade depuis... )
Jam biennium est, cum mihi scripsisti.
Ex quo profectus es, nihil de te audivi (depuis que).
Ex quo tibi scripsi, meliuscule me habeo (je me porte un peu mieux).
Jam viginti sunt anni, cum domi non fui (depuis 20 ans).
M. De praeceptis satis, quae quidem sunt necessaria, sed quorum enumeratio taedium affert (cause de l'ennui). Stephanus et Hilarius sermone inter se habendo (conversation) rem nobis lepidius proponent (plus agréablement). Eja, macte virtute!
St. Hodie primum te video (pour la première fois).
Quod nomen est tibi, et cuias es (unde domo - d'ou es- tu)?
H. Nomen est mihi Hilarius (nominor Hilarius). Natione sum Britannus, ortu Londinensis (natus, ortus Londinii - né à), sed mater post mortem patris Lutetiae Parisiorum domicilium collocavit (sibi constituit - établir son domicile).
St. Quam pridem in hoc nostro gymnasio versaris (depuis quand)?
H. Non ita pridem (depuis peu).
St. At certe de nostra classe non es, aliter te jamdiu cognovissem (j'aurais fait ta connaissance).
Amplius sunt duo menses, cum equidem hic commoror (je suis ici depuis plus de deux mois - jam alterum mensem hic litteris studeo).
Quam pridem pater tuus mortuus est?
H. Abhinc tres annos (triennium) mortuus est (il est mort depuis).
St. Suntne tibi fratres et sorores?
H. Unus frater major, qui in India fortunam tentat (periclitatur).
St. Qui quidem quam saepissime scilicet litteras ad te mittit (naturellement).
H. In errore versaris, o bone; ex quo profectus est, ne semel quidem mihi scripsit (depuis qu'il est parti).
St. Sed litterae a matre tibi dantur (afferuntur - tu reçois).
H. Ita sane; mensibus duobus proximis decies minimum mihi seripsit (dej5jjis - 5,;lois), sed ab avunculo, qui Bruxellis commoratur, anno jam prope nihil accepi (depuis un an).
St. Bono animo esto; cras diem feriatum habebimus (congé).
H. Quam saepe hic dies feriati conceduntur?
St. Minus saepe (pas souvent), namque sesquimensis (six semaines) intercessit (confectus, interpositus, peractus, circumactus est, transiit, praeteriit - s'est écoulé) cum, ut vides, sine ulla cessatione molimur (sudamus - depuis 6 semaines nous travaillons sans relâche).
H. Non puto hoc fieri posse (cela me semble impossible).
St. Pro certo tibi affirmo, nobis ex Calendis Majis (usque a Calendis Majis; jam inde usque a Calendis Majis) ad hanc horam ne unum quidem diem feriatum fuisse, ex quo, si computemus, sesquimensis est.
H. Id mea minime refert (Id non laboro - peu in'importe):
in ferils majoribus mihi omnia sunt.
St. Propterea, opinor, quod per ferias aestivas iter facere consuevisti. Fuistine jam in Helvetia?
H. Fui anno superiore (exacto, transacto, circumacto, proximo, superiore - l'année dernière)[1] cum avunculo; item invisimus (lustravimus) Italiam. Hoc anno iter faciam in Germaniam et anno proxime sequente in Hungariam.
St. Helvetiam et ego bis jam invisi, cujus memoriam perpetuo animo meo fixa manebit (cujus memoriam meam nulla unquam delebit oblivio - j'en garderai un éternel souvenir).
Quid enim grandius ac majestate mirabilius spectaculum praebeat quam montes illi altissimi, post hominum memorim (a summa memoria; ex omnium saeculorum memoria - depuis les siècles les plus reculés) nivibus obruti.
H. Ad eorum vertices certe non ascendisti?
St. Qui possum, cum altero pede, ut vides, sim claudus (boîteux)?
Via ferrea iter vel maximum conficere haud difficile est, sed ut homo claudus in montes asceiidat exigi vix potest.
H. Quam pridem claudicas (étre boîteux)?
St. A primo natali die (jam inde a cunabulis - depuis ma naissance).
Amplius sunt quindecim anni, cum claudico atque semper claudicabo. - Et unde fit, ut tu sis luscus (borgne)?
H. Non amplius sunt tres anni, cum hoc vitio laboro (seulentent depuis 3 ans).
Inter ludum oculus alter pila admodum dura adeo percussus est (j'ai été atteint par une balle très dure), ut medici frustra curationem tentarent.
St. Mihi gratulor, quod te cognovi, quem amare jam coepi, nam simile simili gaudet vel similitudo mater est benevolentiae, consuetudinisque concillatrix. -
M. De isto argumento hactenus.
- ↑ Nemo veterum unquam dixit: anno elapso; annus elapsus est; hora, dies, mensis, tempus elabitur: quia tempus iis tantum elabitur, qui eo male utuntur.
| Epistolam superiorem tuam accepi |
|