| De responso |
|
M. Quae sunt verba interrogandi, F'rancisce?
F. Rogare, interrogare, quaerere, percontari, sciscitari.
M. Quid interest inter verba ista? Quando uteris verbo rogare, quando interrogare?
F. Urbanitas rogat, auctoritas interrogat.
Superior plerumque interrogat, inferior rogat qui respondere tenetur, is interrogatur, qui non tenetur, rogatur.
Ita peregrinus regionis peritus viam rogat; judex vero rcum vel testes interrogat.
Rogant herum servi, quo eat: ipse vero eos interrogat, cur id scire velint.
Senatores sententiam rogantur; praeceptor vero discipulos experiens tentansque interrogat.
Cajus aliquid rogaturus propius ad praetorem accedit:
Quid me, inquit, interrogas, qui nihil viderim?
Hoc unum te rogare volo, Pamphile.
Me rogas? Rogas me? Etiam rogas?
Licetne horam te rogare, domine (quelle heure il est)?
M. Optime vero (très bien)! Quid interest., Marcelle, inter percontari et interrogare?
Mr. Utroque indifferenter utimur, cum (quoique) hoc ad noscendum, illud ad arguendum videatur adhiberi.
M. Sane bene. At novistine discrimen inter percontari et sciscitari (sais-tu établir la différence)?
Mr. Percontari significat interrogare cum otio et diligentia (examiner, s'informer); sciscitari declarat iterum ac saepius, studiose ac nonnunquam occulte interrogare, ut rem quam primum resciscam (pour apprendre une chose).
M. Affer, quibus, quae dixisti, confirmes exempla.
Mr. Socrates percontando atque interrogando elicere solebat eorum opinioncm quibuscum disserebat (par des questions). Solebat ex me Dejotarus percontari nostri augurii disciplinam.
Ego illum de suo regno, ille me de notra republica percontatus est (questionner).
Meum, si quis te percontabitur, aevum (demander l'âge).
Percontari hanc paucis hic vult (adresser quelques questions).
Paulus percontatus est ex anicula, quanti cerasum venderet.
Percontati sunt Homerum quanam patria genitus esset.
Percontatus regionis peritos, iter perrexit (s'étant inforné auprès).
Quo in genere tu nunquam mihi percontanti defuisti. Cum totum iter consumpsisset partim in percontando a peritis... (s'informant auprès des gens).
M. Quomodo haec verba construuntur?
Mr. Percontari aliquem aliquid (vel de aliqua re).
Percontari aliquid ex (ab) aliquo.
Sciscitari de aliqua re;
sciscitari aliquid ex aliquo.
M. Profer exempla de hoc verbo.
Mr. Sciscitabatur ex servis, quot homines armati intus essent.
Sciscitabatur, quis Porsena esset (chercher à connaitre; adresser des questions).
Sciscitari consulis voluntatem.
Sciscitari mores naturaque hominum (chercher à connaître).
Cum e Jove de victoria sciscitatus essem.
De unoquoque nostrum sciscitantur, quid quisque senserit
(nous adressent des questions).
M. Reliquum est verbum quaerere; quid de hoc, Eugeni?
E. Idem fere declarat ac rogare, sed rogare diligenter et saepius contextim; quaerimus, cum certiores de aliqua re fieri cupirnus (obtenir la certitude).
Eadern Caesar secreto ab aliis quaerit.
Quaero abs te, teneasne memoria, quis hoc dixerit. De te ipso, Vatini, quaero, utrum verum sit an non.
Nuper tu ipse ex me quaesieras, nonne putarem hoc verum.
Si verum quaeris (si tu veux savoir la vérité).
Alius ex alio causam tumultus quaerit.
M. Quae est constructio hujus verbi?
E. Quaere aliquid ex (a, de) aliquo.
Quaerere de aliqua re (faire une enquete — de ambitu, etc.) Quaerere aliquem (demander après qn.).
M. Dic aliquot ejusdem verbi composita.
E. Exquirere, perquirere, requirere aliquid ex (de, ab) aliquo (s'informer de q. ch. auprès de qn; demander).
Inquirere in rem vel rem (examiner, explorer) v.g.
veritatem exquirere, causas, iter, vitia alicujus.
Vias perquirere; vera, causam requirere.
M. Animadvertite hoc loco (occasion) verba interrogandi plerumque cum Imperfecto Conjunctivi jungi pro Plusquamperfecto v.g.
Socrates, cum interrogaretur, cujatem se esse diceret: « Mundanum », inquit.
Non item alia verba:
Cum domum intrasset, cum in forum venisset, vidit, animadvertit...
Caesar, cum comperisset, audisset, cognovisset, vidisset, conspexisset, certior factus esset...
Cavete dicatis: quaestionem, interrogationem alicui facere (faire, adresser une question à qn); sed verbis ad hoc utimur quae supra (initio) commemoravimus, rogare, interrogare, percontari aliquem, quaerere, sciscitari ex aliquo. Hoc te rogo (interrogo — je vous fais, pose cette question).
Scire cupio, quid praeceptor te interrogaverit.
Quid viator te rogavit?
Quae professores te in eruditionis periclitatione interrogaverunt (quelles questions dans l'examen)?
Multa me de Bello Gallico rogitarunt (beaucoup de questions).
Alia ex aliis me percontati sunt (question sur question).
Habeo paululum quod requiram, Petre, etc. (j'ai une petite qitestion à te faire, Pierre).
Disputantes vero dicimus: quaestionem ponere, proponere, afferre, vel simpliciter: ponere, propotiere, afferre v.g. Pone, propone, affer, quaeso, (de quo disceptetur).
Cavete praeterea dicatis: Hic quaestio se praesentat; sed Cicerone auctore dicendum est: hoc loco quaestio oritur, exoritur, nascitur, existit; quaeritur hic, hic fortasse quaerendum sit (la question pourrait se présenter). Item: requiretur fortasse nunc (on me demandera), roget quis, quid tibi cum illo; si quis forte requirat.
Exprime, Hugo, Latine: Rendre une question.
H. Sunt qui dicant: interrogationem solvere; Cicero vero: quaestiunculam expedire; controversiam dirimere (trancher) responsum dare ad rogata.
M. Exprime item: Je me demande. (je m'adresse la question) comment il est possible que si peu d’hommes aiment l'étude.
H. Interrogo me ipse (vel: interrogare me ipse coepi; mecum ipse quaero; me consulo; anquiro), qui fieri possit, ut tam pauci litterarum studio delectentur.
Eodem modo dicimus: vereor v.g.
Hoc quomodo accipias, vereor (je me demande).
Vereor, num hic aliud sit dicendum.
Viator haeret dubius, utra ei via sit capessenda.
M. Quid interest, Benedicte, inter quaeritur et agitur?
B. Cum quaeritur et agitur conjuncta sunt cum de praepositione, idem declarant: il est question de, il s'agit de; cum agitur vero conjunctum est cum Nominativo, significat: in periculo versari, esse v.g. de gloria populi Romani agitur (il s'agit, on en parle); gloria populi Romani agitur (elle est en danger).
Illud de quo agimus (l’affaire en question); nunc id agitur (c'est maintenant la question = de hoc),
Agitur de sapiente, de conjuratione, de caede consulum; non agitur de vectigalibus (ce n'est pas la question), non de hoc quaeritur.
Sed: tua res agitur (tes intérêts sont en péril).
Agitur gloria nostra, agitur pars tertia mundi.
Agitur, victurine simus an morituri.
Agitur liberine vivamus an mortem obeamus.
M. Quid restat, Valdemire?
V. Variae locutiones, quae ad vocabulum « question » pertinent v.g.
Alia ista quaestio est (c'est une autre question).
Nulla mentio pugnae facta est (il ne fut pas question du combat).
De hac re silebimus (il ne sera pas question de cela).
Ubique sermo nullus nisi de te (il n'est question que de toi). Hoc non dubium est, de hac re non dubitatur (il n'est pas question de cela).
Res in quaestionem venit (vocatur): res in disceptionem vocari potest (c’est encore une question).
Integrum est (c'est encore une question ouverte). Aliqui'd ad incertum vocare; deliberari non potest, utrum.. an (mettre en question).
M. Dic Latine: « Quelqu'un est à la porte, qui vous demande. »
V. Quidam adest, qui te vult, qui te a janua quaerit; quidam te quaerunt (on vuos demande).
Rector gymnasii te quaesivit, etc.
M. « Une belle question! ».
V. Rogas? Ridicule rogas! Vah,...
M. Dic Latine: Demande, question.
V. lnterrogatio, interrogatiuncula, quaestio, quaestiuncula, rogatiuncula, interrogatum, rogatum.
Disceptatio (controversia), percontatio.
M. Réponse?
V. Responsio, quod quidam raro neque unquam pluraliter usurpatur; responsum v.g. responsum dare, reddere, edere; acute responsa (réponses intelligentes).
| De responso |
|