Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/De verbo mirandi

E Wikisource
 De vitae genere deligendo Quomodo « voici, voilà » Latine exprimantur 
31. De verbo mirandi.

Carolus. Mirari satis aciem ingenii et animi tranquilitatem tuam, Hugo, non queo.

Mire quam celeriter percipis.

Permirum mihi videtur te res vel difficillimas tam celcriter (sine negotio) comprehendere (intelligere).

A magistro interrogatus nunquam non habes quid respondeas. Mirum (mirandum) in modum sempeir respondes.

Et quid memoria tua mirius?

Omnes admirantur bonae fidei memoriam tuam.

Me saepius stupidum tenet tenax memoria tua.

Memoria bona (firma), industria et laboris patientia (persévérance) tua sunt mirabiles, (mirandae, mirificae, admirabiles).

Ingenium tuum in maxima apud omnes admiratione est (habet admirationem, movet admirationem, admiratione afficit). Mirum est quantum profecisti.

Non erit mirandum, si qliando ad honores ascendes.

Mirum ni posterius amplissimos (altissimos) dignitatis gradus consequeris (adipisceris — parvenir aux dignités).

Demiror, si unquam puer ingenio (intelligence) praestantior in hac schola fuit.

Emiror autem (mais j'e vois avec étonnement) — noli,quaeso, hoc graviter ferre — quod successu elatus condiscipulos despicere coepisti. Quid respondes?[1]

Hugo. Jucunde facis, Carole, quod tam honorificis verbis me prosequeris (summo honori mihi duco, quod), sed miror, unde colligas me esse elatum.

Miror, unde tale quid in mentem tibi venerit.

Miror, quis istud tibi inculcaverit (mettre dans la téte).

Miror, unde eiusmodi suspicio nata sit.

Miror, quamobrem (qua de causa) mores meos mutaverim. Miror, si quis despectus mel vel unum poterit exemplum proferre.

Miror praecipue, si unquam tibi ipsi occasionem querendi praebui.

Nulla unquam inter nos quermonia intercessit (avoir une raison de nous platndre l'un de l'autre).

Plane non dubites velim, quin sim elatus (persuasissimum tibi sit velim me non esse elatum). namque penitus insidet in animo meo illud Apostoli: « Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. »


  1. Adverte « Mirari » saepius idem significat ac: « je suis curieux de savoir. »
 De vitae genere deligendo Quomodo « voici, voilà » Latine exprimantur