| De libro |
|
M. Heus! quid hic est rei (qu'y a-t-il ici)?
Quid sibi vult nefandus iste tumultus (infernal)?
Scitote, verberones tantopere modo tumultuatos, resalutatione vos mea omnino esse indignos.
Quam saepe vos commonefeci, ne streperetis, cum casu aliquo impeditus ad ipsum horae sonitum non adessem!
Nonne vos deum hominumque pudet tam inhumane vociferari et debacchari, ut praetereuntes stupefacti quaerant, ecquid in auditorio isto (classe) ferae sint inclusae. Ne vero, qui tanti strepitus auctores fuerunt, impune evadant, eos, ne quaestione habita acerbiores dent poenas, admoneo, ut surgentes sua sponte se ipsi accusent.
E vultu tuo, Guilelme, colligo et te unum ex eis fuisse: dic igitur verum.
G. Nihil aliud, domine. nisi cum Sempronio circum subsellia saliendo pulveris fortasse nonnihil commovi.
M. Quid? insolens mendaxque verbero, tu vocabulo « fortasse » et « nonnihil » uti audes, cum nemo plurimo pulvere non suffocetur? Venite huc!
Cette palmas et accipite certaminis vestri praemium.
Carole, aperi fenestras et abi mihi poculum aquae frigidae petitum; item panuum afferas, quo pulverem de cathedra extergas, sed fac te celerem, intellextin'?
Et tu, Petre, quidnam boni tu habes, quod nobis dicas?
P. Semel tantum, domine, et hoc quidem invitus in subsellia insilui, cum Franciscus verberaturus me insequeretur.
M. Tantumne est (est-ce tout)? Nihil praeterea (rien de plus)?
P. Tantum esse, domine, tibi confirmo (assurer).
Fr. O mendacem! Nihil, domine, ad veritatem loquitur. Ceterorum insaniae spectator otiosus in loco meo sedebam, cum Petrus subito in hoc subsellium insiliens pede sic faciem meam afflixit, ut sanguinem ex naribus emitterem. Quam quidem injuriam primo pari non referens aequo animo tuli; cum vero hoc atramentarium ponderosis calceis ejus obtritum ac libros meos atramento effuso foedatos labeculisque respersos vidissem, iracundia incensus, quin eum insectarer, mihi temperare non potui.
M. Estne ita, Petre?
P. Ita, domine, sed in subselllum insillens animo nihil mali intenderam.
M. Verba ne feceris; tace (pas un mot)!
Exhibe libros, Francisce. — Verum profecto dixisti, cum ne unum quidem folium restet, quin atramento foedissime sit maculatum. — Veni huc, Petre.
Genibus flexis in angulo illo manebis, dum locum te tuum repetere jubebo.
Nae tu es idem, qui fuisti semper (tu es encore le même), ut est in proverbio: « Rana in paludem ex aureo resilit throno ».
Et tu, Antoni, quid fles? Ecquis te laesit?
A. Benedictus, domine, cui cultellum, quo nomen in subsellium incideret, commodare nolebam, non solum te absente tam atrociter tibiam meam calce percussit, ut sanguis de vulnere efflueret, verum etiam te praesente me modo non opinantem iterum calcavit.
M. Accede huc, Benedicte! Malo nodo malum invenies cuneum (un gros bloc exige un gros coin).
Exemplum in te edam, ut dum vives, mei memineris. Tanquam truncus stipesque stat conscientia convictus rusticus iste!
B Nihil merui, domine, ille mentitur (je n'ai rien fait de mal).
M. Cave te purges (s'excuser)! Verbum si addideris, insuper etiam colaphum tibi incutiam (soufflet).
Probe te novi: ingenium tuum insanabile est (tu es incorrigible), nam lacrimas istas dolo te fingere nemo ignorat (verser des larmes de crocodile).
Extende manus, (cedo palmas). — Nunc abi ex oculis meis (age illuc abscede procul e conspectu meo).
Et quî fit, ut illic duae laminae vitreae (carreaux) sint diffractae?
Quis est auctor delicti? Exspecto responsum.
Omnes. Valdemirus delictum commisit, domine.
V. In causa non fui, domine, si per te mihi licet, quomodo sit factum, paucis referre.
M. Agedum tolle moras, nihil enim est, quod singulatim referas.
V. Utraque palma fenestrae innixus placide prospiciebam, cum Stephanus subito magna vi me a tergo propulit. Bona igitur fide negare possum meo vitio esse factum, ut fenestra sit fracta.
M. Quod facile est dictu. Tu enim ut ceteri mendax es, et homini mendaci haud facile, ne verum quidem dicenti credere solemus. Sed infamia (honte) in vosmetipsos, qui in mentiendi consuetudinem venistis, recidit.
St. Recte ei, domine, fidem non habes, cum. . . (avec raison)
M. Tace, quaeso: nihil amplius admitto, quem tantum insaniae vestrae quaerendae ceperit taedium, ut satius esse ducam, nomina eorum, qui vel domui vel condiscipulis damnum aliquod intulerint, ad rectorem gymnasii deferre, ut non solum tergo, sed etiam crumenâ (bourse) dent poenas.
Sumite igitur libros in manus, sed, ut semel dicam (une fois pour toutes), cavete, vos ne minime quidem moveatis: adeo enim sum exasperatus, ut, quidquid erit, non sine offensiore sim accepturus (prendre comme plaisanterie).
Monitorem, quaeso, audite.
Omnes in ultimo subsellio sedentes (dernier banc) ordine experientur Latine hanc reddere sententiam:
Comment dit-on « arbre » en latin?
Guilelmus initium faciet.
G. Qua voce (verbo, vocabulo, termino) utuntur Latini, ut nomen appellativum « arbre » e sermone Gallico in linguam Latinam transferant (vertant, convertant)?
I. Qua voce a Latinis dici (denotari) solet « arbre »? —
Respondeo: voce arboris.
P. Quo vocabulo Latino dicitur (notatur) « arbre »?
A. Quo verbo Latine significatur (designatur) « arbre »?
B. Quomodo Latine reddis (exprimis) vocabulum « arbre »?
V. Qua voce utuntur Romani ad dicendum « arbre »?
M. Nihil ultra requiro; sed cavete cum recentioribus dicatis: Quomodo vocaris? Quomodo vocatur « arbre » etc, quo barbarismo uti non licet.
| De libro |
|