Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Excusandi modus

E Wikisource
 De sero venientibus De scriptione 
3. Excusandi modus.

M. Quomodo, Alexi, construitur verbum excusandi?

A. Exemplum proferam, domine, quo res explanetur.

1. Petrus semet ipsum et Paulum apud praeceptorem vel praeceptori excusat.

2. Petrus apud praeceptorem valetudinem excusat vel se valetudinis causa excusat (s’excuse sur).

3. Petrus praeceptori moram (tarditatem) excusat vel de mora sua se excusat (s’excuse de).

M. Si tu esses praeceptor, quid diceres Petro?

A. Tu nimis saepe excusationem quaeris, Petre (cherches à t’excuser).
Initium sermonis tui semper ab excusatione oritur.
Semper promptus es ad causam confingendam vel reperiendam (prétexte).

Tu aegrum te esse facile causaris (prétendre); semper in promptu habes causas.

Saepius justo a schola abes excusatione morbi (per causam, nomine, simulatione morbi; causa interposita, illata, te aegrotare; causans, causam interponens, inter serens, te aegrotare sous prétexte).
Qua modo usus es, excusatio non est idonea (honesta valable).
Ista est excusatio, quam modo excogitasti.
Vitium est, quod nihil excusationis habet (excusationem non habet).
Tibi excusatio potest esse nulla (tu n’es pas excusable).
Quam potes afferre excusationem?
Mihi quidem non satisfecisti.
Nihil tibi facilius quam alicujus rei uti excusatione.
Vitio tuo venia dari non potest.
Hoc est indignum venia (venia caret inexcusable).
Istud tibi non dat excusationem (ne vous excuse pas).

Negligentiam tuam valetudinis excusatione defendis.
Putasne me peccatis tuis indulgentem esse (excuser)?
Noli culpam tuam excusare (t’excuser de).
Noli purgare factum; cave te purges.
Heri in excusationem dixisti, caput tibi dolere; hodie viscerum dolores (tormina, mal de ventre) excusas.
Malam sero veniendi consuetudinem etiam necessitatis excusatione defendis. Ejusmodi res profecto non est excusabilis.

M. Plane sufficit, Alexi. Heus, Frederice, et tu sero venisti nequedum mihi te excusasti.
Volo, ut quicunque sero venit, se apud me excuset. Neque pensum mihi tuum reddidisti. Te mihi de penso neglecto non purgasti.
Bene, tuae valent apud me excusationes (mihi justae, legitimae videntur).
Et tuam, Hilari, accipio excusationem (satisfactionem tuam accipio).
Ceteros item excusatos habeo.
Cur tu, Valdemire, pensum tuum non fecisti? Quid? tu excusationem quaeris (tu cherches à)?
Quomodo audes imbecillam oculorum aciem excusare (vue faible)?
Tu scis omnes excusationis causas colligere (t’excuser de toute manière).
Valetudinis exercitatus es usu excusationis.
Quas excusationes habes? Audio.
Tace, Petroni. Nolo, quisquam alterius culpam excusatione tegat.
Nolo, quisquam mihi alterum excuset (fasse les excuses d’un autre).
Putasne excusatione te digniorem esse, quia filius sis magistratus?
Pudeat te contra honesto loco natum et usque ad culpam ignarum esse (d’une ignorance inexcusable).

Noli mihi succensere, libere si dixero ne minimam quidem me tibi fidem habere.
Da operam, ut ejusmodi erratum lacrimis potius, quam verbis excuses (réparer), aliter ego quidem excusationibus tuis non ignoscam (accepter).
Neque ego oculos longe conspectum ferentes habeo (je suis myope) et tamen in officio cesso nunquam.
Quilibet impedimentum excusare potest.
Quid vis, Benedicte?

B. Eugenius rogat, domine, ut eum morbi causa excusatum habeas (se fait excuser).

M. Si vere aegrotat, a culpa scilicet eum libero (purgo, eximo).

Tu, Edmunde, pensum integrum non absolvisti. Quid in causam affers (en excuse)?

E. Oblitus sum interruptum absolvere.

M. Istud tibi excusationi esse non potest.

E. Pace tua, domine, dixerim me illud non volentem fecisse.
Obsecro te, ut excusatum me velis habere (de bien vouloir m’excuser).
Amita (patris soror; matertera matris soror, tante,) me ad coenam invitaverat, quod deprecari non poteram (je ne pouvais pas refuser d’accepter).
Excusationibus tuis ignosco (eas accipio).
Tempus est scholae finem faciendi. Vobis abire licet.

E. Io, schola dimissa est. Hodie apud patruum meum coenabo, qui et te, Carole, invitavit.

C. Patruo tuo velim me excuses (faites lui mes excuses volo me excusatum patruo tuo; patruus excusatum me habeat velim), nam et hoc tibi soli dictum puta (ceci pour vous seul) cum nuper ad eum promisissem (accepter une invitation), de tenui coenula convivis se excusabat, quod coqua gravi morbo esset afflicta. Non patiar, ut exspectatio mea iterum decipiatur.

 De sero venientibus De scriptione