| Aliae approbandi et improbandi formulae |
|
Antonius. Guilelmi pater a janua te quaerit, domine, qui ex
itinere huc devertens te vult convenire de filio (vous parler).
M. Manete quieti, ibo et videbo. -
P. Ignoscas mihi, rogo, domine, quod tam intempestive (alieno tempore) venio: pervelim, si sine ullo tuo incommodo fieri potest (sans vous déranger), in transitu quaerere (exquirere, perquirere, percontari abs te - m'informer auprès de vous), num Guilelmus, filius meus, et bonis moribus et studio atque industria tibi plane satisfaciat.
M. Summae voluptati mihi est, domine, nihil de eo dicere posse nisi bene.
Ut sincere (ingenue, aperte) dicani, nihil habeo quod querar. Guilelmus exsequitur omnia probi adolescentis officia.
Plane deest, quod in eo reprehendam.
Totus est simplex, apertus,candidus. Quamquam semper primus, nunquam audias eum gloriosius de se praedicantem (se louer soi- même).
Puer est valde (multum) bonus (sage).
Puer probus (honestus, egregius; honestus adolescentulus).
Puer bene moratus, bonae indolis, ingenuus. Non est in eo subdolum quidquam.
In eo nihil malitiae reperias.
Vultu ipso puer bonus videtur (on voit déjà... qu'il).
Ad probitatem eius nihil addi potest (il est si bon qu'il ne pourrait pas être meilleur).
Eum vehementer laudo et probo (je suis fort content de lui). Puer est summa morum probitate (sans blâme).
Sine vitio est; omni vitio caret; omnibus est probatissimus (sans reproche).
Sanctissime se gerit (vertueusement).
Semper perhonorificus in me aliosque est (très poli) reverens et pius, obediens (dicto audiens), industrius et diligens.
Vere est laudabilis, laude dignus, ad laudem insignis, imo major omni laude; decus atque scholae nostrae ornamentum (une perle).
Praeterea multum sapit (il est très intelligent, une bonne tête); puer est felici ingenio (doué), tenaci memoria.
Puer est intelligens (ingeniosus, acutus, subtilis), qui facile percipit (comprend). Puer est bonae spei (eximia spe - qui donne beaucoup d'espérance).
Fideli, facili, pertinaci, tenaci est memoria.
Plus intelligit, quam plerique ejusdem aetatis (plus
intelligent).
Modo pensum ejus perlectum propter ingenii, quae in eo se prodit, aciem vehementer probavi (très content).
Professorum omnium laudem usque adhuc sibi peperit(il a satisfait à).
Quaecunque facit mihi grata sunt (je suis content de).
Nescio, cui puero classis majorem laudem tribuam (impertiam; quem puerum laudibus majoribus exornem, decorem).
Haec omnia tamen tibi soli, domine, dicta volo; longe abero scilicet (cela va sans dire, je me garderai bien), ut filium tuum in os laudem (laudem praesentem).
P. Gratias magnas tibi ago, domine (gratias maximas, singulares tibi ago; amplissimis verbis tibi gratias ago). Beatissimus sum et vehementer (toto pectore) in hoc laetor, quod filius meus tantam promeruit laudem. Si licet, eum post scholam parumper conveniam, quem ad perseverandum in studio bono paucis cohortar. Vale, domine!
M. Vale et tu, domine. Usque ad reditum (ait revoir)!
| Aliae approbandi et improbandi formulae |
|