| Terrarum nomina |
|
Benedic mihi Pater, quia peccavi. -
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. -
Confiteor Deo omnipotenti.... (usque ad mea culpa.)
Tertio quoque mense de peccatis confiteri (ad sacrum Poenitentiae tribunal accedere Sacramenta percipere) consuevi (je vais ordinairement tous les trois mois à con fesse).
Vel: Singulis mensibus; singulis hebdomadibus; singulis maioribus festis: octavo quoque die; die decimo quinto quoque; semel in mense; ter, quater in anno.
Sunt tres menses, cum de peccatis confessus sum (il y a trois mois depuis que).
Paulo amplius sunt sex menses, cum...
Annus (mensis, hebdomas) intercessit, cum... (il y a un an).
Annus intercessit a superiore confessione mea.
Peccata confessus sum nudius octavus (il y a huit jours); nudius quintus decimus; abhinc biennium, triennium; biduum, triduum; abhiiic tres hebdomades; ante hos sex menses; superiore mense; superiore Paschate (dernière). Non ita pridem de peccatis sum confessus (depuis peu). Nunquam tribus his annis (proximis tribus annis).
Certum nescio, quam pridem non sim confessus (combien de temps).
Pridie diem natalem Domini (la veille de Noël). Incipiente anno novo (le jour de l'an).
Pridie Epiphaniam (la veille de l'Epiphanie).
Die Cinerum; (paulo ante vel post diem Cinerum). Tempore quadragesimali.- Hebdomade Sancta. - Pridie Pascha. -
Pridie Pentecosten. - Pridie festum Corporis Christi. - In Assumptione Beatac Mariae Virginis. - Die SS. Apostolorum Petri et Pauli. - Pridie festum Omnium Sanctorum. Tempore Adventus.
Nunc peccata vitae anteactae (vel hujus triennii; vel tota
vita, vel a prima Comniunione) commissa (admissa,) summatim repetere (confessiones superiores hujus triennii iterare -faire une confession générale de) ideo cupio, quod merito timeo, ne turpi verecundia (fausse honte) quaedam peccata tacendo (reticendo) Sacramenta usque adhuc sacrilege perceperim.
Vel: Conscientia enim me pungit (vexat - je ne suis pas tranquille; conscientia mordeor), quod ad dignam Sacramenti perceptionem nec requisitum animi dolorem nec firmum emendandae vitae attuleram propositum. Neque unquam fere poenitentias a sacerdote mihi impositas persolvi integras, sed ex parte tantum idque post tempus constitutum. Si igitur annuis, Reverende 'Pater, confessionem exordior (peccata de scripto recitare, enumerare instituo) submisse te rogans, ut si quid forte non satis exposuerim, interrogando benigne me adjuves.
Multis modis Deum offendi, sed praecipue his peccatis. Cultum Dei et precationem parum curavi (être très négligent).
Quotidianas preces debitas tam matutinas et vespertinas quam preces ante et post cibum saepissime aut omnino omisi aut quam brevissime potui, aut multis aliis cogitationibus impeditus (animo plane aberrante; animo plane absente - avec beaucoup de distractions) persolvi. Precibus vespertinis plerumque indormiebam (s'endormir pendant).
Tentationibus rebusque adversis vexatus ad Deum et precationem non confugi (vix unquam me verti ad Deum et vota).
Variis locis (occasions) respectu hominum signo crucis me signare, genu flectere, Christi e cruce pendentis imagini caput aperire (se découvrir), fidem confiteri vel defendere erubui.
De nonnullis dogmatibus, ut de poena aeterna, de divina Providentia, de Sacramentorum effectibus aliquandiu addubitavi (in dubio fui) et uni quoque ex sodalibus meis de iisdem dubium attuli (eum in dubium adduxi), de quibus tamen nunc dubitare desii (je ne doute plus).
De rebus divinis quibusdam, quarum vix ullam notitiam habebam, interdum temere et arroganter judicavi.[1] Semel ac saepius haud gravate (volontiers) opinioni eorum accessi, qui contumeliose in sacerdotes superioresque eccleslasticos invehebantur.
Bis, quantum memini (nisi memoria me fallit), res sacras, ut reliquias et imagines sanctorum in ludibrium converti
(tourner en ridicule).
Ter minimum personas Deo dicatas contempsi et deridendas propinavi (tourner en ridicule).
Semel et saepius librorum divinorum (Bible) sententiis usus sum ad jocandum (pour rire).
Per ferias (pendant les vacances) aliquamdiu in periculum me intuli fidem et virtutem perdendi cum incredulis improbisque societatem copulando (en liant société avec; - improborum consuetudine utendo; - incredulos assequendo), quamquam probe sciebam hoc me citra culpam facere non posse (quele ne pouvais faire cela en conscience.)
Item nonnunquam libros et saepissime acta diurna legi fidei contraria (libros improbos, prohibitae lectionis acta diurna - journaux).
Diebus Dominicis (dimanche) decies fere sine probabili causa (sine causa satis justa) a sacris publicis (service divin; a sacro; a sacrificio missae) abfui (je ne suis pas allé à la messe; j'ai manqué).
Praeterea plus quam decies aliquanto (considérablement) serius veniendo magna ex parte non interfui sacro (manqué la plus grande partie).
Alio tempore idem officium de industria in itinere neglexi, quamvis commode praecepto satisfacere potuerim.
Tribus diebus festis (feriatis) totum tempus matutinum in lecto egi (passer).
In aede sacra (église) plerumque parum reverenter me gessi. Inter ipsa sacra (service divin) saepenumero alios cum multorum offensione (scandale) ridendo et fabulando perturbavi.
Cum precari deberem (au lieu de prier), oculis omnia perlustravi (jeter les yeux de tous côtés - oculos in omnes
partes intendi).
Capite circumacto (tourné) oculos in omnes qui aderant, conjeci eosque malo exemplo offendi (scandaliser).
Neque plerumque animum ad sacrum sermonem, cui interesse mihi taedium afferebat (s'ennuyer - molestum mihi erat) intendi.
Oratori a sacris (concionatori sacro - prédicateur) aures non praebui, eum debita animi intentione non auscultavi.
Inter sacrum sermonem (sacram orationem) alias res agendo vel dormitando (sommeiller) tempus fefelli (passer le temps); quin etiam semel librum profanum legi.
Semel impedimentum simulans sacerdoti rem divinam facturo (dire la messe) ad aram ministrare recusavi.
Alios semel iterumve (une ou deux fois) a sacris publicis cohibui (distinui - empêcher d'aller à l’église)
Semel inter nundinas (à la foire) a fatidico (devin) eventura mihi praenuntianda curavi (faire dire la bonne aventure), cujus tamen oraculo fidem non attribui.
Semel mensae movendae fui socius (prendre part à), ubi curiositate abstractus aliquot quaestiones posui de inferis (concernant l'autre monde).
Ad Sacramenta percipienda, quae non semel mero hominum respectu percepi, plerumque parum diligenter me paravi (animum composui).
Bis terve in confitendis peccatis praeparatione adhibita nulla sine mei recognitione (mecum omnino nihil meditatus) ad sacrum Poenitentiae tribunal accessi. Ita ex tempore confitenti mihi accidit, ut peccata, quae forte in mentem veniebant minora, in majora extollerem (exagérer) aut graviora extenuarem vel verbis decoris obvolverem (gravioribus velamentum quaererem - voiler).
Heu me miserum! Ne semel quidem conscientiam satis accurate excussi (evantiner - latebras conscientiae, penetralia animi, vitam meam satis diligenter scrutatus sum), quia plerumque neque a malis declinare (mores mutare - se convertir) neque proximam occasionem peccandi evitare in animo habebam.
Temere misericordia divina fretus, cum vago proposito posterius aliquando vitam emendandi, peccata super peccata admisi, in quibus nec de judiciis divinis nec de salute mea curans usque adhuc obduratus perseveravi.
Simili fere modo S. Eucharistiam percipiebam - semel peccato mortifero contaminatus, semel jejunio fracto, bis
terve negligenter ac tepide, sine vix ulla praeparatione nec gratiarum actione.
Frequentem peccatorum confessionem divinaeque mensae usum coram sociis etiam atque etiam vehementer impugnavi (combattre).
Eos qui saepius ad Sacramenta accedebant, calumniis persecutus oderam.
Bis terve minimum in hebdomade nomen Dei per iram blasphemavi et exsecratus sum (maledicta in Deum dixi; impias in Deum voces jactavi; vocibus contumeliosis in Deum usus sum, impia dixi verba) quo plerumque, opinor, peccatis gravibus me obstrinxi (se rendre coupable de).
Ejusmodi tamen cogitationibus non irato mihi in mentem venientibus minus consensi (haud saepe consensum praebui).
Falsum jusjurandum nunquam dedi (nunquam perjurium feci), sed tamen aliquando, ut alium ex angustils quibusdam liberarem, pejerandi voluntatem habui (l'intention).
De nihilo (de nugis - bagatelle) saepenumero per Deum, per Sacramenta juravi.
Propter consuetudinis depravationem (par mauvaise habitude) non iratus decies minimum quotidie nomen Dei in vanum assumpsi.
In alios, qui mihi adversabantur (contrarier), iratus maledicta congessi (jurer contre; - eis maledixi; eis imprecatus sum; eis omnia mala precatus sum - souhaiter); eos exsecratus sum; in capite eorum iram Dei detestatus sum (souhaiter la vengeance de Dieu); eos diabolo devovi (souhaiter), sed hoc quater in summa.
Saepius quoque inconsiderate vota et promissa feci neque persolvi.
Vovi me per ferias piam peregrinationem obiturum (faire un pélerinage).
Vovi me Lordam (Lourdes), locum Virgini sacrum visurum. Vovi me sepulchrum S. Martini aditurum (pélerinage de).
Vovi me quibusdam diebus carne et vino abstenturum et pauperibus eleemosynam (aumône) daturum.
Deo quasdam corporis afflictationes promisi (mortifications). Promisi Beatae Mariae Virgini cereum (cierge), si in scientiae tentatione (examen) prospere succederem (cereum vovi).
Patri semel et iterum fidem dedi (promis) mihi cum quibusdam sociis consuetudinem ainplius non esse futurarn (société).
Nec vota solvi (persolvi) nec promissa praestiti (effeci). Semel diem Dominicam nulla re cogente (sine necessitate) opere servili profanavi. Est tamen quod credam me lethaliter non peccasse.
Saepissime pietatem erga parentes violavi (officiis in parentes defui, officia praetermisi, neglexi), quo certe iterum atque iterum peccato, opinor, mortifero me obstrinxi. Parentes quo amore debui, non dilexi; pro eorum salute Deum non precatus sum neque ullam unquam operam dedi, ut eis pro tot collatis in me beneficiis gratiam referrem.
Reprehensus murmuravi; missus ad quaedam manciata efficienda (exsequenda - commission) stomachose aut rustice obloquens aegre obtemperavi.
Haud raro cum alterutro parente (l’un ou l'autre) altercatus sum (se disputer, quereller) eosque ad iram concitavi. Ab eis offensus plerumque diu alienato eram animo (bouder); quin imo ita eis nihil habebam reverentiae, ut, quo cupiditatem ultionis explerem, eorum vitia foras efferrem (divulguer - aliis detegerem).
Variis temporibus patri pecuniam subripui, cujus summa si calculos subduco (calculer), quinquaginta circiter argenteos efficit francos.
Contra imperium patris (défense formelle) semel cum levibus sociis in cauponam abivi (cabaret). Invitis (nolentibus) parentibus cum aliis amicitiam contraxi (lier).
Parentes vitiis meis saepenumero cura et sollicitudine affeci (curam eis attuli).
Omnem reverentiam exuens semel iracundia inflammatus matri manum intentavi (lever la main contre), cujus delicti veniam ab ea petere recusavi (demander pardon).
Ira victus patri semel sum imprecatus eique mortem optavi. Contumacia mea (désobéissance) satis saepe causa fui, ut iratus jurando Deum offenderet.
Toties autem parere recusavi et contumax fui adversus parentum imperia, ut numerum subtiliter exsequi vix possim (dire le nombre exact).
Item praeceptoribus protervitate (insolence), rusticitate
grossièreté), contumacia multum exhibui molestiae.
Saepius justo malitlose voluptatem capiebam ex faciendo cos iratos (prendre plaisir; ex movendo eis bilem vel stomachum - irriter).
Saepenumero dedita opera (de industria) idipsum feci, quod
nos facere diserte (formellement) vetuerant. Ut paucis dicam: praeceptorum est nemo, quem appellatione non foedaverim (donner un sobriquet; - cui nomen ridiculum non imposuerim; cui contumeliae causa cognomem non imposuerim).
Foris occasione oblata senes et homines claudos debilesque (estropiés) libenter irrisi (derisi); quin etiam semel iterumve eos laesi injuria (affeci ignominia - faire injure; probris oneravi).
Salutaribus parentum atque eorum qui mihi bene volebant, monitis et consiliis animum obduratum opposui.
Natura sum acer et vehemens (ingenio violento; praeceps in iram; ad iram proclivis - je me mets facilement en colère). Iracundiam cohibere (reprimere) nequeo.
De nihilo (ob paulum, nescio quid - bagatelle) saepe excandesco et obvios quosque offendo (toits ceux que je rencontre).
Nonnunquam prae iracundia vix apud me sum (vix mentis compos) et caeco quodam impetu trahor ad id faciendum quod factum me poenitet. Hoc est vitiorum meorum maximum (principal), quo omnibus qui circa me sunt vel commercium mecum habent, sexcenties (plus de mille fois) pessimi fui exempli.
Neque unquam sedulo operam dedi, ut hunc animi motum (impetum, perturbationem, contentionem - passion) aliquid refrenarem (coercerem).
Ut ad singula venlam, frequentissime parentibus aliisque graviter succensui, irae diu memor (garder rancune); quin etiam poenam eis meditatus sum et vindictam quaesivi (vengeance).
Implacabile odium suscepi in unum ex praeceptoribus meis, cui mortem et omnia mala precatus sum; quem palam injustitiae insimulatum pro acceptis injuriis aliquando ulcisci decrevi; cui semel iterumve nec assurrexi nec caput aperui.
Cum compluribus sociis in simultatibus fui (inimicitias habui) in quos diu animum infensissimum fovi (alui et sustentavi - conserver des sentiments hostiles), quibus nec ignoscere nec cum eis in gratiam redire volui (se réconcilier). Ulciscendi cupiditate eis verbo et opere quam plurimum potui, nocere studui.
Immodicus mei aestimator (amour- propre) ad rixam semper fui promptus (querelle).
Saepius cum sociis jurgio contendi (jurgavi, rixatus sum) et
aliquoties etiam res ad manus atque pugnam venit.
Semel unum calce percussi (donner des coups de pied), alteri colaphum duxi (donner un soufflet), alium fuste vulneravi (bâton).
Non semel discordias (rixas) quaesivi; facile jurgii causam intuli (chercher des sujets de querelle).
Alios jurgio lacessivi (chercher querelle aux autres). Simultates inter alios quoque fovi (rixas sevi - exciter des querelles).
Eos in rixam et jurgium concitavi (faire naître parmi eux dés querelles).
Injuria ab amico affectus diu alieno animo fui in eum, (ei male volui - avoir de la malveillance pour) et salutantem non resalutavi.
Nonnunquam quoque factum est, ut naturali odio ab uno alterove ex condiscipulis meis dissiderem (avoir de l’antipathie pour), quibus non semel operam dare (praebere
- rendre service) recusavi.
Bis per jurgia (en querellant) iracundia raptus (abstractus, ablatus) cultro rnortem adversario minatus surn.
Semel a patre correptus (reprendre vivement) vitae fastidio mihi ipsi, sed, ut opinor, non serio mortem meditatus sum (mortem mihi consciscere - me interficere -vim mihi inferre - vita me privare cogitavi).
Nimio mei amore (amour- propre) plerumque mollissimo eram animo ad accipiendas offensiones (j'ai été très susceptible), quod vitium non satis impugnavi (oppugnavi - combattre). Semel voluptatem cepi ex crudeliter faciendo in brutum animal (des actes de cruauté).
Multum praeterea peccavi, invidia (envie, jalousie).
Diu invidia fratri rneo occulte succensui (iratus fui), qui a parentibus mihi anteponeretur.
Invidus fui rivalibus in schola eorumque progressibus inimicus.
Aliorum successus aegris oculis sum intuitus (regarder d'un oeil d'envie).
Cum alios virtute praestantiores me esse viderem, invidia me ussit (j'ai été dévoré par la jalousie).
Ipsis aliorum virtutibus corporis, ut staturae, robori, venustati, non potui, quin inviderem.
Item bonae existimationi, qua quidam apud praeceptores florebant (jouir), invidebam.
Cum malum aliquod eis acciderat, gavisus in sinu ridebam.
Saepissime alienis malis laetatus sum (ex malo aliorum voluptatem cepi; calamitatibus, infortuniis aliorum gavisus sum).
Praeterea nimis peccavi ingluvie (edacitate) et ligurritione (par gourmandise et friandise).
Cupedia (la sensualité de la table) est vitium, quo maxime delector (est mon faible).
Afflictatio corporis mihi odio erat (les mortifications). Nonnunquam inexplebili epularum fui libidine (gourmandise insatiable).
Non semel propter nimiam cibi satietatem et valetudini damnum intuli et impotens fui laboris (capable - minime utilis ad laborandum).
In cibis delicatioribus (in cibis jucundioris saporis) semel et saepius gulae temperare vix poteram.
Hoc vitio victus decies fere diebus prohibitis sciens carnes edi.
Cibos viliores plerumque fremebam (murmurer) et nonnunquam graviter questus edere recusabam.
Appetentissimus eram cupediarum (friandises - cupide appetivi cupedias) quarum quotidie fere aliquid in culina vel in cella promptuaria (à l'office) subripui.
Nummos, quos pater singulis hebdomadibus mihi in usum meum dabat, magnam partem ligurrivi (dépenser pour des friandises).
Semel peccavi immodice bibendo (modum excessi in bibendo; vino largiore utendo).
In nuptiis enim sororis meae imprudens vino me obrui (me inebriavi; liberaliter perpotavi; crapulam potavi; vino gravis, ebrius, temulentus fui - ivre), sed ita tamen, ut animus me non plane relinqueret (ut sensu non plane carerem - perdre connaissance). Nihilominus iis qui aderant, pessimum exemplum prodidi (donner scandale).
Alio etiam tempore in convivio plus paulo adbibi (un peu trop), qua occasione ostentationis causa me praeterea in vitae discrimen intuli (vitae periculo me commisi - s'exposer à perdre la vie).
Frequentissime deinde commotus fui impatientia (avoir des mouvements d'impatience).
Aliorum mores et vitia plerumque impatienter (iniquo animo) tuli, quamvis incredibili quotidie in me ipsis utendum esset patientia (avoir beaucoup de patience).
Incommodam valetudinem iniquo passus sum animo (avec
impatience).
Rebus adversis (contrariété) saepius justo rumpo patientiam (patientia mea vincitur - je perds patience).
Reprehensionem semper fere animo impatienti fero (aegre, moleste fero).
Labori quoque parum adhibeo patientiae (montrer peu de patience).
Natura praeceps in iram (stomachosus - impatient) et aliis haud raro bilem movi (impatienter).
His quidem multisque allis Peccatis Deum offendi, sed contra puritatem singulari Dei beneficio, quod sciam (à ce que je sache), volens sciensque nihil unquam gravius admisi.
Attamen interdum negligentior fui in repellendis cogitationibus obscoenis, quibus tamen consensum non praebui (non consensi).
Item levitate potius quam malitia ablatus, cum aliis obscoena (obscoenas cantiunculas) cecini et obscoenos sermones risu approbavi (excepi), quo socios fortasse in malo confirmavi. Tamen cum ejusmodi sermones semel iterumve libenti quodam pronoque animo audiverim, nunc dubito an peccato gravi me obstrinxerim.
Semel per ferias curiositate abstractus, quam amicus mihi miserat, legi obscoenam fabulam commenticiam (roman), quam tamen conscientia morsus non integram pervolvi.
Quod ad septimum decalogi praeceptum attinet, malis propensionibus meis multis modis indulsi (morem gessi). Aliquando in vicinia nostra (voisinage) marsupium inveni (bourse) continens aliquot nummos, quod, quamquam facile
conjectura colligere potui, cujus esset, mihi retinui (garder).
Alio tempore a socio librum petii utendum, quem cum ille nunquam repeteret, in rem meam converti (rem meam feci - s'approprier).
Librum domi furto ablatum, ut mihi pecuniam facerem, veterum librorum institori (bouquiniste) vendidi.
Socius quidam aliquid nummorum (un peu d'argent) mihi mutuum dedit, cui rem postea oblito nunquam restitui.
Semel pro rebus quibusdam pecunia non numerata, sed obstricta fide (à crédit) mihi venditis pretium postea solvere recusavi asseverans a me jam esse solutum.
Aliquando aureum (pièce d'or), quem falsum (adulterinum) esse sciebam, in taberna permutandum curavi (faire changer). Per errorem mercator mihi praeterea plus quam debuit (quam
satis erat) reddidit (rendre trop), quod retinui neque unquam restitui.
Semel iterumve apud sodales eo consilio aes alienum (aliquid aeris alieni) feci (contraxi - contracter des dettes), ut nunquam postea id dissolverem (dans l'intention de).
Item egentem pomariam (fruitière) aliquot semel terunciis (centesimis - centimes) fraudavi.
Collusores inter ludum fraude et mendaciis decepi; in ludo fallaciis usus sum (tricher).
Iterum et saepius domi esculenta furatus sum, in agris et hortis alienis sum praedatus (j'ai maraudé) aliosque ad praedandum concitavi et furta cum eis participavi (j'ai participé au larcin).
Agros transeundo saepius segetibus et poma decutiendo et avellendo arboribus damnum intuli.
A parentibus in varias tabernas missus, ubi quasdam res emerem, res vilioris pretii emi et reliquam pecuniam in rem meam converti.
Semel alienae domi epistolam de mensa ablatam clam legi. Varils temporibus omni ope atque opera enixus sum, ut hoc furacitatis detestabile vitium exuerem, sed semper in pristinam consuetudinem delapsus sum.
Nunc vero mihi fixum ac deliberatum est in omne tempus id abjicere.
Neque mentiri (mendacium) religioni habebam (se faire scrupule, un cas de conscience; - mentiri religiosum non habebam, in religionem non traxi).
Mendacio assuevi; adeo in consuetudinem veni mentiendi, ut propter consuetudinis depravationem saepissime pro veris confidenter dicerem falsa.
Domi frequentissime feci mendacia (mendaciuncula) honesta (officieux) dicendo patrem non intus esse, cum esset, quod tamen peccatum non esse putavi.
Domi et in schola sexcenties ternporis causa mentitus sum (= necessitate parentes et praeceptores fefelli mendaciis); non minus mentitus sum joco (mendacia dixi joco). Non semel voluntatem habui mendacio inferendi aliis damnum.
Mentiendo semel alterius famam in discrimem commisi (mettre en danger).
Iterum et saepius aegrum simulans a schola abfui.
Haud raro placendi studio (cupidine) pietate simulata (ficta - simulatione virtutis (hypocrisie) praeceptores fefelli.
Semel patri pecuniam subripui eo consilio, ut appellatus
suspicionem in famulum transferrem (famulum in suspicionem adducerem).
Injuste accusatos, cum potui, non defendi et iis qui falsum testimonium dicebant, facile accessi (criminationibus petitos non defendi),
Permultum deinde peccavi obtrectatione (maledicto - médisance) et calumnia.
Maledicus fui in parentes, praeceptores, condiscipulos et maledicta in omnes pervulgavi (j'ai médit de... et de tout le monde; obtrectavi parentibus, praeceptoribus; vel maledixi de parentibus.)
Crebro de actionibus consiliisque (intention) aliorum temere judicavi, subjiciens (supponens) eis mala consilia.
Occasione oblata eorum existimationem (famam) laceravi. Frequentissime praesentes indecore adulatus (dire des flatteries grossières) absentes proterve vellicavi (de eis maledixi; eos maledico dente carpsi; obtrectatione laceravi - médire).
Vellicationes vix nefas esse duxi (médisances).
Quod ad calumniam vel falsam criminationem attinet, semel furti insimulavi famulum falso, quo factum est, ut a servitio removeretur.
Item libenter de praeceptorum existimatione detraxi, et petulanter in eos invehens multum falsi dixi.
Aliorum nomini et commodo offeci (nuir à la réputation et aux intérêts) eos apud superiores criminando (noircir).
Obtrectantibus et calumniantibus haud gravate aures praebui. Semel ac saepius mulierem honestam insimulavi artes magicas tractare (artis magicae insimulavi - sorcellerie magam esse dixi - sorcière).
Vitia aliorum occulta revelavi idque quater plus minusve, sed potius plus quam minus.
Arcana (secrets) mihi commissa (credita) leviter prodidi (trahir), quo semel quoddam ortum est damnum.
Ad suspicionem quoque fui pronus; facile suspicans de aliis malum.
Sine probabili causa suspiciose cogitavi hunc vel illum esse furem (de hoc vel illo suspicionem furti habui).
Suspiciones habebam, cum aliquis patrem meum convenerat, putans de me esse sermonem. Non semel ad fores auscultatus sum.
Semel iterumve ancillam matri in suspicionem furti adduxi (apud matrem suspectam reddidi - rendre suspecte).
Contra nonum praeceptum nihil, quod sciam, deliqui (nullius culpae vel noxae mihi sum conscius - je n'ai rien a me reprocher; ma conscience ne me reproche rien).
Neque bona alterius concupivi.
Sed permultum peccavi superbia, vanitate, pigritia. Frequentissime eram inflatus (elatus, sublatus, tumebam) genere, opibus, ingenio, scientia; gloriosus de me ipso praedicavi (parler de soi- même avec orgueil).
Haud raro divitias patris jactavi (se vanter de). Successibus elatus alios despexi.
De ipsis gloriatus sum vitlis meis (se vanter de). Plerumque bene de me existimans et inanis (vaniteux) aliorum laude et acclamatione delectatus sum.
Aliis persaepe arroganter et superbe oblocutus sum. Quamquam duri animi in egentes, tamen ostentationis causa (gloria ductus) nonnunquam mendicis stipem erogavi (dedi
- l'aumône).
In corporis cultu eram morosior (vaniteux dans la toilette), in vestitu et cultu ponens omnem decorem.
Forma et vestitu superbiebam (être fier de sa beauté etc). Magnifice incedebam (marcher fièrement - elatus me gerebam).
Laboris fugiens in schola interdum inertissima fui segnitie (très paresseux).
Per ferias desidiae me dedi et segne otium terendo multum temporis perdidi.
Parum officiosus in allos (serviable), eis saepius, cum potui, operam dare (praebere; opera prodesse) recusavi (rendre service).
Saepenumero denique jejunia indicta non servavi et diebus prohibitis, quibus carne vesci non licet (carnibus abstinetur - aux jours maigres), carnes coenavi (faire gras).
Haec fere sunt peccata, quorum memoriam habeo. Multa alia admiserim, quae in praesentia me fugiunt, sed omnia et singula sive nota sive ignota sincere ex amore Dei doleo et detestor (sed ex omnibus ob amorem Dei acerbissimum dolorem suscipio - avoir une profonde douleur).
Maximum praeterea ad virtutem redeundi me tenet desiderium, et stat mihi sententia (et certum mihi est consilium; firmiter propositum mihi est; mihi deliberatum et constitutum est - j'ai le ferme propos) Deo adjuvante et vitam emendare et scelera mea expiare.
Demisso igitur animo, Reverende Pater, tibi supplico, ut salutari poenitentia injuncta me absolvas.
- ↑ Plusieurs fois, à plusieurs, à différentes reprises = saepe; saepius; identidem; etiam atque etiam; iterum ac saepius; semel et saepius; iterum atque iterum; non semel.
Bien des fois, nombre de fois: saepe numero; semel et saepius non semel; iterum atque iterum.
Quatre fois au plus, au moins: summum, minimum quater.
Quatre fois en tout: in summa quater (quater omnino; quater omni numero). Plus ou moins: plus minusve.
| Terrarum nomina |
|