| Peccata confitendi formulae |
|
Carolus et Antonius gymnasio absoluto per feriarum tempus ex itinere in vicum quendam rusticum ad Leonem Aureum deversati curn caupone, qui idem vici est magistratus, familiariter coenant, cum casus mirificus quidam intervenit. - Guilelmus: minister cauponae.
Guilelmus cauponi. Bona venia tua, domine, mihi liceat certiorem te facere, conquaestorem foris esse ad januam te conventurum.
Caupo. Quidnam habet, quod tantopere urgeat? Nonne venire potest alias?
G. Extemplo te conveiito sibi opus esse affirmat, causam interponens, hominem vagum ostiatim mendicantem in ipso delicto a se esse deprehensum, quem nisi poena legibus constituta afficiendum magtstratui traderet, graviter se officio defuturum. -
Caup. Abeat in malam rem Virum honestum ne coenare quidem quiete patiuntur furunculi isti. - Ceterum nisi repugnatis, hospites colendi, reum interrogandum huc arcessam.
Studiosi. Nos repugnare, domine? Quod Deus prohibeat!
Conta ejusmodi quaestio haud parum delectationis nobis afferet.
Caup. Gulielme, adduc reum intro, eumque solum. Mend. Bene sit coetui vestro! Doleo, ne mentiar, domine,
quod a coena vos impediresum coactus; ea tamen non mea est culpa, sed rigidae hujus regionis justitiae, quae dilationem nullam pati videtur.
Caup. Noli laborare, o bone; justitia novit discrimen nulium nec personae neque horae. Cujas es tu et qui vocare?
M. Tiburtius Schmalbein est nomen mihi, domine; natione sum Austriacus et vestifex professione, qui summas misere adductus in angustias primum hodie coactus sum mendicare.
Caup. At certe noveras edicta ad disciplinam publicam spectantia, quibus mendicare vetitum est.
Tib. Noveram sane, sed quis legum sit memor, cum fames imperat. Ceterum intelligat qui potest, cur mendicare frustulum panis homini fame confecto crimini detur.
Caup. Heus, ut magistratus loci ab homine vago leges vituperari non patior! Quoniam mendicare edicto est vetitum, inquirere nec meum nee tuum est, lex sit justa an injusta.
Esne commeatu munitus?
Tib. Sum sane, domine; en accipe et lege.
Caup. « Tiburtius Schmalbein, Nicodemi Schmalbein Ovilabiensis legitimus filius, annum agens tricesimum quartum, professione vestifex, statura brevi tenuique, coma rufa, fronte alta, oculis glaucis, reductis lippisque, supercillis et barbula subrufis, naso adunco, ore lato, genis concavis, mento prominenti, facie furfure et lentibus oppleta.
Signa propria et particularia: Schmalbein est varus, altero pede claudus atque non nihil gibberosus. » -
Car. Bombax! Imago vere ad exemplum expressa, quam pictor vel optimus non poterat rectius in linteo depingere.
Caup. Minime profecto infitiandum est, o bone, te in distribuendis corporis virtutibus naturam malignam esse nactum.
Tib. Sit sane, domine, sed hoc utor solatio, quod non ipsi nos fecimus.
Caup. At quidnam istic ex humeris suspensum tecum gestas?
Tib. Thecam, domine, quae continet citharam.
Caup. Qui fit, ut vestificis nomine cum cithara vageris?
Tib. Quia duabus ancoris niti satius censeo. Cum vestifex opus non reperit, oportet victum arte quaeritet citharista.
Caup. Aut utroque inedia laborante tertius mendicat. -Quis fidibus te canere docuit?
Tib. Pater meus, cujus ossa bene quiescant; qui quamquam ipse quoque vestifex egens atque ignobilis, tamen fidibus canendi magisquam qui maxime fuit peritus.
Car. At omnia nobis secundissima accidere videntur. Quippe cum poma plerumque non procul a proprio stipe cadant, non dubito quin tu quoque, Tiburti, haud parum in ista arte excellas.
Tib. Satis bene, domine, quamquam digitorum agilitate patrem nunquam sum assecutus; aurium contra acumine atque vocis, qua ad chordarum sonum cantem, valeo vastitate.
Tibia quoque et viola admodum expedite utor; cithara vero id est instrumentum quod praecipue in deliciis habeo.
Ant. Papae! Nihil mihi longius videtur quam ut canentem audiam.
Car. Patientia utere, Antoni, jam eum audies; namque, quod pace tua fiat, domine, defensoris partes in hac causa sustinere constitui, neque quiescam donec Tiburtius, quem hominem probum atque honestum esse pro certo habeo, a poena vulgari erit absoltitus.
Tib. In perpetuum beneficio me obligabis, domine.
Caup. Ohe! Priusquam in isto genere quidquam admittam patrocinii, deliberandi spatium postulaverim, domine. juventus natura imprudens ac mollis nunquam non prona est ad clementiam. An novistine praeclarum illud: « Vide cui fidas? » et illud: « Fac quemlibet fraudulentum praesumas, dum probetur contrarius »? - Me vero usus docult, istos vagos plerumque esse furunculos. Vix enim credatis, quot cochlearia, fuscinulae, cultri, pocula vitrea, mappae, petasi palliaque ab ejusmodi hominibus erraticis hinc iam sint subrepta, ut illos omittam, qui pro consumpto cibo et potione non solventes clam se subduxerunt.
Car. Vah, sunt levia ista, domine, atque egestate magis quam scelerosa animi affectione perpetrata. At animum quaeso refer ad illos, qui furtum summo cum artificio exercentes in urbibus,, in ipso propatulo cuivis, qui habitu se commendat homini i'mperito, contemptis conquaestoribus publicisque ubique dispositis, modo horologium aureum. modo gemmas pretiosissimas aut vero ipsam crumenam incredibili dexteritate e sinu subripiant. Et quis est qui nunquam de illis audierit, qui pecuniam vel maximam publice aut privatim els commissam justo saepius sine ulla religione ac fide avertere non dubitent. Sed illud vetus semper valet: « Dat veniam corvis, vexat censura columbas. »
Caup. Ego vero, si penes me esset, ejusmodi fures certe non in carcerem mitti, sed omnes ad unum suspendio interimi juberem. Quid enim prodest eos includi in carcerem, quo poena data, nisi quae eorum est sagacitas, prius inde evaserint, immutatis moribus pierumque revertentur?
Car. Merito istud sane haud paucis acciderit; neque tamen adduci possum, ut credam, in numero eorum Tiburtium quoque esse habendum.An serio putas, domine, hominem miserum, qui egestate coactus semel mendicavert, eo ipso esse furem carcere dignum ac furca? Nemo, opinor, qui sana
quidem utatur mente, ejusmodi rem affirmaverit. Imo equidem plane non dubito, quin Tiburtius, quem ex quo huc intravit, acerrime observavi, dignitate, gravitate, modestia, pietate sua tuae maximopere sese coinmendet clementiae.
Itaque si salvo officio impunitum dimittere non potes, fac, obsecro, ut hoc genus poenae mollissimum ab eo exigas, ut cithara nobis aliquot modos praeclaros canat. -
Caup. Hui, generosum tuum animum laudo, non laudo credulitatem. Neque tamen, quamvis adverso ab hominibus furacibus istis sim animo, quod orasti, denegabo.Gulielme, dimitte conquaestorem, qui quomodo res ceciderit, scire necesse non habet.
Ego igitur, caupo ad Leonem Aureum et hujus loci magistratus, quae mea est auctoritas publica, in Tiburtium Schmalbein, qui contra vetitum ostiatim mendicavit, hoc coram duobus testibus mollissimum in expiationem delicti genus poenae constituo, ut idem Tiburtius, non mihi, dico, qui ejusmodi concentus studio non singulariter ardeam - sed his, qui judicio interfuerunt, amicis meis cithara aliquot modos canat, deinde in pedes se conferat neve unquam amplius in hac regione conspiciatur.
Stud. Euge, euge! Praeclare factum, Prosperum tibi, Tiburti, gratulamur eventum. -
Caup. Esne paratus, Tiburti, hanc poenam subire?
Tib. Libentissimo animo, domine, dummodo organum, quod his caloribus nervorum discrepantia haud parum laboret, idoneum sese praebeat.
Caup. At at! Numquid, ut nervos organi in concentum redigas, tibi opus est spatium horae? - Gulielme, deduc eum, ubi odiosum hoc negotium perficiat, in conclave huic adjunctum. Vos autem, hospites colendi, laborioso et mirifico hoc munere officii perfunctus amice invitaverim epulas ferme neglectas denuo resumere.
Ant. Bona verba! Benigne dicis, domine; a me vero, ne mentiar, causa ista omnem avertit cibi cupiditatem, et delicias citharae jam praecipiens exspectabo Tiburtium.
Car. Quem ego rogabo, ut, quo nemo non delectatur carmen suum patrium nobis canat. « Conservet Deus imperatorem nostrum ».
Ant. Praeclarissime! Quod quidem scilicet nos omnes concinentibus vocibus cum impetu referemus: Tiburtius voce summa. nos mediis, tu, domine, praeclara voce tua gravissima.
Caup. Oho! Ain'tu? Nihil hercle restat, quam ut ego hujus loci magistratus ad ejusmodi familiaritatem cum homme vago me abjiciam. Si vos utique canere vultis nemo isti voluptati vestrae afferet impedimentum; ego vero interea in angulum aliquem me recipiam.
Car. Favete, en Tiburtius adest! Heus Antoni, amabo mihi porrige istam lagenam. - Accede huc, Tiburti; poculum vini tanto plus ad canendum tibi ingenii suggeret.
Tib. Quid jam imperas, clementissime judex, ut vobis canam?
Caup. Hem, quî sciam ego, qui nunquam ejusmodi organum viderim? Fac tandem ad melisam assidas atque illos modos canas, quos tute maxime omnium probes.
Tib. Eja, canamus « Desiderium Patriae. »
Ant. Silete! Jam vibrat sonorum concentus. - Vah mihi videor esse in coelo. Singularis profecto est quidam tinnitus citharae, suavior auribus quam mel suavissimum ori. Ars atitem Tiburtii consummata ipsa commoveat saxa. -
Car. Et jam commovisse videtur. Specta enim, ut submissa voce loquamur, convivatorem nostrum illic seorsum in sella sedentem, qui coelesti hoc sonorum concentu commotus, mirum in modum os distorquendo jucundissimis lacrimis se tradere videtur.
Ant. Hui! Quî, maxime Jupiter, fieri potest, ut ille, tam ampli corporis homo animique tam fortis ac strenui, qui tanto adhuc contemptu durum, inclementem atque inexorabilem judicem egit, ab homunculo isto adeo sit victus et fractus, ut singultiens identidem lacrimantibus oculis linteolum adhibeat!
Car. Non miror ego. vehementissimus quisque elusmodi commutationi animi plerunique maxime est obnoxius.
Ceterum ars consummata modo laetitiam resonans modo dolorem cur in animo hominis non inveniat chordam aliquam alterutri consonantem? Proinde sinamus illum in lacrimos effundere, quem fortasse memoria acerba aliqua in animo ejus excitavit, dolorem. Tragoediam vero hanc lepidissimum jam habituram exitum tibi promitto in meque recipio. - Eja, Tiburti, itera istud tuum, quo nihil mihi videor unquam jucundius audisse,« Desiderium Patriae. » -
Caup. Ohe! Nisi lacrimis vis conficiar, fidibus desiste, Tiburti. Heu, quis mortalium unquam fore putaverat, ut crurum gracilitate deformis iste vestifex cauponem ad Leonem Aureum, hominem longe lateque maxime obesum
magica arte sua hodie ad fletum adduceret. Cum meo enim dedecore fateor te victoriam nec facilem nec dubiam esse adeptum.
Ant. « Ingenio pollet, cui vim natura negavit. »
Car. Noli laborare, honestissime vir, bello confecto sua sponte arma quiescent. Ut vero pax firma atque diuturna inter vos concilietur, has, si mihi arbitrum agere licet, victus subeat necesse est conditiones.
1. Communi iure praeda est victoris. Quapropter Tiburtius quidquid de convivio nostro superest, consumat victoque salutem bibat.
2. Cum bellum praeterea victori, ut assolet, sumptui fuerit, aequum videtur, ut victus uno minimum Ludovico aureo damnum compenset. Esne paratus, domine, qui tuus est amor justitiae, has pacis conditionis accipere?
Caup. Esto! Sive enim volo sive non volo, qua hodie sum mollitie animi ac lenitate, argumentationi tuae quamvis in hoc quidem genere nonnihil clauda esse videatur, resistere non queo. Ceterum ullo modo committere nolim, ut quisquam maledice de me dicat opulentum cauponem ad Leonem Aureum, qui passim fama justitiae floret, contemptu pauperum alque avaritia ductum de ejusdem virtutis tutis via turpiter decessisse, Edat igitur Tiburtius et bibat quantum libebit. Neque recusabo quin victori lacrimas, quibus nunquam effudi jucundiores, ut aequum videtur, Ludovico aureo rependam.
Stud. Euge, praeclarissime!
Car. Accede huc ad mensam, Tiburti, et dum Antonius, quo tributum colligat namque et nos, quae studiosorum semper nummulorum est penuria, paulum nescio quid adjiciemus circumfert catillum, largiter te invita.
Ant. Nihil hoc colligendi negotio citius factum erit.
En tibi, Tiburti, pretium insignis victoriae, quam hodie ex potenti principe ad Leonem Aureum retulisti. Sit tibi solatio in itinere, et memento nostri, si quando meliore fortuna iterum cithara canes.
Tib. Ah, noli timere, domine; tam humanum par fra-trum nunquam dum vivam gratissima non prosequar memoria. Faxit Deus, ut perpetua in rebus omnibus feli-citate summaque prosperitate utamini.
Ego autem foeda tempestate denuo in altum dejectus per varias casus, ut poetice loquar, et tot discrimina rerum in Latium tendo. Speremus quae volumus, sed quod acci-derit feramus, namque adhuc volvitur coelum. Mirum utique in modum animos hominum regit numen illud divinum, namque Leonem intravi, et ex Agno discedo. Valete.
| Peccata confitendi formulae |
|