Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Praefatio

E Wikisource
 Ars latine loquendi Colloquium de Schola 
 
PRAEFATIO.
 

Deesse mihi nolo, amice lector, quin paucis tibi, quomodo hoc opusculum ortum sit, exponam.

Plerumque proh dolor! accidit, ut pueri haud ita pauci quamquam a magistris doctis utique atque assiduis per complures deinceps annos instructi, tamen exercitationis ususque defectu, quippe cum Latinus sermo hac nostra aetate jam nusquam fere ad docendum usurpetur, tum propter multitudinem, quarum hodie ratio habenda est, disciplinarum diligentiori Latinitatis studio obstantium, schola absoluta lingua Latina adeo sint imprompti, ut vix ullam sententiam ex usu vitae sumptam sine negotio reddere, nedum epistolam conscribere pure ac Latine queant.

Quod incommodum ipse puer expertus, molestissime semper tuli linguae illius nobilissimae usum, qui quidem majoribus nostris per tot saecula decori fuit atque gloriae, magis magisque in oblivionem adduci.

Quam ob rem posterioribus annis quidquid mihi otii erat, ut praestantissimos scriptores tam veteres quam recentiores non deliciarum solum causa evolverem, verum etiam, quae ad sermonem quotidianum pertinerent, et verba et sententias diligenter exscriberem, in hoc potissimum studium contuli atque impendi.

Quid igitur mirum, si procedentibus annis quae singulis diebus excerpsi, in volumen accreverunt.

Docti quidam viri in scholis Latine docentes, quos occasione oblata hac de re consultavi, multis haud parvae utilitati fore iterum atque iterum affirmabant, si ex collecta materia eum librum componerem, quo sermo scholae maxime accommodatus proferetur.

Quorum precibus cedens hoc opusculum confeci, quod si cui usui erit, gaudebo, si minus, non aegre feram, cum longissime absit a me, ut difficultates, quas in opere exsequendo plurimas et maximas inveni, omnes a me solutas esse mihi videar.

Ceterum minime in animo erat opus eruditum edere, sed iis qui sermone Latino delectarentur, quae usui esset, materiam aliquam et normam subjicere.

Quod ad dispositionem libri attinet, certum ordinem secutus eas potissimum res ad dialogi formam redegi atque digessi, quae in scholis et disci et doceri et fieri solent, quibus et verba et sententiae quae ad emendate loquendum maxime pertinent, tradantur et explicentur. Praeterea epistolarum et praecepta et exempla quaedam interposui.

Quod autem multis locis interpretationem adjunxi: expertus persuasum habeo vix quidquam pueris prodesse verba praeclara, nisi quid patria lingua significent, plane intelligant.

Saepissime praeterea et verbis et sententiis vel singulas vel plures dictiones consimiles interponendas esse censui, ut lectori non modo, quo libido ferret, e pluribus eligendi, sed uberiorem etiam Latini sermonis cognitionem usumque consequendi daretur copia.

Maretioli Calendis Januariis 1906.

 
U. I. O. G. D.
Novae Editionis
 
PRAEFATIO.

Triennium intercessit, cum haec «Ars Latine loquendi», primum prodiit.

Interea compluribus in locis a viris litteratis in judicium vocata praeter exspectationem uno fere, quod quidem in nostram notitiam pervenerit, consensu benigne interpretata, approbata, linguae Latinae studiosis commendata est.

Sic autem de opusculo existimant: hoc genere litterarum pueros certe non minus delectari quam ad amorem studiumque linguae Latinae excitari; docendi rationem popularem esse et festivam; latinitatem, licet satis multi in librum irrepserint errores, ceterum tamen puram atque emendatam; singula denique capita jucunda excellere varietate magnaque copia rerum.

In hac nova editione ordinem ac dispositionem operis mutanda non esse putavimus; contra nobis curae fuit tam latinitatem et quae praeterea correctione indigebant, recognoscere et emendare, quam compluribus in locis rimas explere et quae saepissime adscripta est interpretationem Gallicam typis Italicis, quos vocant, a textu Latino distinguere magis et separare.

Unum praeterea caput novum (72) priorum numero addidimus multaque capiti 75 nomina urbium.

Maretioli Idibus Juliis 1909.

 Ars latine loquendi Colloquium de Schola