| Per ferias |
|
T. Ab alio exspectes, alteri quod feceris. - Velox consilium sequitur poenitentia. - Pares cum paribus facillime congregantur. -
Seris venit usus ab annis (l'expérience vient avec l'âge). Non tantum calamis, sed cantu fallitur ales. -
Nihil agendo homines male agere discunt. - Qui quae volt dicit, quae non volt audiet. - Pecuniae obediunt omnia. -
Cui dolet, meminit. -
B. Qua flumen placidum est, forsan latet altius unda. - Ex sociis cognoscitur ipse. -
Quod non opus est, asse carum est. - Raro senex mutat sententiam. -
Prodest cautela plus quam postrema querela. - Ferrum dum igni candet, cudendum est tibi. - Jucundi acti labores. -
Improbe Neptunum incusat, qui iterum naufragium facit. Ne sutor supra crepidam ludicet. -
D. Equi donati dentes non inspiciuntur. - Patria est ubicunque est bene. -
Nucem frangit, qui e nuce nucleum esse volt (manger). Addiscunt iuvenes, quod cecinere senes. -
Sequitur superbos ultor a tergo Deus. - Tranquillas etiam naufragus horret aquas. -
Canis timidus vehementius latrat. -
Inter caecos regnat strabo. Suum cuique pulchrum est.
R. Parvum parva decent. -
Non possunt omnes esse patricii. - Fides nunquam crubescit. -
Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium.
-
Nescis, quid vesper serus vehat. -
Cras, cras, semper cras! At sic elabitur aetas. - Quem saepe transit casus, aliquando invenit. - Volenti non fit iniuria. -
U. Amicus certus in re incerta cernitur. - Tollatur abusus, maneat usus. -
Pelle sub agnina latitat mens saepe lupina. - Vox audita perit,littera scripta manet. - Exitus acta probat. -
Non procul a proprio stipite poma cadunt. - Pedibus compensatur memoria. -
Epistula non erubescit. -
Ex alterius incommodis sua commoda parare. - Donare iis, qui donare maxime possunt. -
Contra vim mortis non est medicamen in hortis. -
Insp. Quodnam istorum proverbiorum maxime tibi probatur?
U. Illud domine. in quo de pomis agitur.
Insp. Haud stulte sapis, o bone. Pergat sequens.
P. Quod differtur, non aufertur. - Palmam, qui meruit, ferat. - Duobus litigantibus tertius gaudet. -
Ubicunque dulce est, et acidum invenies. - Levis est labor omnis amanti. -
Improba corrumpunt rectos consortia mores. - Artificem commendat opus. -
Post nubila Phoebus. - Intemperantia medicorum nutrix. - Nimium ne crede colori. -
A. In vestimentis non est sapientia mentis. Carmina proveniunt animo deducta sereno. - Vulpes pilum mutat, non mores. -
Vide, cul fidas. -
Nemo nascitur sapiens, sed fit. - Satius duco bonum esse quam videri. Fortiter in re, suaviter in modo. - Omne principium difficile. -
Par praernium labori.
Quem dies veniens videt superbum, hunc dies videt fugiens iacentem. -
St. Nemo malus semper felix. - Non ex quovis ligno fit Mercurius. - Opus artificem probat.
Vir in discrimine apparet.
Qui sibi nihil conscit, secura mente quiescit. - Qui lucerna egent, infundant oleum. - Praestat sero, quam non venire. -
Sat celeriter fit, quidquid fit satis bene. - Somnia ne cures. -
Ex minimis seminibus nascuntur ingentia. -
Per risum multum poteris cognoscere stultum. - Qui asinum non potest, stratum caedit. -
Uno saltu duos apros capere. - Ovem lupo credere. -
Insp. Jam satis est, pueri. Non possum quin vehementer laudem industriam, diligentiamque vestram. - Salvete; usque ad reditum.
Praeceptor. Surgite, pueri, et reverentia gratique animi causa domino inspectori magnum plausum impertite. Vivat dominus inspector!
Pueri. Vivat! Feliciter! vivat!
| Per ferias |
|