| Quid lingua differat a sermone |
|
M. Quibus verbis notas, Hilari, quod Galli appellant « traduction »?
H. Isti vocabulo Latine respondet « interpretatio » v.g. interpretatio Homeri vel liber Homeri conversus (translatus).
M. At saepissime inveni « versio, conversio, translatio, traductio » v.g. ad verbum expressa, mendosa, vitiosa, accurata, parum accurata, falsa, vaga, liberior, soluta, etc.; nonne haec quoque sunt licita?
H. A recentioribus ista quidem verba confidenter (haud cunctanter, sine ulla dubitatione) usurpantur: cum vero apud scriptores veteres et praecipuos nihil inveniatur nisi «interpretatio», hoc vocabulum sermone puro et Latino solum admittendum esse censeo.
Is autem qui interpretatur, interpres est v.g. interpres fidus, diligens, religiosus (soigneux).
M. Cur non « accuratus »?
H. Quia « accuratus » sensuit, passivum habet = cum cura fatum; itaque de rebus dici potest, non de hominibus v, g. oratio accurata, sermo accuratus, litterae accuratae, sed nunquam homo, scriptor, poeta accuratus.
Sed: homo in historia diligens; diligentissimus antiquitatis investigator, rerum Romanarum auctor religiosissimus (exact).
At contra: accurate loqui, scribere, facere, tractare, disputare, administrare, quia accurate hic significat cum cura.
M. Tu rem tenes (tu rem tetigisti acu; res ita est, ut dicis; plane ita res est, ut dicis; planissime — très vrai) Quibus verbis notas, Marcelle, « traduire »?
Mr. Optimi Latinitatis auctores verbis utuntur vertere, convertere, expriniere, interpretari, reddere, transferre, efferre.
M. Et quomodo verba ista construuntur?
Mr. Vertere, convertere, transferre aliquid de vel ex lingua in linguam; at: aliquid Latine reddere, exprimere, interpretari; verba alicujus ipsa efferre.
Opus aliquod in linguam Latinam transferre.
Aliquid Latino sermone interpretari.
Graece scripta Latine reddere.
Graeca in Latina (Latinum) convertere.
Ex Graeco in Latinum sermonem vertere.
Ex Graeco carmine interpretata recitare (déclamer la traduction).
M. Franciscus et Sempronius colloquio haec omnia explanabunt. — Incipite.
F. Heus, Semproni, mecum gaude,. qui modo libros Ciceronis in Gallicum conversos (translatos, Gallico sermone interpretatos) a veterum librorum institore (bouquiniste) modico pretio emerim.
S. Hoc tibi gratulor; a quonam sunt conversi?
F. A Marco Cornelio, fido interprete (fidèle), qui nuper Virgilium quoque translatum edidit (publié une traduction).
S. Eum probe novi, nam paucos ante menses legi conversum ab co expressumque Gallico sermone Phaedrum; item Aesopi fabulas ab eo de Graeco (ex, a Graeco, de Graecis) expressas (conversas).
F. Scire mea interest (il me serait intéressant), converteritne omnes Aesopi fabulas.
S. Omnes praeter tres quatuorve, quas, nescio cur, integras reliquit (non traduites). Equidem eum interpretem minime habuerim fidum, quia transferentem non solum multa fugerunt (échappé en traduisant), sed etiam quia multos locos difficiles fraudulenter integros reliquit.
F. Considerare vix videris facile esse perito Graece scripta exprimere ad verbum (verbum e verbo; verbum verbo; verbum verbo reddere; ad verbum e verbo; totidem verbis transferre, interpretari; verbum pro verbo reddere; e verbo exprimere — littéralement), sed difficillimum versibus (Gallicis) reddere.
S. Nuper Horatii quoque legi carmina ab eodem Marco conversa, qui idem liber est male translatus (mauvaise traduction).
F. Quid ita (comment cela)?
S. Quia permulta, quae quivis interpretari potest, perverse (falso, perperam, non recte, vitiose) reddidit.
F. Si res ita se habet, Marcus apud me quoque aliquid de existimatione perdidit (estime) atque vere me poenitet Ciceronem ab eo translatum emisse. Nisi enim quis accurate interpretetur, quid opus ejus valeat?
S. Marcus utique vir non est Latine doctissimus (n'est certainement pas le meilleur latiniste); eundem maxime patet Graeca quoque primis labris tantum gustasse (primoribus labris attigisse;leviter tantum litteris Graecis esse imbutum — savoir superficiellement), quia sexcentos locos ab Aesopo non solum solute (vage), sed etiam falso convertit. Nos in schola melius profecto cursim ejusmodi res interpretamur.
F. Vere dicas (tu peux avoir raison), sed tamen miror, quod eum tam acriter judicas.
S. Qui librum edit, ei censura quoque etiam nimia est ferenda (judicium hominum), neque pauci de Marci libris judicium acre fecerunt. Imprimis nunquam poeticen (poeticam) attingere debet, cum ingenio poetico (virtute poetica) carens carminis arte parum profecto excellat (il n'est pas fort en poésie): plerumque enim versus ejus non solum non sunt elaborati, sed aperte incompti, duri saepissimeque claudicantes.
F. Propterea scilicet, quod carmina, quae edidit, plerumque e Graecis vel Latinis carminibus sunt versa vel ex alia linguam nostram translata.
S. Multa scripsit, quae non sunt conversa de Graecis.
F. Scisne praeceptorem nostrum Livii libros convertendos in manibus habere (travaille à une traduction)?
S. Istud laudo, nunquam enim quemquam inveni, qui adeo utrâque linguâ excellat (latin et grec).
Praeterea Livii interpretatio quam nobis in schola dictare solet, sermonis elegantia haud parum videtur insignis (beau style).
F. Graece quam Latine etiam melius scit, etenim nuper, te absente, Graeci episcopi, qui gymnasium nostrum visit, linguâ et oratione non minus scite quam si eiusdem terrae esset, locutus est (il parla avec un évéque grec dans sa langue comme si c'était sa langue maternelle).
Quaecumque praeterea rogati respondebamus, ea interpretata sermone Graeco ei retulit (il lui faisait la traduction en grec); rursus quae episcopus dicebat, sine ullo negotio, commode, expedite (avec facilité) in nostram nobis linguam convertit.
M. Bene factum. Hugo jam enumerabit varias linguas, in quas liber quilibet v.g. Caesaris verti possit.
H. Caesar e Latino converti potest in Graecum, in Hebraicum, in Syriacum, in Chaldaicum, in Persicum, in Russicum, in Turcicum, in Hungaricum, in Danicum, in Suecicum, in Hispanicum, in Gallicum, in Germanicum, in Britannicum, in Batavum, in Italicum. (vel: Caesarem Graece, Germanice, Gallice, Italice, etc, reddere, exprimere, interpretari).
M. Huc accedit: transferre aliquid alicujus scriptoris v.g. ad exercendum se quotidie carmen aliquod Horatii. Convertere aliquid litteris (scriptura, per litteras — par écrit); interpretationem scribere, litteris mandare; aliquid verbo (verbis tantum, voce tantum) convertere; interpretatione uti (adhibere ad — oralement).
Ut jam ad finem veniamus, unusquisque vestrum adhuc non interrogatus unum et alterum quod ad rem pertineat, exemplum, si libet, afferat.
G. Cave dicas: Petrus superiore vespere ad me venit, ut sibi epistolam in lingua Latina (in sermone Latino) scriptam Gallice redderem; « in lingua » enim barbarimus est; lingua plane sufficit. Eodem modo dicendum est: Aliquid sermone Germanico (Germanice) interpretari, reddere, exprimere. Carmina lingua Latina vel Latine composita.
C. Ignosce mihi, domine (excusez-moi), quod versum quintum et versum decimum integros reliqui; nullo enim pacto eos transferre potui (il m'était absolument impossible de les traduire).
Persuasum habeo te id nolle quod fieri non possit (que vous ne demandez pas l'iinpossible).
P. Quantum scio (quod sciam) tragoedia illa adhuc integra est (pas encore traduite).
A. Non penitus jam novi (je ne sais plus exactement), Joannes, quantum nobis ex Virgilio sit convertendum.
B. Nemo ignorat facilius esse e Latino aliquid in Gallicum vertere quam (contra) e Gallico in Latinum.
V. Hodie aliquid ex Caesare Gallice reddemus; cras ex Livio translato aliquid Latine exprimemus (aujourd'hui nous ferons une version de César, demain un thème d'une traduction de T. Live).
St. Scisne, Ferdinande, quatenus proxime Caesarem converterimus (jusqu'on nous avons traduit la dernière fois)?
St. Hactenus (jusqu'ici).
F. Meministine, Paule, quomodo hanc sententiam interpretati simus (te souviens-tu encore)?
P. Memoria mihi excidit (je ne le sais plus).
E. Anno praeterito ad Turcarùm imperatorem (Sultan) admissi per interpretem cum eo collocuti sumus (à une audience du sultan nous nous servions d'un interprète).
G. Tu, Paule, carmen istud Horatii aut ab alio transferendum curasti, aut interpretatione aliqua typis expressa ad convertendum usus es.
A. Pergratum mihi feceris, Alexi, si carmina Horatii a te in Germanicum conversa ad me mittes (ta traduction allemande des odes d'Horace).
H. Scriptorem aliquem pulchre (venuste) in sermonem patrium convertere. perutile est ad accuratius illum perdiscendum (pour le connaitre à fond).
Th. Petronius ne rosam quidem Graece exprimere potest.
H. Litterae divinae (sacrae – S.Ecriture) in omnes fere linguas sunt conversae.
E. Petronius interpretationem suam ad verbum ex libro aliquo transcripsit (copié).
F. Difficile est hunc locum in sermonem patrium (nativum) convertere (langue maternelle).
| Quid lingua differat a sermone |
|