Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Quid lingua differat a sermone

E Wikisource
 Quemodo vocabula « traduction, traduire » Latine denotentur De verbis interrogandi 
35. Quid lingua differat a sermone.

M. Veteres, ut animadvertistis, vocabulis linguae et sermonis saepius sine ullo discrimine uti videntur v.g. epistola lingua Latina vel sermone Latino vel Latine scripta;

aliquid in linguam Latinam vel in sermonem Latinum convertere;

aliquid sermone Latino vel Latine interpretari. — Scire igitur cupio, Guilelme, utrum illa vocabula sententia (sens) inter se differant an unum idemque significent (declarent, valeant).

G. Inter linguam et sermonem hoc interest, quod lingua tam ad universam, ex qua consistit, materiam refertur, quam ad illud quo ab allis linguis distinguitur; sermo vero apud varias nationes instrumentum (moyen) communis vitae usus (vel mutui usus) est.

Vel, ut paucis dicam: lingua rem et differentiam significat, sermo usum vel rationem loquendi, qua apud suos quisque utitur.

Cicero v.g. Sentio, inquit, Latinam linguam non modo non inopem, sed locupletiorem esse quam Graecam — (materia et differentia).

M. Bene. Ceterum sermo non solum significat rationem loquendi, sed etiam scribendi, bene, recte, emendate loquendi, scribendi v.g. sermo Latinus (du vrai latin).

Fuit in Catulo sermo Latinus (il le parlait comme il faut). Sermo purus et Latinus, sermo emendatus (du bon latin), sermo parum (minus) Latinus (du mauvais latin). In te est sermo Latinus (ton latin est bon).

Idem in ceteris linguis valet.

Nonne dicere licet, Carole, Latinum tuum malum est? istud Latinum culinarium est?

C. Minime, domine, quia Latinum, Graecum, etc.nunquam est substantivum nisi conjunctum cum verbis vertere, convertere, transferre ex aliqua lingua vel ln aliquam; aliquid convertere in Latinum vel ex Latino, in Graecum vel ex Graeco.

Emendatum est: lingua Latina, sermo Latinus (le latin); Latinitas; ista est Latinitas culinaria;

in te est sermo parum Latinus (ton latin est mauvais),

in te est sermo Latinus (ton latin est bon);

bene, perbene, optime, male, inquinate, eleganter, elegantissime Latine loqtieris (scribis).

Item: lingua (sermo) Germanica (l'Allemand);

lingua (sermo) Gallica, Italica, Britannica (le français, l'Italien, l'Anglais), etc.

In te est sermo Germanicus, Galliciis, Britannicus (ton Allemand est bon).

In te est sermo parum (minus) Germanicus (ton Allemand est mauvais).

Bene Germanice, Gallice, Britannice, etc. loqueris.

M. Cave praeterea dicas:« Loquerisne linguam Latinam? Loquerisne linguam, quam hodie Graeci loquuntur?

Latinum est: Loquerisne lingua Latina?

Loquerisne lingua, qua hodie Graeci loquuntur?

Ille Graeca lingua loquitur (utitur).

Duabus, tribus linguis loquitur (il parle trois langues).

Cave praeterea dicas: Hoc vocabulum Latinius est; nihil unquam Latinius legi; haec sententia omnium Latinissima.

Hic enim usus loquendi veteribus omnino erat ignotus. Dic: hoc vocabulum emendatius est; nihil unquam melius legi Latine scriptum; haec sententia omnium est emendatissima.

Lingua vernacula (sermo vernaculus — langue maternelle), cui vocabulo apud recentiores tanta est gratia (tant aimé), apud veteres non invenitur, qui dicunt: sermo patrius, nativus, sermo noster, lingua nostra.

Petrus et Antonius jam tentent et experiantur, quid colloquio in hac re possint.

P. Perpauci (perquam pauci, paucissimi, minime multi) (très peu) reperiuntur hodie, qui sint bene Latine docti; Latinis litteris bene docti; linguae Latinae periti; bene Latine scientes, loquentes; in quibus sit sermo Latinus (de bons latinistes).

A. Sane quidem qui nunc Latine scribunt (les modernes), saepius mali sunt latinitatis auctores (peu correct), sed tamen veritatem te egredi puto (te plus dicere quam veritas patitur, te rem in falsum augere — exagérer); te fallis, quia nos ipsi in hoc gymnasio praeceptores habemus Latine doctissimos; linguae Latinae peritissimos; in lingua Latina maxime excellentes (qui sont très forts en latin); an ipse praeceptor classis nostrae non utraque (grec et latin) egregie scribit et loquitur? Mea quidem sententia haud facile quisquam magis excellit in Latinorum verborum elegantia (dans une latinité élégante).

P. Num putas turpe (ducis turpe, habes probro; videtur tibi indignum — regardes-tu comme une honte), si quis male (inquinate, vitiose, barbare, minus pure et emendate, minus pure et Latine) scribit vel loquitur? Equidem hoc nemini vitio vertendum esse existimo, quia Latina est lingua mortua.

A. Quam vocas linguam mortuam (qu'entendez-vous par langue morte)?

P. Eam, qua homines non jam utuntur, cum illae contra quibus etiamnunc utuntur, sint linguae vivae.

M. Pergant Benedictus et Valdemirus.

B. Loquerisne Britannice, Valdemire?

V. Britannice non didici, id quod valde doleo (ce que je regrette — Britannicas litteras non didici; Britannice nescio; Britannicis litteris, lingua non eruditus sum).

B. At certe lingua uteris Gallica?

V. Neque Gallicae linguae, cum meo dedecore fateor, scientiam habeo.

B. Istud eo magis admiror, quod Gallicus omnium fere hominum communis est sermo (langue universelle).

V. Oblivisceris expedite (commode) me Germanice, Russice, Italice, Batave loqui. Germanicus, ut scis est sermo patrius meus; cum vero parentes negotiorum causa diu in Russia commorarentur, mature Russico sermoni sum assuefactus; Romae postea habitans Italico sermoni me dedi, Amstelodami Batavo. Praeterea non pessime Latine loquor (un latin pas trop mauvais) et satis bene peritus sum linguae Graecae (je sais assez bien).

B. Hem, omnia secundissima tibi acciderunt (tu as eu beaucoup de chance).

Imprimis scientiae linguae Italicae tuae, quam scire tantopere cupio, invideo. Nonnihil quidem jam scio (quelque chose, un peu), sed cum raro occasio loquendi mihi offeratur, parum proficio.

V. Nonne in schola ista litteris Italicis instituitur?

B. Habemus praeceptorem, qui aliquos litteris Britannicis, Germanicis Flandricisque instituit, non Italicis.

In schola autem sermone docemur qui notus est nobis (on nous donne les classes dans la langue maternelle).

Age (voyons), loquere paululum Italice, si id intelligo!

V. Io mi congratulo con voi, o nobili, rappresentanti per tanti secoli sotto un tal protettore.

B. Ohe (arrêtez)! celeriuscule loqueris (un peu trop vite). Ecquis ad est, qui Italice sciat? equidem nihil omnino intellexi. Loquere lentiuscule (un peu plus lentement).

V. Mirum est, quod ii, qui linguam aliquam aliquo modo (à moitié) sciunt plerumque putant eiusdem linguae peritos loquendo verba praecipitare (nimis celeriter, velociter, rapide, propere loqui; loquentes nimiae volubilitatis linguae, verborum accusant, arguunt, incusant, insimulant — parler trop vite).

M. Laudo (bien)! Pergant Stephanus et Ferdinandus.

St. Quas novas (recentes, hodie usitatas, nostrae aetatis — modernes) linguas peregrinas didicisti (scis), Ferdinande?

F. Optime Britannice scio (scil. loqui), optime utor lingua Gallica, linguam Hispanicam intelligo; in lingua Germanica satis exercitatus sum (j'entends bien); ipsius linguae Polonicae non sum ignarus, (satis bene sum peritus); facultatem Danice loquendi adeptus sum; par sum in Bohemicae et Hungaricae linguae facultate, (je sais aussi bien le bohémien que le hongrois) neque minus Italice quam Graece doctus: linguas contra antiquas, ut vere dicam, prorsus ignoro.

St. Bombax (parbleu)! Ubinam et quando gentium haec omnia didicisti? Hoc non facile profecto, ut credam, adducor (cela, je ne puis pas le croire).

F. At magni nominis praeceptorem habui, qui his linguis perbene loqui putabatur (célèbre, qui fut estimé...).

St. Sit ita sane; sed aliud est, bene (emendate, recte), aliud male (inquinate, vitiose, barbare) loqui; aliud, linguam aliquam callere (savoir très bien), aliud eam primoribus labris tantum attigisse (superficiellement).

Quam quisque scit linguam in ea, ne quod didicit dediscat, quotidie et omni occasione oportet se exerceat, quia vetere proverbio exercitatio artem parat (l'exercice fait le maitre); atqui (or) raro tibi loquendi offertur (datur) occasio (raro reperis occasionem): ergo fieri non potest, ut omnibus his linguis pariter emendate loquaris.

F. Potest (fieri), ut nonnunquam unum et alterum verbum proferam quod ab usa (loquendi) adhorreat.

M. Pergant Paulus et Edmundus.

P. Dic etiam, quaeso. Edmunde. quae modo dixisti prae strepitu enim (prae tumultu) verba tua accipere (exaudire — comprendre) non potui.

E. Quorsum sententiam latinam repetam, quam tu, qui Latine non didiceris (linguae sis expers, rudis) intelligere non poteris.

P. Egone linguae Latinae sim expers? Quid in mentem tibi venit?

Bene equidem Latine didici, sed nunquam fere me exercens, facultatem loquendi amisi. Tu nimirum, qui quotidie docendo loqueris, multum exercitationis consectutus (admodum exercitatus versatus) sis in lingua Latina (peritus, usu peritus, peritissimus sis) oportet.

E. Ad expedite Latine loquendum, multum profecto exercitationis requiritur (exigitur). Multi ex libris cognoscunt bene (perbene, recte) Latine (pure et latine) scribere, sed perpauci sibi ipsis non desunt (savent s'en tirer), cum peregrinus aliquis, eos Latine appellat, quia aliud est scire scribere, aliud loqui. Perincommode accidit, quod sermo Latinus, qui non ita pridem in omnibus ingenuarum litterarum ludis (écoles supérieures) in usu erat, hodie plerumque audiri desiit (est disparue).

P. Quam aegre fero (regrette), quod apud avunculum meuni, virum Latine doctissimum, tamdiu commoratus loqui occasionem discendi tam leniter amisi (dimisi, praetermisi — laisser échapper l'occasion).

Quam claram (optatam, amplam, praeclaraim, mirificam, commodam et idoneam) tum occasionem habebam (belle occasion), quae si nunc offerretur (daretur, mihi esset, praeberetur), avidissime arriperem et tenerem (saisir avec les deux mains et ne pas laisser échapper — amplecterer, uterer, ei non deessem).

E. Occasionem praetermissam postea haud facile reperiemus (ne revient plus). Attamen, si vis, libentissimo animo loquendi occasionem tibi dabo, (praebebo, aperiam). Dic age, tenesne etiam praecepta grammatica (les règles de la grammaire)?

P. Istud tibi asseverare non possum, sed ut primum occasionem nactus ero, grammaticam comparabo, in (ad) quam novo cum studio incumbam. — Vale et persuasum habe me porro nunquam amplius sermone patrio apud te usurum (dorénavant vous parler).

M. Sane bene. Pergant Georgius et Claudius.

G. Scisne, Claudi, quot sint sermonis (Germanici differentiae (genera, dialectus — dialecte)?

C. Sermo Suebicus, Helveticus, Bavaricus, Rhenanus, etc.

G. Vide mirum hoc verbum; cujus sermonis idesse putas?

C. Suebici.

G. Quid cedo significat (dites)?

C. Vulgi sermone significat cibum quendam farinarium. Quid, tu natione Germanus sermonem Suebicum non intelligis?

G. Quomodo intelligam, cum in Borussia orientali sim natus?

C. Tunc operae pretium est cum quodammodo cognoscere (apprendre), ad quod proxime, si occasio fuerit, tibi quae mirifice lectorem tenet, Suebico sermone conscriptam comoediam mittam. Visne mihi polliceri te religiose eam perlegendo uniuscujusque verbi rationem tibi redditurum (rendre compte)?

G. Istud cave dubites (n'en doute pas).

M. Jam satis est. Etiamnunc hoc unum. Cum Latine vel scribitis vel loquimini, operam date, ut rectam, non depravatam loquendi consuetudinem sequamini. Haud raro enim sermones audivi qui vitiis redundantes verba proferebant ab usu abhorrentia et novata, quasi lingua Latina non satis esset locuples, per quam liceret delectum verborum facere. Non nemo praeterea a communi verborum more discedit, quia sibi persuadet (se flatte) sermonis elegantiam in verbis consistere, quae ab usu quotidiano recedant. Quidni loquantur ut consuetudo loquitur (ex

communi verborum more)?

Sicut enim panis cibis praestat ceteris, ita quotidianus sermonis usus (usus sermonis, usus loquendi quotidianus, communis mos verborum, communis consuetudo sermonis) verbis quaesitis. (arcessitis, affectatis, putidis — recherchés) praestat.

Sed hactenus.

Georgius Paulo ante dixit: « Istud cave dubites »; unde fit, ut Accusativum istud cum verbo intransitivo conjunxerit, Hilari?

H. Nonnulla verba intransitiva, imprimis illa, quae affectum aliquem animi declarant, cum Accusativo pronominis neutrius, ut: id, hoc, illud, istud, ipsum, idem, quod, quid, aliquid, vel cum Accusativo adjectivi pronominalis neutrius, ut: aliud, ullum, nullum, nonnullum, utrum, alterum, neutrum, alterutrum (l’un ou l'autre), utrumvis, unum, multa, conjungi possunt.

M. Affer exempla.

H. Istud cave dubites.

Illud tibi non assentior (en cela).

Alterum dubito (je doute de l'un des deux).

Hoc gaudeo (je m'en réjouis).

Hoc non laboro (je ne me soucie pas de cela).

Unum hoc omnes student.

Stomachor omnia (je suis fâché de tout).

Non possum idem gloriari (en cela).

Utrumque laetor.

Aliquid tibi succenseo.

Quidquid subveneris, nobis gratum erit.

Hoc certe tempori non parcam (en cela).

Aliquid delector (en q. ch.).

Ipsum quod maneam in vita, peccare me existimo (en cela même).

Id operam do, ut in dies doctior fiam.

Consilium petis, quid tibi sim auctor (ce que je te conseille).

Hoc factum esse dicitur, quod quidam auctores sunt (être garanis).

Sapiens plus habet, quod gaudeat quam quod angatur (en quoi se réjouire que).

Utrumque laetor et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse.

Istud tibi gratulor (en).

Hoc quod rogo, responde (à ce que).

Tu idem peccasti; utrumque errasti.

Nihil differre; aliquid differire.

Mihi nihil jam noceri potest (en rien).

Obligatus ei nihil eram (en rien).

Si quid te adjuvero, id mihi succenses.

Teneo quid erret (je comprends en quoi).

 Quemodo vocabula « traduction, traduire » Latine denotentur De verbis interrogandi