Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Quid sit argumentum

E Wikisource
 Quomodo adverbium « celeriter » a Romanis usurpetur Quae notio subjecta sit verbo significandi 
51 - Quid sit argumentum.

M. Quod, Donate, intelligis argumentum (qu'entendez- vous par)?

D. Argumentum intelligo materiam vel rem de qua aliquis scribit, dicit, disputat. disserit, sernionem habet v.g. Si quis orator a sacris de justitia Dei dicit, justitia Dei est argumentum orationis ejus.

Si quis philosophus de immortalitate animi disserit, immortalitas animi est argumentum dissertationis ejus.

Si quis equum depingit, equus est argumentum picturae ejus. Si quis Apollinem sculpit, Apollo est argumentum sculpturae ejus (sujet).

M. Quid amplius significat argumentum?

D. Argumentum praeterea est ratio, quae rei dubiae fidem facit vel est probabile inventum ad faciendam fidem (preuve). Multa sunt argumenta, quibus Deum esse demonstretur. Multis argumentis philosophi Deum esse docent. Argumentum firmissimum, argumentum pertenue.

M. At documentum quoque significat « preuve »; quid differt ab argumento?

D. Argumentum utimur sensu subjectivo, documentum

objectivo.

Argumentum cogit dubium vel repugnantem se reddere

documentum docet ignorantem.

Docuinenta docendi causa exempla dicuntur (on appelle

documenta les exemples donnés comme leçons). Cajus nobis documentum eloquentiae dedit.

Rutilius hominibus fuit documentum virtutis (modèle). Clementiae ejus multa et magna documenta sunt (traits). Humanorum casuum documenta (exemple de vicisstudes). Documenta fidei nobis dedit (fidélité, dévouement).

Cavendae similis injuriae documentum (avertissement). Quarum rerum maxuma documenta habeo.

Dederas, quam contemneres populares insanias, documenta maxima.

Habeat me ipsum documento (qu'il prenne exemple sur moi). Documentum dabo, ne quis audeat (exemple).

Effossis oculis eos remittit, ut sint reliquis documento. Exemplum igitur, quo docemur (exemple instructif), est documentum.

M. Quid interest inter: Rutilius exemplum innocentiae est, et: Rutilius innocentiae specimen est?

D. In illa sententia Rutilius est exemplum imitandum, in hac exemplum admirandum.

Specimen est alicujus virtutis vel vitii exemplum, quod aut admirationem hahet aut odium.

Hercules specimen dedit fortitudinis, cum... Verres specimen crudelitatis dedit, cum...

M. Quid interest inter exemplar et exemplum.

D. Exemplar est exemplum absolute egregium (idéal, original); exemplum est egregium in suo genere tantum. Velut Christus est exemplar omnibus ad imitandum propositum: exemplar est omnium virtutum.

Exemplum sibi petere ab; capere de (a), sumere ex (a) aliquo. periculosam exempli imitationem allis prodere (donner le mauvais exemple).

Exemplum severitatis edere;

exemplum dare, praebere (donner à imiter).

M. Nonne documentum etiam significat, quod nos appellamus document?

D. Minime, domine; documents Latine redditur vocabuli, tabulae publicae, monumenta, diplomata, chartae - (chartes).-

M. Nonne nostrae aetatis scriptores (modernes) saepius utuntur argumentum pro epitome? Quae est tua opinio?

D. Latinitatis auctores dicunt: summarium libri alicujus, summa libri et pro scriptis minoris amplitudinis, ut litteris, exemplum v.g. epistola mihi reddita est hoc exemplo (de ce contenu).

M. Quid interest, Claudi, inter verba adipisci, assequi, consequi, nancisci, impetrare, obtinere, auferre?

C. Verba ista idem fere significant (declarant, valent), sed tamen inter se hoc differunt: Adipisci, assequi, consequi significant studio, labore, opera in possessionem rei alicujus desideratae venire, ut divitias adipisci, laudem, gloriam, dignitatem, consulatum, sapientiam, senectutem; nancisci significat casu et fortuito sine ullo labore et studio in possessionem alicujus rei venire.

Unde nactus es hunc annulum (d'ou as- tu)?

Unde nactus es hunc morbum, hanc febrim (contracté)?

Plus otii nactus tibi scribam; serenitatem, tempestatem, spem nancisci.

Saepius nancisci idem est atque invenire v.g. occasionem nancisci.

Haec avis aliarum avium ova nacta frangit. Vitis quidquid nacta est, amplectitur.

Impetrare: in possessionem alicujus rei venire precibus

veniam, civitatem, diem feriatum impetrare.

Obtinere: quocumque modo (superatis obstaculis) in possessionem alicuius rei venire: regnum, provinciam, principatum, jus suum contra aliquem (obtenir et maintenir.). Saepius quoque ~ possidere: domum suam, etc.

Auferre: quasi fructum laboris accipere abstulit pretium, praemium, palmam victoriae, responsum ab aliquo.

Tantum abstulit quantum petiit.

 Quomodo adverbium « celeriter » a Romanis usurpetur Quae notio subjecta sit verbo significandi