Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Quomodo avoir raison avoir tort lingua Latina exprimatur

E Wikisource
Quomodo « avoir raison, avoir tort » lingua Latina exprimatur

 De locutione: « Je regrette, je suis fâché » Quomodo « possible, impossible » Latine dicatur 
60. Quomodo « avoir raison », « avoir tort » lingua Latina exprimatur.

M. Hugo supra verbis usus est (expression): Vere judicas, quod signficat: avoir raison; profer, Paule, alia verba, quae idem significent.

P. A Cicerone optimisque Latinitatis auctoribus dici solet: Probe dicis; praeclare dicis; est, ut dicis; recte intelligis; et recte quidem fecisti; plane bene fecisti; res ita est, ut dixisti; sunt ista, ut dicis; aequum dicis; recte dicis; vere judicas; recte mones, etc.

M. Ut usus hujus locutionis demonstretur, Carolus quaslibet sententias proferet, quas ad singulas Antonius respondebit: vous avez raison; vous avez eu raison.

C. Ita censeo faciendum.

A. Probe dicis.

C. Illud tibi faciendum sentio.

A. Recte quidem i udicas.

C. Sic res se habet.

A. Praeclare dicis.

C. Qui causam perdit, ei tolerandi sunt litis sumptus (impendia sustinenda).

A. Aequum dicis.

C. Omnes pariter tenentur sanguinem pro patria profundere.

A. Aequum bonumque dicis (maintenant vous dites juste).

C. In hoc vocabulo deest p unum (trop peu).

A. Est, ut dicis.

C. Haec sententia est falsa.

A. Recte intelligis.

C. Habenda est ratio valetudinis (avoir égard).

A. Vere judicas.

C. Praeceptor noster integrum se omnibus praestat (impartial; studio et ira est vacuus; neminem eximium habet).

A. Tu aequum dicis.

C. Fortunatus, qui nunquam aegrotaveris.

A. Praeclare dicis.

C. Nunquam de dubiis definio (décider).

A. Plane bene facis.

C. Nemo fere voluptatem labori non anteponat.

A. Vere judicas.

C. Tempus est abire.

A. Recte mones.

C. Amplius eum non operiar (l'attendre).

A. Plane bene facis.

C. Eum foras exturbavi (ejeci, expuli e cubiculo).

A. Plane bene fecisti.

C. Tu librum tuum oblitus reliquisti.

A. Bene mones.

C. Nullam fidem ei habeo.

A. Recte quidem facis.

C. Transitum ei negavit (faire place).

A. Recte fecit.

C. Primo aspectu eum furem habui.

A. Vere judicasti (bene intellexisti).

C. Ille homo ebrius esse videtur.

A. Quod haud scio an non sit (je crois que vous avez raison).

M. Pergant Benedictus et Valdemirus: avoir raison de, avoir eu raison de

B. Eugenius mendax est.

V. Praeceptor recte ei nihil credit (a raison de).

B. Recte dicit Tacitus Germanos esse integris moribus (Tacite a raison, quand il dit).

V. Sunt ista, ut dicis.

B. Dubius eram, quid facerem.

V. Recte fortunae te commisisti (vous avez eu raison de vous abandonner à).

B. Cajus consul factus est.

V. Bene (praeclare) eum nominaverunt (ils ont eu raison de).

B. Nihil respondi.

V. Praeclare siluisti (vous avez eu raisois de vous taire).

B. Praeceptor animadvertit in Petrum saevissime (punir).

V. Recte poenas de illo sumpsit (exegit).

B. Homo desidiosus est (paresseux).

V. Recte gymnasil praefectus (recteur) ei vacationem (congé) denegavit.

B. Voluit mihi partem pecuniae dare.

V. Recte nihil accepisti.

B. Praeceptor duo menda negligentia praeterivit (passé).

V. Tu recte rem taces (vous avez raison de vous taire).

B. Hic liber est thesaurus.

V. Bene (commode, ratione) fecisti, quod eum emisti.

B. Populus magis magisque opprimitur.

V. Profecto hoc vere dicunt (verum est quod dicitur - on a bien raison de le dire).

B. Nihil emam.

V. Recte nihil pecuniae in ejusmodi res impendis (erogas; nihil sumptus, impensae facis in ejusmodi res - dépense).

B. Antonium vehementer verberavit.

V. Haud immerito; non injuria; iure, merito; merito ac jure, jure meritoque; justo jure, optimo jure (avec raison). Cave dicas: pleno jure.

B. Dixit se nihil scire.

V. Vere dixit (bene, recte, haud falso - avec raison).

B. Tu non vis veniam meam petere?

V. Probe vero non petam (c'est avec raison).

B. Dixit se nummos non habere.

V. Id quidem non falso (et cela avec raison).

B. Tu vis ejusmodi rem facere?

V. Faciam recte an perperam (rectene hoc an non - à tort

ou à raison).

B. Nunquam tibi obediam.

V. Te coercebo (mettre à la raison).

Te hominem petulantem (insolent) modestum reddam (ad obsequium te redigam).

B. Visne mecum ire?

V. Habeo, quod non eam (j'ai des raisons pour).

B. Miror quod ei hanc rem denegas.

V. jure hoc feci (j'ai mes raisons); certa de causa adducor, ut denegem.

B. Cur siletis?

V. Constat nobis silentii nostri ratio (nous avons de bonnes raisons).

Nihil habemus, quod loquamur (nous n'avons pas de raison).

B. Paulus vonne vult reconciliari fratri suo (se réconcilier)?

V. Non vult rationi locum dare (il ne veut pas entendre raison).

B. Volo reconciliari.

V. Hoc est responsum sana mente datum (raisonnable;

item: hae sunt litterae sana mente scriptae).

B. Paulus in schola retentus est propter minas suas.

V. Ratio non erat minari (il n'était pas raisonnable de).

B. Licetne mihi cubitum ire?

V. Nunc aequa oras (postulas; aequa et honesta est postulatio tua – vous faites une demande raisonnable).

B. Iram, quaeso, depone.

V. Pro me stat (pugnat) ratio (j'ai le droit de mon côté).

B. Renuntio haereditatem (je renonce à mon héritage).

V. Esne mentis compos (éles- i- ous sam d'esprit)? Esne tuae mentis? Sanusne es?

Satin' sanus es (sanae mentis)? Stas animo? Incolumi es capite?

Tu mentem amisisti (perdu la raison). Mente captus es. Tu insanis.

B. Antonius recusat te suffragio suo ornare (adjuvare -

donner son suffrage).

V. Nihil potest ab eo aequi bonique impetrari (cet homme n'est point du tout raisonnable).

B. Nunquam ei ignoscam.

V. Non aequum dicis (ce que vous dites n'est pas raisonnable).

B. Nonne aequum postulo (ma demande n'est- elle pas

raisonnable)?

V. Certe aequum.

B. Cajus indicat smaragdum suum viginti aureis denariis (demande pour).

V. Hoc nullam habet aequitatem (cela n'est nullement raisonnable).

B. Cur istud mihi dicis?

V. Aequum (consentaneum) est te id cognoscere (raisonnable que).

B. Sic mihi videtur (ita sentio, sic judico, sic opinor).

V. Non par (consentaneum) est ita sentire (il n'est pas raisonnable).

B. Quanti librum istum emisti?

V. Quanti aequum est (à un prix raisonnable).

B. Quomodo mihi loquendum est?

V. Juste (recte, ut par, ut aequum est - raisonnablement).

M. Quomodo Latine exprimitur: avoir tort? Respondeant Claudius et Joannes.

C. Nunquam fratri ignoscam.

J. Non aequum dicis (facis); inique facis (tous avez tort).

C. Nos somno privamur, Petre.

J. Nostra culpa est (nos in culpa sumus - nous avons tort).

C. Hujus culpa in te residet (c'es' vous qui avez tort).

J. Minime: culpa omnis penes te est (c'est vous qui avez tort).

C. Te oro, ut omnia mihi ignoscas.

J. Nullam de his rebus culpam commeruisti (vous n'avez point eu de tort).

C. Pecuniam illam mihi retinui.

J. In causa aequum et bonum habes (voies n'avez point tort).

C. Poena dignus est Petrus.

J. Est, etiamsi nulla subesset culpa (quand même il n'aurait pas tort).

C. Hereditatem illam repudiabo (refuser).

J. Te culpabunt omnes (vous donneront tort).

C. Nescio quid mihi sit dicendum.

J. Fac ut alii, quibus halid multum intersit inconsiderate (inconsulto) loqui (à tort et à travers - qui temere multa effutiant; qui garriant quodlibet; qui dicenda tacenda loquantur).

C. Misere deceptus sum.

J. Tu falso quereris (à tort).

C. Quid de Petro?

J. Queratur jure aut injuria, (à tort ou à raison).

C. Tu istud consilium mihi dedisti.

J. Peccavi; in culpa fui (j'ai eu tort).

C. Paulus mortuus est imprudentia medici.

J. Culpandus non est medicus.

C. Nunquam ita fore putavi. Nunquam sic futurum (eventurum) putaveram (existimaveram).

J. In te culpa residet (in te omnis haeret culpa - les torts sont de votre côté).

C. Hodie sunt Calendae Juliae.

J. Te tenet error (vous avez tort, vous vous trompez).

C. Quid dicis? illi nobis sunt inimici?

J. Erraverim fortasse, qui eos esse dixi (j'ai peut- étre eu tort).

C. Petrus mihi dixit, te esse divitem.

J. Stulte dixit (il a eu tort).

C. Quid, tu rem infitiaris (nier)?

J. Contra, culpam confiteor (j'avoue mes torts).

C. Cajus damnatus est ad furcam (patibulum, crucem).

J. Falso accusatus est (on l'a accusé à tort).

C. Antonius praeceptori praetereunti nec assurrexit nec caput aperuit.

J. In culpa fuit (peccavit, non recte, male, perverse fecit).

C. Propter delictum hoc vapulabit.

J. Recte caedetur (non injuria, non immerito, haud falso

- non à tort).

C. Non possum, quin te reprehendam.

J. Non recte, (perverse) facis.

M. Quid significat: aequum et bonum (aequum bonumque), Claudi?

C. Id quod bonum est et justum; aequitatem et justitiam.

M. Quid significat: boni consulere?

C. Agréer, approuver, être content de v.g. laborem, munus, etc. boni consulere vel bonum judicare.

Te rogo boni consulas coenulam nostram.

Praeceptor noster nihil unquam boni consulit (n'est jamais content).

 De locutione: « Je regrette, je suis fâché » Quomodo « possible, impossible » Latine dicatur