Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Quomodo il faut sermone Latino exprimatur

E Wikisource
Quomodo « il faut » sermone Latino exprimatur

 De Genitivo partitivo Colloquium de epistola 
64. Quomodo. Gallicum « il faut » sermone Latino exprispatur.

M. Quomodu construuntur necesse est, oportet, opus est, Eugeni?

E. Necesse est et oportet conjunguntur aut cum Accusativo et Infinitivo aut sine ut cum subjunctivo; opus est cum Infinitivo vel cum Accusativo et Infinitivo, nonnunquam etiam cum participio perfecti passivi vel cum supino v.g. scitu.

Persona, cui opus est collocatur in Dativo, res qua opus est plerumque in Ablativo; personae, quibus opus est, in Nominativo vel Ablativo; pronomina neutra et adjectiva in Nominativo v.g. quantum argenti opus est tibi? Multa mihi opus sunt.

M. Quid interest inter necesse est, opus est, debere, oportet, quae idem fere significare videntur?

E. Illud necesse est, de quo intelligentia nostra judicare cogitur rem sua natura ailter esse vel fieri non posse

v.g. Homini necesse est mori. Homo necesse est edat et dormiat. Qui ex divisione tripartita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam.

Bis bina necesse est sint quatuor; quinquies quina viginti quinque.

Ex argumentatione res ita sit, necesse est.

Virtus necesse est vitium aspernetur atque oderit. Hodie proficiscar necesse est. Quidquid oritur, causam habeat necesse est.

Nisi quid necesse erit, ne rogaveris (ne faites que les questions indispensables).

Boves vendat necesse est.

Non necesse erat vendere omnes.

Ego scribam necesse est; necesse habeo ad te scribere (j'ai besoin de).

Mihi (me) scribere necesse est. Necesse est paucis respondere. Necesse fuit dari litteras.

Paulo post natalem centesimum mortuus est. - Id quod

necesse erat (naturellement).

Foras exiisti, quod tibi necesse minime fuit. Eum ad coenam invitare necesse erat.

Opus est id spectat, quod non omnino necessarium sed tamen ad usum utile, commodum, aptum est (il est utile). Illud tertium etiamsi opus est, minus est tamen necessarium. Emas, non quod opus est, sed quod necesse est (indispensable).

Parare quae ad oppugnationem opus sunt.

Materiem et quae opus sunt dominus praebebit (fournir). Atticus, quae amicis suis opus fuerunt, omnia ex sua re familiari dedit.

Duce nobis opus est; expedito homi ne opus est. Quid opus est verbis, ubi rerum testimonia adsunt? Ea re mihi opus est.

Verres dicebat multa sibi opus esse.

Quid opus est? Viro et gubernatore opus est. Nihil opus est pluribus verbis commemorare. Puero opus est elbo. Quid opus est negare? Legem ferre opus est, non necesse.

Quarundam rerum nobis exempla permulta opus sunt. Haud scio an opus ssit scribere (bon, utile, convenable). Sed id scire non opus est.

Celeriter, quae opus erant, reperiebat. Quid opus est affirmare? Sic opus est. Si quid ipsi a Caesare opus esset.

Ostendit, quid opus sit facto; cur properato opus esset. Nihil erat, cur properato opus esset (il n'était pas besoin de se presser).

Priusquam incipias consulto opus est. Tacito, cum opus est, clamas.

opus sibi esse domino ejus convento (parler).

Opus fuit Hirtio convento. Nihil nisi quod opus est scitu. Non est opus te hic manere.

3. Debere obligationem moralem, (officium) spectat, quamobrem hoc verbo caute utendum est.

Cui pecuniam debeo, ei reddere teneor ex justitia. Cul obedientiam debeo, el obedire debeo.

Si patria mater mea est, eam amare debeo.

Prudentiam et circumspectionem mihi debeo; ergo vitam periculo opponere (offerre, committere) non debeo.

Filii parentes adjuvare debent. Debuisti in me esse officiosior.

Eum sine supplicio dimittere non debuisti.

Eum contumeliis onerasti, quem patris loco diligere

debebas.

Hoc facere non debuisti.

Nunquam vero: aquam bibere debeo; proficisci debeo; mirari debeo; quia hic de officio non agitur.

4. Oportet id spectat quod meo judicio est justum, aequum, conveniens, decens, utile, aptum, probabile, etc. Cicero ait: perfectionem declarat officii, quo et semper utendum est et omnibus. Debere usurpatur objective, oportere subjective. Ad mortem te duci jam pridem oportebat (on aurait dû). Signum ablatum esse non oportuit (enlever).

Ne quid fiat secus quam volumus, quamque oportet (ce qu’il convient).

Leges oportet breves sint. Irvitari Antonium non oportuit.

Catilinam omnino vivum e senatu exire non oportuerat. Quod jam pridem factum oportuit.

Alio tempore venit atque oportuerit (qit'il n'aurait fallu). Inimico testi credi non oportet.

Hoc nobis concedi oportet.

Me ipsum ames oportet, non mea. Hunc hominem improbum esse oportet. Non solum oportet, sed necesse est.

Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem.

Nihil in bello oportet contemni. Exstent oportet vestigia. Ego crimen oportet diluam.

Quidquid non licet, non oportet.

Hoc fieri oportet et opus est (la convenance et l'intérêt le commandent).

Ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio. Ex malis eligere minima oportet.

Haec facta ab illo oportebat.

M. Quid differt participium futtui passivi v.g. mihi scribendum est, a verbis quae modo explicasti?

E. Istud notionem necessitatis adhuc incertam et confusam continet, quamobrem pro omnibus superioribus verbis usurpari potest;

v.g. hi homines non sunt nominatim appellandi, pro: non necesse est appellari.

Tria videnda sunt oratori (tria orator videat oportet). Universis igoscendum est.

Aut ridenda omnia aut flenda sunt.

Si vis scribere. calamus tibi sumendus est. Epistola mihi est scribenda.

Antonio est hodie proficiscendum.

Aguntur bona multorum civium quibus a vobis consulendum est (propter ambiguitatem utimur a). Libro, priusquam typis exscribendum cures (faire imprimer), extrema manus imponenda (adhibenda) est; vel: extremam manum imponas oportet.

M. Quid praeterea, Bernarde?

B. Compluribus etiam aliis modis « il faut » declarari pqtest v.g. magistri est docere, pueri audire.

Est adolescentis majores natu vereri.

Meum est, tuum est... tacere.

Non possum, quin (fieri non potest, ut non) hodie proficiscar.

Non possum hodie non redire.

Fieri non potest, ut eum non cognoris (connu).

Nemo non potest has res non admirari.

Non potes non esse.

Fateor, confiteor (je dois avouer).

Illud unum dico (je dois seulement faire remarquer). Hoc fac ante oculos tibi proponas.

Fac venias vel venito (il faut que tu viennes).

Illum, Petre, caveto (fac illum caveas); cave tibi imponatur, cave fallaris, decipiaris.

Tibi ab illo cavendum est.

Fac ne obliviscaris (noli oblivisci, cave ne obliviscaris). Veniam, si res ita feret (si necesse erit, si res postulabit, exiget, coget - s'il le faut).

Aequum est ferre (il faut supporter).

Quod praemium ei dari par est (faut- il lui donner.) Serius venisti quam dignum fuit (qu’il ne fallait). Hoc indiget approbationis (il faut le prouver).

M. Cavete dicatis: Diligentior esse deberes - sed: debes; diligentior esse debuisses – sed: debebas (debuisti); puniendus ille esset (fuisset) – sed: puniendus est (erat, fuit);

te hoc facere oporteret (oportuisset) - sed: oportet

(oportebat, oportuit); Cur Guilelme?

G. Quia his elocutionibus nihil dubii, sed id quod certum est, significatur.

M. Quando autem. imperfecto, quando perfecto uteris?

G. Imperfecto id significatur quod quidem non factum est, cujus tempus autem nondum praeteriit v.g.

Ad mortem te duci jam pridem oportebat (nondum ductus es, sed tempus non praeteriit: etiam fieri potest).

Perfectum id indicat quod non factum est, sed fieri non jam potest, quia tempus praeteriit v.g.

Cajus debuit in te officiosior esse (non fuit, sed nunc sero est).

M. Cavete praeterea dicatis: possem (potuissem) exempla afferre - pro: possum (poteram, potui); mihi ire liceret (licuisset) - pro: licet (licebat, licuit) hoc non conveniret - pro: convenit (conveniebat, convenit)

ei scribere necesse non esset (fuisset) - pro est (erat, fuit) ita facere melius, satius, utilius, optabilius esset (fuisset) - pro: est (erat, fuit);

par (aequum, justum) esset - pro: est (erat, fuit); ejusmodi quaestionem solvere difficile esset - pro: est; omnia enumerare longum esset - pro est;

infiniti (immensi) laboris esset - pro est.

Licet tamen dicere: Longum fuerit omnia enumerare, etc. (il pourrait être, je crains qu'il ne soit).

Item dicendum est: Coenare paene oblitus sum, ac non: oblitus essem;

prope cecidi, non cecidissem; paene dixi, non dixissem;

sive cogito, sive scribo, ac non: cogitem, scribam.

Item conjungitur indicativus cum pronominibus relativis compositis: quicunque,qualiscunque, quotcunque, ubicunque, utcunque, quandocunque, quocunque, quisquis, quotquot, utut, quidquid, ubiubi.

v.g. quoque modo res se habet; quocunque, adspexisti; quicunque is est.

 De Genitivo partitivo Colloquium de epistola