Jump to content

Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi/Quomodo locutio Gallica rester à court Latine sit reddenda

E Wikisource
Quomodo locutio Gallica « rester à court » Latine sit reddenda

 Quae notio subjecta sit verbo significandi De interjectionibus 
53. Quomodo locutio Gallica « rester à court » Latine sit reddenda.

M. Quibus verbis a Latinis dici solet rester à court,

Francisce (comment dit- on en latin)?

F. Varie istud Latine exprimi potest: optimi tamen latinitatis scriptores dicunt: in dicendo deficere; continuandi verba facultate destitui; dicendo adhaerescere, haerescere,

haerere, haesitare, memoria haerere; obmutescere; memoria destitui: memoria me deficit (decipit), mens me deserit; memoria falli.

M. De hoc argumento Valdemirus et Stephanus sermonem velim inter se conferant.

St. Nonne commotus es, Valdemire (embarrassé), quod Hugo nuper coram celebri conventu (assemblée nombreuse) obmutuit (declamans media in voce restitit, institit; medium sermonem, sermonem inceptum subito interrupit)?

V. Sane quidem non mediocriter laboravi (anxius, incertus fui - embarrassé), quamquam enim miser, ut rem occultaret (cacher), firma voce, quasi subito obstaculum intervenisset, quin pergeret loqui, ingeniose (habilement) usitatam clausulam « sed loquendi finem faciamus » (sed hic resisto; sit jam hujus loci finis) adhibuit, attamen vix quemquam fugit, eum revera in dicendo defecisse.

St. O, quanta quisque exspectatione cruciabatur, cum ille, si quis sibi auxilium ferret, moram faciens quoquo versus circumspiceret (faire une pause, regarder tout autour).

V. Minime mirum (naturellement) mente effluxa, vel promptissima voluntate contextum reperire non potuit (après avoir perdu le fil, malgré la meilleure volonté il ne pouvait plus le retrouver).

St. Merito (non injuria, non indigno) istud ei accidit. cum minime necesse fuerit nomen dare (edere, profiteri) ad declamandum. Qui honorem sibi sumit, dedecus quoque perferat (soufrir) oportet.

V. Majores angustiae (embarras) cogitari vix possunt, quam cum oratorem memoria deficit (oratoris memoria non constat - fait défaut à).

St. Hugoni autem, quod nemo ignorat, infirma est memoria. Totos enim dies, ut dicunt, consumit (in) una pagina ediscenda (ut unam paginam ad verbum memoriae mandet, tradat, infigat).

V. Mea autem opinione (ut mea fert opinio; ut mea opinio est; ut mihi quidem videtur: de (ex) mea sententia) orator, imprimis opus est memoria bona (bonae fidei - tenaci, firma et diurna; orator memoria vigeat, plurimum valeat - avoir une bonne mémoire).

St. Bone deus, (ah! mon dieu), quam confuso ore fuit (embarrassé)!

V. Aspectus ejus miserationem commovit (pitié).

St. Attamen proverbium in eum non cadit (ad eum bon pertinet - ne s’applique pas à lui) -. « Qui sine labore ascendit, descendit sine honore ».

V. Huc accedit, quod (ajoutez encore), qui semel in dicendo defecit, facile animum demittit (abjicit, animum despondet - se décourage) et in periculo versatur prima quaque occasione iterum deficiendi (à la première occasion).

St. Qui in discrimine non vult mente deseri (qui dans le moment décisif ne veut pas perdre la tête), is, ut ego quidem opinor, diligenter exerceat memoriam et mature (de bonne heure) coram auditoribus (publice) dicere assuescat (parler en public).

V. Unum idemque et ego sentio; ista sola ratione, quae quis memoriae tradiderit (commiserit), in ea haerebunt neque in discrimine excident (faire défaut).

M. De hoc satis. Aliquis vestrum, ut ad illud revertar, nuper porro adverbio male usus est. Quapropter Eugenius jam enucleabit (expliquer clairement), quomodo hoc adverbium usurpetur. Quid significat porro?

E. Permutatione ex pro ortum significat en avant; ita rerum successum (succession) notat, nunquam vero enumerationem, quae adverbiis deinde, tum, praeterea significanda est.

Gallice dicimus: Puis, ensuite, à son tour v.g.: Is etiam corruptus porro suum corrupit filium (à son tour). Saepe audivi a majoribus natu, qui se porro pueros a senibus, audire dicebant (eux- mêmes, vel à leur tour).

Ut quis audierat... extemplo aliis porro impertiebat gaudium suum (à son tour).

Non est adversativum, sed in oratione argumentandi progressionem significat = ut progrediar; or, donc, maintenant (dans le syllogisme) v.g. sequitur porro, nihil deos ignorare (or il s'en suit que; synonyme: atqui, autem).

Videte jam porro cetera (maintenant).

Quid porro praeclarum videat (que pourrait- il donc voir). Age porro, tu, qui te tam religiosum existimari voluisti (voyons donc, toi qui).

Eum porro consensu populi consulem fieri videbat (or il le voyait).

Porro autem anxius erat, quid facto opus esset (donc).

M. Nonne progressio non tota (partiel) saepius adverbio jam significatur?

E. Certe; quod idem declarat ac: utjam veniamus ad...

(pour venir maintenant à ceci).

Quantumporro attinet ad spatium (relativement à), significat procul vel en avant; quantum attinet ad tempus: à l'avenir, désormais, dorénavant. Scio te pauperem esse et porro fore (à l'avenir). Divinare non possum, quid in animo habeas aut porro habiturus sis (à l'avenir, plus tard). Si porro esse odiosi pergitis (dorénavant).

M. Cavete dicatis v.g. qui patriam prodit; si porro caedem infert civibus: si porro... (de plus) - abunde enim sufficit: si… si... si... sine porro.

 Quae notio subjecta sit verbo significandi De interjectionibus