| Proverbia |
|
quid pueri inferioris classis didicerint.
Inspector praeceptori. Antequam incipimus, accurate velim mihi dicas, domine, quae per annum in hac classe tractaveris.
Praeceptor. Accipe, domine, quem stricte tenui, pensorum indicem (programme) de quo, quae tibi videantur, eligas.
I. Agitedum pueri, sumite libellum canticorum in manus ut cantiuncula ad opus ingrediendum in laetitiam evocemur.
Canticum numero decimum, cui « Splendor Solis vespertini » est inscriptio.
Pr. Attendite. Tibia vobis modos ministrabo (entonner), quo facto diligenter ictum manus meae servabitis (mesure). —
I. Perbelle, pueri, bene factum! Quam praeclare canunt, domine. Nihil profecto voce puerili plena ac liquida jucundius. Per horas continuas attentum eis auditorem me praebeam. Mihi persuasum est, etsi quis aures parum eruditas habeat, fore tamen, quia puerorum cantui aliquid coeleste, quod nobis memoriam affert angelorum, inesse videtur, ut invitus commoveatur.
Verumtamen tacitus pati non possum, quod unus ex vobis sonum vocis pulsu pedis modulatus (battre la mesure) perquam absurde cecinit (faux).
Pr. Caudex fuit ille capillo rufo, domine, qui in ultimo subsellio sedet.
I. Audite pueri; ut cantus suaviter modulateque (pur) resonet, imprimis opus est, ut quicunque vestrum vocis valentis, rusticae, obsonae (fausse) sibi conscius est, is omnino aut taceat, aut saltem ultra vires vocem non urgeat. Fieri enim non potest, quin ejusmodi cantor, qui nec concentum servare (tenir le ton) nec quem vult sonum reddere possit; qui modo sonum nimis intendat, modo remittat (chanter trop haut, trop bas), canentium chorum haud parum perturbet. — Item aliquos vestrum, quo nihil tetrius est, os canendo distorquentes animadverti (faire des grimaces).
At vultu non depravato multo etiam facilius canitur. Quam ob rem praeceptorem etiam atque etiam monuerim, ut toto animo ac studio his vitiis mederi in posterum curet.
Sed veniamus ad numerandum. Possuntne pusilli bis bina quot sint, memoriter pronuntiare?
Pr. Ne dubitaveris, domine; nemo, opinor, ne unus quidem in pronuntiando deficiet (haerebit). Accipe nominum indicem, de quo singulos evoces.
I. Incipiat Timotheus: Bis bina sunt quatuor etc.
T. Bis bina sunt quatuor; ter bina sunt sex; quater
bina sunt octo; quinquies bina sunt decem; sexies bina sunt duodecim; septies bina sunt quatuordecim; octies bina sunt sedecim; novies bina sunt duodeviginti; decies bina sunt viginti.
I. Sane bene. Pergat Camillus, sed ita tamen, ut ab unitate ad denarium progrediens singulos numeros in se multiplicet. Intellexin'?
C. Ita prorsus, domine. Bis bina sunt quatuor; ter terna sunt novem; quater quaterna sunt sedecim; quinquies quina sunt viginti quinque; sexies sena sunt triginta sex; septies septena sunt quadraginta novem; octies octona sunt sexaginta quatuor; novies novena sunt octoginta unum; decies dena sunt centum.
I. Bene factum; sed abs te postulo, ut alias clarius dicas.
Bertinus. Equidem domine, quam possum maxima voce loquar.
I. Eja, potes ex multiplicatione efficere, bis vicena singula quot sint?
B. Viginti unum bis multiplicata sunt quadraginta duo.
I. Dic mihi, Dunstane, qui sint...
Pueri. Noli istum interrogare, domine, qui tam stupidus est, ut nesciat quidem, quot tria ter ducta, quin prius digitis computarit, fiant.
I. Macte virtute, Dunstane! Fac eos erroris et calumniae convincas. Haud dubie quidem scis, qui numeri sint pares et qui impares.
D. Tria, quinque. septem, novem sunt numeri impares, ceteri pares.
I. Laudo, Dunstane. Videtis, pueri, vos perverse de eo judicasse.
Scisne item, Dunstane, ratiocinandi species quot sint?
Si interroganti mihi recte responderis, calumniatores istos cogam, ut veniam abs te petant.
D. Quatuor sunt ratiocinandi species, domine:
Additio seu consummatio, deductio, multiplicatio, divisio.
Addendo plures numeros in summam unam colligimus; deducendo numerum aliquem de altero auferimus; multiplicando numerum aliquem toties ducimus quoties altero indicatur; dividendo numerum aliquem toties partimur quoties altero declaratur.
I. Euge Dunstane: bene factum! Perge porro ut instituisti, et brevi evades philosophus. Audiamus jam Chilianum, qui colliget in summam unam partes sequentes: tertiam, quartam, quintam partem (1/3 + 1/4 + 1/5) et duas et tres partes (+ 2/3 + 3/4)[1]; de summa effecta deducet tres decimas et quatuor duodecimas. Quid erit residuum, quid restabit?
Ch. Partes in unam summam colligendas in centum triginta duas, et partes deducendas in triginta octo mutabo sexagesimas, qua summa de illa deducta residuae erunt nonaginta quatuor sexagesimae, quibus efficiuntur unum et septendecim trigesimae.
I. Quot octavae partes integrum et dimidium exaequant, Ruperte?
R. Integrum octo octavas et dimidium quatuor aequat, domine.
I. Quam rationem instituis, Ubalde, si tibi multiplicandae sunt duae et tres partes (2/3 × 3/4)?
U. Numeratores multiplicabo; itidem in se denominatores, quo sex duodecimae efficientur.
I. Quid vero, si tres septimae per dimidium sunt dividendae?
U. Inverso divisore multiplicabo ut supra, quo fient sex septimae.
I. Si vero totus numerus aliquis multiplicandus vel dividendus est per ejusdem partem tertiam?
U. Numero toto in tertias partes diviso eandem ac supra rationem instituo.
I. Quintae anni partes quot sunt dies?
U. Quinta pars anni numerat dies septuaginta tres et quintae partes tres ter totidem numero, id est ducentos dies et undeviginti.
I. Numerus convenit, bene calculum posuisti (le nombre est juste, vous avez bien calculé).
Fac, Pirmine, sutorem quendam nonaginta francos argenteos in mensem merere, cujus summae parte quarta dissolvat aes alienum et altera parte sibi emat novum vestitum: quantum restabit?
P. Quarta de nonaginta pars sunt viginti duo et dimidium, quae bis ducta fiunt quadraginta quinque. Ergo summae dimidium erit residuum.
I. Ratio tua constat (est juste).
David. Nequedum ego respondendi occasionem reperi, domine.
I. Agedum quinquies terna dena quot sunt?
D. Vah, domine! quasi plus nesciam. Scilicet sexaginta quinque.
Praeceptor. Etiam taces, insolens verbero? Siccine audes domino inspectori respondere?
I. Omitte eum, domine, quem non in hoc fecisse, ut me offenderet, persuasum habeo (qui n’avait pas l’intention de).
Eja David, si grandis vel aliquanta tibi fuerit pecunia, eam, opinor, in cella vinaria defodias vel ubi mucescat, in cistam concludas. Nonne?
D. Minime vero, domine. Ita enim pecunia jaceat otiosa, ex qua nihil usurae percipiam. Grandem istam pecuniam potius apud argentarium vel alio loco quam gravissimo possem fenore collocarem, quod fenus in singulos annos
renovarem, dum pecunia totius urbis essem princeps.
Pueri. Phu! — Scias, domine, patrem ejus esse Judaeum.
D. Irrideatis me, quantum libet, vos, qui argentariae faciendae prorsus inscii atque rudes estis. Veteres Romani non fuerunt Judaei, et tamen vel probissimus quisque singulis Calendis singulas, binas, quin imo quaternas centesimas exigere minime dubitabat (exiger 1, 2, 3, 4 pour cent).
I. Unde hoc scis, qui natu utique multo minor sis, quam ut istam historiae Romanae partem tam penitus noveris?
D. Pater ita me instruxit.
Pr. Et ego gloriari possum, non omnino ignorare historiam Romanam. Binae tamen et quaternae centesimae menstruae jam tunc erant fenus iniquum, sordidum, nemini lege concessum, quod facinus, ne plura dicam, a religione vel remotissimum quemque horrore implebat.
I. Ne verbum amplius de hac re addamus. Nemo negabit, quin ipso jure naturali ex pecunia, quae alteri utenda credatur, fructus percipi liceat. Ne vero quemquam avaritia inducat ad rem suam alterius necessitate injuste augendam, leges, ex hominum memoria fenus iniquum exercentibus poenas gravissimas comminabantur. Cavetote igitur posthac, pueri, a detestabili fenerationis vitio. Etenim male parta male dilabuntur. Et tametsi quis legibus fraudem facere potuerit, Dei tamen, quae inopinatum aliquando opprimet perdetque, non effugiet justitiam.
Haec nihil sane ad rem pertinent, sed quia unum ex vobis de pecunia quaerenda perverse sentientem animadverti, quid in hac re fas esset, vos in transitu docere officium meum esse putavi.
Asside, David. Cum magna mea voluptate cognovi, vos in arithmeticis satis esse exercitatos. Pergite, uti coepistis, cum his temporibus magis quam cum maxime necesse sit, homo vel pauperrimus possit legere, scribere, numerare,
rare, si victu carere et in quotidiano commercio decipi non vult.
Videamus jam, Adriane, quae fuerint mensurae Romanorum liquariae.
A. Amplissima Romanorum mensura liquaria erat culeus, qui continebat vigenas amphoras, amphora autem binas urnas, urna quaternos congios, congius senos sextarios, sextarius binas heminas, hemina binos quartarios, quartarius bina acetabula, acetabulum sesquicyathum, cyathus quaternas ligulas.
I. Bene factum Adriane. Utinam omnibus esset memoria aeque ac tua firma et diuturna. At scisne, quantum sit culeus cum mensuris aetatis nostrae comparatus?
A. Culeus, nisi memoria me fallit, quingenas et duodevigenas continet litras, ligula vero, quae minima mensura est, centesimam litrae partem constituit.
I. Rem tenes. Satis est, veniamus ad geographiam.
Eja, Aegidi, accede illuc ad tabulam geographicam et digito nobis demonstra, qui sint fines Germaniae.
A. Germania ad Septentrionem habet (tangit, attingit) Daniam, mare Germanicum et Balticum; ad Orientem Russiam; ad meridiem Austriam et Helvetiam; ad Occidentem Galliam, Belgicam, Bataviam.
I. Quae sunt, Remigi, flumina Germaniae nobilissima?
R. Rhenus et Danubius, domine.
I. Scisne, uterque unde originem habeat?
R. Rhenus flumen ex lateribus Godhardi montis supra Curiam, Helvetiorum civitatem, profluens lacum Brigantinum efficit, et Arola, Birsa, Viesa, Illa, Nicero, Moeno, Nava, Mosella, Logana, Rura, Luppia recepta multis capitibus in mare Germanicum influit.
I. Dic nobis, Eusebi, Danubius unde oriatur.
E. Danubii fons est in silva Hercinia ad montem Adnobam, in pago quem Donaueschingen vocant. Fonte suo
prolapsus divagatur in palustria, mox in alveum receptus et subinde allabentibus rivis auctus Ulmam petit. Illero, Altimona, Nava, Regino, Isara, Aeno, Aniso, Arrabone, Tibisco aliisque fluminibus receptis, in Pontum evolvitur ostiis quinque sexve tanto impetu, ut undarum copia sexaginta millium passuum longitudine vincat mare, unde nautae dulcem hauriant aquam, priusquam terram ex alto conspiciant.
I. Toleremus descriptionem tuam, quamquam nihil minus est quam accurata. —
Quod aliud flumen item oritur in monte Godhardo, Alexander?
A. Rhodanus flumen, domine, a cujus origine ad fontem Rheni recta linea intervallum est septem fere millium quingentorum passuum (3 lieues).
Rhodanus Austrum, Rhenus Septentrionem versus fluit. Rhodani caput est in vertice montis Furcae (montis Juberi), quae pars est montis Godhardi in Valesia, loco gelido, nivibus perpetuis et glacie obsito.
Initio exilis, mox nivibus solutis auctus ac Valesiam egressus, Lemano mergitur. Defertur in sinum Gallicum.
I. Felix nobis dicet, quae sint urbes ad Rhodanum sitae.
F. Geneva, Lugdunum, Vienna, Valentia, Arausio, Avenio, Arelate.
I. Quae sunt urbes nobiliores ad Rhenum sitae?
F. Basilea, Argentoratum, Noviomagus, Manhemium, Vormatia, Moguntiacum, Confluentes, Bonna, Colonia Agrippina, Düsseldorfium.
I. Quae sunt, Stephane, majora Galliae flumina?
St. Garumna, Ligeris, Rhodanus, Sequana, Matrona, quorum quatuor Oceano Atlantico, unum freto miscetur Gallico.
I. Justine, enumera mihi aliquas urbes Galliae.
Just. Lutetia Parisiorum, caput et arx regni ad Sequanam,
qui mediam urbem interfluit, situm; Versaliae, Bellovaci, Caletum, Remi, Rotomagus, Noviodunum, Genabum (Orléans) ad Ligerim sita, Tolosa et Burdigala ad Garumnam; praeterea Vesontio, Catalaunum ad Matronam sita, Augustodunum (Autun), Nanetes, Massilia.
I. Cosma, quae Germaniae flumina mari Baltico et quae mari Germanico miscentur?
C. Mari Baltico Vistula et Viadrus (Weichsel, Oder); mari Germanico Albis, Visurgis (Weser), Amisia (Ems), Rhenus.
I. Quid scis, Didace, de Albi flumine?
D. Albis flumen e Bohemorum jugis ortus pluribus fontibus in unum confluentibus Saxoniam totam praelabitur et Muldavia, Elstera, Sala, Havela Soevoque (Sprée) auctus supra Hamburgum influit in Oceanum.
I. Line, dic mihi binas urbes ad Mosellam et Mosam sitas.
L. Ad Mosellam Divodurum (Metz) et Augusta Trevirorum; ad Mosam Namurcum et Leodium.
I. Quae sunt praecipua Belgicae flumina?
L. Scaldis, Mosa, Sabis, Lisa, Aorta (l’Ourthe), quorum Scaldis alluit Gandavum et Antverpiam, urbem emporio nobilem.
I. Quid est Hieronyme, insula, peninsula, promontorium?
H. Insula major vel minor est terra, quae undique mari vel flumine alluitur; peninsula est terra, quae jugo adnectitur continenti; promontorium est tractus terrae in mare prominens et ideo sinui contrarius.
I. Quid est mons?
H. Mons est grandis terrae aggestio supra planitiem se attollens.
I. Dic mihi, Georgi, duo majora freta Europae.
G. Duo nobilissima sunt Gaditanum (Gibraltar) et Siculum.
I. Quid scis de Melita et Ilva (Elbe) insulis?
G. In utraque Napoleo imperator exulavit.
I. Melitam Helena insula confundis, o bone. Scisne unde haec nomen habeat?
G. Ex eo dicta est, domine, quod Lusitani duodecimo Calendas Majas, qui dies Helenae sacer est, hanc insulam primum invenerunt. Medio Oceano sita a Bonae Spei promontorio millia passuum vicies centena fere distat (800 lieues).
I. Quaenam, Fidelis, est orbis terrarum pars minima?
F. Regio totius novi orbis longe nobilissima est Australia, quae quidem ceteris orbis partibus minor est, sed fontibus scatet et silvis et amnibus inclitis, ut omittam jucundam salubremque coeli temperiem.
I. Tu utique loqueris, quasi porci cocti ambulent ibi.
Pr. Ideo tam gloriose loquitur, domine, quia frater ejus major natu in Australiam emigravit, unde interdum litteras laetum nuntium continentes accipit.
I. Ut interrogandi finem faciamus, pauca etiam terrarum et urbium nomina in tabula scribam, quarum ii qui adhuc non sunt interrogati, numerum incolarum exsequentur (indiquer).
Petropolis — Belgica — Roma — Russia — Lutetia Parisiorum — Europa.
Vindobona — Londinium — Colonia Agrippina — Berolinum — Turcia.
Surgant igitur singuli et nomina sua professi servato ordine ad singulas quaestiones quam brevissime respondeant.
S. Petropolis: Undecies centena millia (1,100,000).
U. Belgica: Septies et sexagies centena quinquaginta millia (6,750,000).
L. Roma: Quater centena (vel quadringenta) quinquaginta millia (450.000).
D. Russia: Millies trecenties centena millia (130 millions).
B. Lutetia: Quinquies et vicies centena millia (2,500,000).
O. Europa: Ter millies octingenties centena millia (380 millions).
A. Vindobona: Quinquies decies centena millia (1,500,000).
M. Londinium: Quater et quadragies centena millia (4,400,000).
R. Colonia Agrippina: Ter centena (vel trecenta) quadraginta millia (340,000).
P. Berolinum: Septies decies centena millia (1,700,000).
V. Turcia: Centies quinquagies centena millia (15 millions).
I. Quomodo Romani vocabulum, « million » significare consueverunt, Claudi?
C. Proprio vocabulo carentes centena millia decies multiplicabant.
I. Quid vero, cum de 2, 3, 4, 10, 100 « millions » agitur? Quomodo rem aggredieris?
C. Numerum, qui praepositus est vocabulo « million » 2, 3, 4, 10, 100 decies multiplicabo et summae effectae constanter adjungam « centena millia » v. g.
1 Million = 10 × 100,000 : decies centena millia.
2 Millions = 20 × 100,000 : vicies centena millia.
3 Millions = 30 × 100,000 : tricies centena millia.
4 Millions = 40 × 100,000 : quadragies centena millia.
5 Millions = 50 × 100,000 : quinquagies centena millia.
6 Millions = 60 × 100,000 : sexagies centena millia.
7 Millions = 70 × 100,000 : septuagies centena millia.
8 Millions = 80 × 100,000 : octogies centena millia.
9 Millions = 90 × 100,000 : nonagies centena millia.
10 Millions = 100 × 100,000 : centies centena millia.
11 Millions = 110 × 100,000 : decies et centies centena millia.
12 Millions = 120 × 100,000 : vicies et centies centena millia.
13 Millions = 130 × 100,000 : tricies et centies centena millia.
14 Millions = 140 × 100,000 : quadragies et centies centena millia.
15 Millions = 150 × 100,000 : quinquagies et centies centena millia, etc.
20 Millions = 200 × 100,000 : ducenties centena millia.
21 Millions = 210 × 100,000 : decies et ducenties centena millia.
22 Millions = 220 × 100,000 : vicies et ducenties centena millia.
30 Millions = 300 × 100,000 : trecenties centena millia.
40 Millions = 400 × 100,000 : quadringenties centena millia.
50 Millions = 500 × 100,000 : quingenties centena millia.
60 Millions = 600 × 100,000 : sexcenties centena millia.
70 Millions = 700 × 100,000 : septingenties centena millia.
80 Millions = 800 × 100,000 : octingenties centena millia.
90 Millions = 900 × 100,000 : non(in)genties centena millia.
100 Millions = 1000 × 100,000 : millies centena millia.
105 Millions = 1050 × 100,000 : quinquagies et millies centena millia.
200 Millions = 2000 × 100,000 : bis millies centena millia.
300 Millions = 3000 × 100,000 : ter millies centena millia.
400 Millions = 4000 × 100,000 : quater millies centena millia.
500 Millions = 5000 × 100,000 : quinquies millies centena millia.
600 Millions = 6000 × 100,000 : sexies millies centena millia.
Septies, octies, novies millies centena millia.
1000 Millions = 10,000 × 100,000 : decies millies centena millia.
10,000 Millions : centies millies centena millia.
100,000 Millions : millies millies centena millia.
I. Etiamnum velim Latine exprimas, Roberte, has summas : 1,100,000 ; 1,200,000 ; 1,300,000, etc.
R. 1,100,000 = undecies centena millia.
1,200,000 = duodecies centena millia.
1,300,000 = terdecies (tredecies) centena millia.
1,400,000 = quaterdecies (quatuordecies) centena millia.
1,500,000 = quinquies decies (quindecies) centena millia.
1,600,000 = sexies decies (sedecies) centena millia.
1,700,000 = septies decies centena millia.
1,800,000 = duodevicies centena millia.
1,900,000 = undevicies centena millia.
2,100,000 = semel et vicies centena millia.
2,200,000 = bis et vicies centena millia.
2,800,000 = duodetricies centena millia.
2,900,000 = undetricies centena millia.
I. Dic Latine : Chaque ville avait environ 100,000 ; 300,000... habitants.
R. Singulae urbes habebant incolarum fere centena millia ; bis centena, ter, quater... centena millia.
I. Paris avait alors 100,000 ; 200,000 ; 300,000 habitants.
R. Lutetia Parisiorum tum habebat centum millia ; ducenta millia ; trecenta millia incolarum.
Vel : centena, bis centena, ter centena millia.
I. Dic Latine : Un astronome a découvert la millionième étoile.
R. Astrologus quidam stellam reperit decies centies millesimam.
I. Un million de fois.
R. Millies millies ; bis millies millies ; ter millies millies, etc.
I. Cum de sestertiis agitur, Romani centenis millibus plerumque omissis simpliciter dicere solent : decies sestertium, vicies sestertium, etc (un million, deux millions de sesterces), quoniam sestertium (ii) significat 100,000 sesterces.
Nonnunquam ipsum sestertium omittitur v. g. decies = un million de sesterces ; vicies, etc = deux millions de sesterces.
Decies solidum (tout un million de sesterces).
Decies numeratum est (un million payé comptant).
Superficiem aedium aestimarunt decies (sc. sestertio).
Tricies habere potuit (3 millions).
Vicies sestertium ei decretum est (2 millions).
Dos erat tricies sestertii (3 millions).
Centies sestertium tibi attributum reliquisti (10 millions).
Senatorum censum duodecies sestertio taxavit (1,200,000).
Cum ei testamento sestertium millies relinquatur (100 millions).
Sestertium ter et quadragies (4,300,000).
Ubi est decies sestertium (où est le million) ?
Argenti ad summam sestertii decies in aerarium retulit (1 million).
Sestertium sexagies, quod advexerat Domitius (6 millions).
Syngrapha sestertii centies (obligation de 10 millions).
Servillae sexagies sestertio margaritam mercatus est (il acheta pour Serville une perle de 6 millions).
Hostius sestertii millies servus (est un esclave de 100 millions).
Centies sestertio coenavit uno die (un seul souper coûta 10 millions).
I. Theophile, dic Latine : le vingt-et-unième, le vingt deuxième jour de Mars.
Th. Dies Martii unus et vicesimus, alter et vicesimus (vicesimus alter).
I. Cur non vicesimus primus, vicesimus secundus ?
Th. Quia optimi Latinitatis auctores illam locutionem potiorem habent (donnent la préférence).
I. Dic Latine : Le nombre un, le nombre deux, etc.
Th. Unitas, numerus binarius, ternarius, quaternarius, quinarius, sextarius, septenarius, octonarius, novenarius, denarius.
I. Haud raro fit, ut scriptores hujus aetatis nominibus numeralibus perverse utantur usurpando cardinalia, cum distributivis uti deberent v. g.
Duos oculos, duas manus habemus, pro : binos.
Ego quidem duos habeo, sed cum de pluribus agitur, binos quisque.
Scipio et Hannibal cum duobus interpretibus congressi sunt, pro : singulis interpretibus.
Pueri septendecim annorum senatorium nomen nundinati sunt, pro : septenum denum annorum.
Milites septem jugera agri accipiebant, pro : septena jugera.
Octavius veteranis quingentos denarios dat, pro : quingenos.
Pro singulis modiis tritici denarios tres exegit, pro : ternos.
Dividebatur manipulus in duas partes, et cuilibet ordini unus centurio praeerat, pro : in binas partes et singulis ordinibus singuli centuriones praeerant.
Plures fratres mei tres annos in Gallia fuerunt, pro : ternos annos. Magister unicuique discipulorum duos libros dabat, pro : binos.
Lex plus quatuor equos habere cives vetat, pro : quaternos.
Romani duas, tres, quatuor centesimas accipere consueverunt, pro : binas, ternas, quaternas (pour cent).
Quotannis hac in urbe quatuor nundinae instituuntur, pro : quaternae nundinae (4 foires).
Non didicit bis duo quot sint, pro : bis bina ; et ita semper, cum de multiplicatione agitur v. g. quater quaterna sunt sedecim.
Ter et vicies tricena quina (23 × 35) sunt octingenta quinque.
Homerus pueros puellasque Niobae bis sex dicit fuisse, pro : bis senos.
Lunae curriculum conficitur integris quater septem diebus, pro : quater septenis.
Tres epistolas in hora do, pro : ternas.
Alexander cuique oppido stipendium duorum talentorum imperavit, pro : singulis oppidis stipendium binum talentum imperavit (une contribution de).
Cur non dicis, Eduarde, binorum talentorum ?
E. Quia numeralia distributiva et nonnulla substantiva quae pecuniam, mensuram, pondus significant, ut nummus, sestertius, denarius, cadus, modius, jugerum, drachma, amphora, dummodo cum numerali aliquo sint conjuncta, in Genitivo plurali plerumque ium, non orum faciunt.
I. Estne hoc rectum : Duae Athenae, duae Thebae, Polycarpe ?
P. Minime, domine, quia substantivis pluralibus tantum et iis, quae aliud significant singulariter et aliud pluraliter numeralia distributiva conjunguntur v. g. non sunt binae Athenae.
I. Dicam ergo : Hodie ternas ad Petrum scripsi litteras.
P. Nequaquam, domine, sed : trinas ad Petrum scripsi litteras, quod idem significat ac tres. Cum vero de distributione agitur dicam ternas v. g. Singulis diebus ternas scribo epistolas.
I. Affer alia exempla, quibus res clarius appareat.
P. Cajus trinas scalas (échelles) fregit (nihil distribuitur).
Cajus ternas in mense scalas frangit (distributio).
Hodie trinae nuptiae in hac aede sacra celebratae sunt.
Singulis diebus in hac aede sacra ternae nuptiae celebrantur (distributio).
Mater mea hodie trinas scopas emit (balais).
Ancilla nostra usu ternas in mense atterit.
Illo loco Romani trina castra posuerunt.
Romani in singulis provinciis terna castra posuerunt (distributio).
I. Dic Latine : J'ai écrit à Pierre une seule lettre.
P. Unas Petro scripsi litteras, binas, trinas, etc.
Romani una castra ceperunt.
Unae nuptiae celebratae sunt.
Unae scalae prae manu erant.
Duo infantes in unis cunis (vel cunabulis) jacentes.
Cum vero de distributione agitur :
Bini infantes in singulis cunis jacentes.
Singulis mensibus ad te singulas dedi litteras.
I. Dic Latine : Deux lettres de l'alphabet, deux châteaux.
P. Duae litterae, duo castra.
I. Hora jam exacta finem, opinor, faciamus oportet. Quae in variis disciplinis praestitistis, pueri, mihi valde probantur ; imprimis autem non possum non gaudere, quod tam bene in geographia versati estis.
Praeclarum sane, jucundum, utile est puerum geographia accurate esse instructum. Turpe vero ac prope nefas ducendum, si quis civis suae civitatis vias et in quibus habitat, aedium aditus ignoret. Atqui nos omnes cosmopolitae sumus, quorum mundus iste ampla est civitas ac magna domus. Quam ob rem orbis terrarum partes, terrarum situs, regionum tractus, maris ambitum non potest, certe non debet ullus homo ignorare.
Et si delectationem quaeras, quid est jucundius, quam uno aspectu coelum, terram mariaque intueri.
Enimvero ut temporum cognitione maxime ad Dei aeternitatem accedimus, ita locorum scientia ad ejus immensitatem. Nescire quid ante te factum sit, id vero est semper puerum esse : nescire, quid alio loco gestum sit aut geratur, uno ergastulo tamquam carcere perpetuo clausum contineri.
Si denique utilitatem consideres, nescio an nulla alia philosophiae pars majorem rebus publicis adferat commoditatem.
Sine hac labat historia, et omnium rerum antiquarum monumenta caeca sunt : sine hac ne theologus quidem situm terrae Chanaan, Aegypti et tot urbium regionumque, quae in vetere ac novo Testamento recensentur, intelliget : ignorabit rationem peregrinationis Abrahae, nesciet itinera deserti, laborabit peregrinationibus Beati Pauli Apostoli.
Sine hac medicus herbarum praecipuarum atque aromatum naturas non intelliget, quia causas ignorabit virium ac facultatum, quae ex regionum situ et coeli temperie interdum repetendae sunt.
Sine hac jurisperitus viri vere civilis (politique) nomen vix poterit obtinere, cum leges pro terrarum varietate saepe varient.
Quis igitur, pueri, hac disciplina, cujus tantus in omni hominum ordine usus est, carere possit ?
Sed de hoc est satis neque verbum amplius addam. Abite jam in pace, ex hac enim hora sciatis incipere vestras, quas diligentia tam bene meruistis, ferias.
Pr. Etiamnunc hoc unum, si placet, domine. Pueri anno vertente plus (quam) ducenta proverbia edidicerunt, quibus nisi copiam dederis partem minimum memoriter pronuntiandi, molestissime ferent.
I. Eja fiat, nihil impedio. Ordine unicuique vestrum mihi nonnulla dicere licet, dummodo cum ingenio sint delecta. Incipiat Timotheus.
- ↑ Si denominator uno est major quam numerator, dicere sufficit: duae partes (2/3), tres partes (3/4), quatuor partes (4/5), etc.
| Proverbia |
|