| Laudandi modus |
|
M. Quid. Stephane, interest inter reprehendere et
vituperare?
Licetne utroque verbo sine discrimine (promiscue, indifferenter) uti?
St. Nequaquam licet, domine, quia inter ea interest aliquantum (une assez grande différence).
Verbo enim reprehendendi semper fere subjecta est notio emendandi; non item verbo vituperandi, quod significat vitia eaque plerumque opinata (imaginé) in aliqua re invenire, quae vituperator nec vult nec saepissime potest emendare. Ita cervus in Phaedri fabula crurum nimiam tenuitatem contemnendo vituperat.
Sunt qui picturas, orationes, coenas, vitas hominum vel optimas vituperent.
Praeceptor pueros non vituperare, sed reprehendere solet; pueri; autem saepius de praeceptore dicunt: Nihil probat (nihil bonum judicat; nihil boni consulit); omnia vituperat (il ne trouve rien de bon).
M. Quae alia verba idem fere declarant ac reprehendere? St. Objurgare, increpare aliquem de aliqua re; corripere,
castigare.
M. Sane bene, Stepliane (fort bien)!
Petronius. Vah, laude mihi ille adeo dignus non videtur, domine, quia responsio ejus satis manca erat. Equidem ejusmodi quaestiunculam multo melius expediverim.
M. Tace, homo arrogans! Nae tu in venerando me humanitatis modum profecto non excedis, Petroni (politesse). O hominis impudentem audaciam!
Homo insigniter impudens, istud mihi dicere non dubitasti?
O facinus audax! o ingentem confidentiarn (audace, hardiesse)!
Non ita pridem est, cum de confidentia ac temeritate tua vehementer te verbis accepi (acerbissime reprehendi, asperrime tractavi).
Superbia tua intolerabilis (intoleranda, vix ferenda) est. Nimia est tua jactatio (nimium, plus aequo te jactas), quamob rem unus nemo te diligit (pas un seul).
Quid est, cur ita attollas animos?
Unde tibi tantam arrogantiam sumis (d'ou vient- i'l que)? Esne forte elatus (inflatus; superbis, insolescis) quia de primis es?
Non est, quod tantopere superbias (quod tibi tantos spiritus sumas, tantopere efferaris, insolescas).
Non video, cur tantopere tibi placeas.
Penitus (bene) te novi; probe novi animum tuum; ego te intus et in cute novi.
Insolentis superbiae es plenus.
Nemini prorsus vis cedere (parere, obedire, te submittere). Nunquam gratus es in quemquam (nullius beneficii memor; gratus ac memor bencficii).
Gratus (memor) beneficli animus (gratus animus ac memor beneficii - la reconnaissance) omnino in te desideratur (manque).
Et ut tute es, item censes omnes esse (qualis tu es ipse, tales esse omnesjudicas; ex tuis moribus omnes judicas). Omnibus pessimi exempli in omnium vituperationem incurristi (venisti).
Satis quidem scio te de minis meis non laborare (indifférent), cum semper tui similis sis (rester le même).
At ne frustra sis (ne vous trompez pas), non serviam tuae libidini: spiritus tuos et fastidiosam arrogantiam reprimam (humilier).
Ista est tua ratio (telle est votre conduite).
Fac, ut quam primum vitae tuae dispositionem mutes (coitduite), aliter mox sero erit. - Asside (assidas – asseyez vous)!
M. Repete jam (dic iterum), Joannes, quae Stephanus de illis verbis dixit.
J. Rationem ejus non intellexi, domine (explication).
M. Mirari satis stultitiam tuam non queo. Dic igitur quid
inchoare differat ab incipere.
J. Nihil, opinor. differunt, domine, nisi forte illud ab initio,
hoc a medio aliquid incipere significet.
M. Auditam istius Salomonis sapientiam admiramini! Sanus hercle non es, Joannes.
O ingenium hebes et obtusum (borné)! Quantum es tardus (bouché).
Quid hoc genere hominum facias (que faire avec de tels hommes)?
Rara avis tu in terris; puer cogitatione nulla. Nunquam te hominem stupidiorem vidi (bouché).
Praeter speciem stultus es (plus stupide que tu n'en as l'air). Mulus es, bipes asellus. Equidem hominem magis asinum nunquam vidi (un plus grand âne).
Quam hebeti et obtuso est ingenio (esprit borné). Incredibili es ingenii imbecillitate - ingenii tarditate; stupiditate (terriblement borné).
Nae tu nunquam philosophiae laurea decoraberis (ornaberis).
Facilis est conjectura, cur singulis annis ultimus fueris (on comprend facilement).
Perquam paucos ejusmodi reperias (on trouverait peu).
Jam aliquoties te docui (ex me audisti), quid sit discriminis inter illa verba (déjà plusieurs fois).
Hem, quoties etiam dicendum (repetendum, iterandum, inculcandum) erit? Haec omnia, nescio quoties, vobis dixi (Dieu sait).
Me taedet tarditatis et stultitiae tuae (ignorantiae, inscitiae tuae).
Cogitare tuum non est: dicis quidquid in buccam venit (bouche).
Unde ejusmodi res tibi in mentem venit?
Haud prospere res tuae cedunt (cela ne va pas bien); res desperata est.
Quam nihil (quam non; quam non multum; quantum non quantulum) hoc anno profecisti (combien peu)[1]
Spem omnem abjeci; vix quidquam spei est te unquam profecturum.
Si tibi vitae spatium duplicaretur, tamen nihil disceres. Tu ad studium minime idoneus es (tout- à- fait incapable). De progressu tuo plane despero.
Si agri culturae te tradas, rem tibi melius successuram plane confido.
Est in rem tuam quod tibi dictum velim (pour ton bien). Noli id velle quod fieri non potest (une impossibilité).
Te admonere meum (officii mei) putavi (devoir; officii duxi te monere).
Qiid igitur interest inter inchoare et incipere, Carole?
C. Inchoare significat fundamenta alicujus rei jacere (ponere), in quibus opus perficiatur (absolvatur). Nostra lingua dicimus: ébaucher, jeter la base, commencer une chose.
Inchoare igitur, quod contrarium est verbis perficere, absolvere, conficere, peragere, consummare, ad exitum perducere, nihil prodest, nisi opus totum absolvitur.
Qui vestem inchoat, vestem nondum habet; nam res inchoata est res imperfecta, manca, non absoluta vel res non absoluta est tantum inchoata.
Signum inchoatum nihil valet: perfecta enim anteponuntur inchoatis. - Petrus statuam inchoavit, Paulus absolvit.
Res, ut ait Livius, magis inchoatae erant quam ad exitum perductae. - Eam partem quam pater inchoatam reliquit, filius absolvit.
Sapientia hominem accepit a natura inchoatum (non perfectum).
Perfice nunc quod nuper de oratoribus inchoasti.
Incipere autem vel coepisse,quod idem declarat, hoc differt ab inchoare, quod nihil interest utrum opus perficiatur necne. Huic enim verbo contraria sunt desinere, desistere, cessare. Ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi modus.
Unde incipiam?
Magnis de rebus dicere incipiens, a Jove incipiendum putat. potissimum incipiam ab urbe condita (le mieux est de).
Huic incipio sententiae diffidere.
Cum primum pabuli copia esse inciperet. Jamque frumenta maturescere incipiebant. Cum rnaturescere frumenta inciperent.
Ictus erat (frappé) qua (où) crus esse incipit.
Cum deinde inchoare nihil prosit, nisi opus absolvitur, incipere per se jam aliquid prodest; qui enim edere incipit (coepit) jam cibo fruitur; qui edere inchoat, nondum fruitur. Sperare incipio = spem jam habeo.
Ver incipit = jam ver est.
Item dicimus: bellum, proelium, oppugnationem, opus, iter incipere.
Incipere plerumque cum a praepositione conjungitur v.g. A Jove incipere, ab urbe condita; unde incipiam?
Optime incipitur a sinistra.
Pro praeteritis: incipiebam, incepi, inceperam, eleganter dici potest: coeperat esse v.g.
cum ver esse coeperat, etc.
Orator autem pro incipere verbis ordiri, exordiri utitur v.g. Sic orsus Apollo; sic orsa dea;
ab ipsa re exordiri. Unde exordiar narrare?
M. Bene factum, Carole! Ceterum hanc vobis interpretationem (explication) heri in hodiernum diem scribendam imposui; exhibete igitur commentarios. Hem, quid video? Nae tu, Ferdinande, puer es inveterata calliditate (rusé).
Fraudem (dolos) adhibuisti (fallaciis usus es - tu as triché). Quis te juvit (adjuvit)? Quem adjutorem habuisti?
Nonne haec omnia de libro aliquo transcripsisti? Hoc profecto nimium est (cela est trop fort).
Quid, tu vis negare (denegare, infitiari)?
Mihi imponi (verba dari) non patiar (imposer, tromper). Fumum mihi non facies.
Non audes vultum (os) meum intueri; (os et oculos meos intueri; intueri in vultum; me intueri).
Credisne me ignorare arcanum tuum (secret)?
Nae tu es vafer homo (astutus, callidus, versatus - malin). Non me latent doli tui; probe novi artes tuas (artifices).
Nihil me fallis; non te ignoro.
Hem, non audes me recte in faciem aspicere (bien enface). Aspice me recta (acie) et dic, factumne sit hoc pensum a te ipso.
Aliena opera hoc elaborasti (alieno ingenio scripsisti). Istum veteratorem (le coquin)! Nescio quo nomine (appellatione) te notem; quomodo rationem tuam (conduite) appellem (declarem, designem).
Plerumque satis habebas, chartis aliquid illinere, pensum negligenter (indiligenter, minus diligenter, incuriose, cura omissa, sine cura) scribere, magna et minuta aeque negligenter tractare, et nunc mihi vis imponere te subito factum esse argutiarum harum auctorem (subtilité, finesse).
Nae tui es ridiculum caput (drôle de corps).
Neque tamen facultas tibi deest, sed voluntas; potes quidem, sed non vis.
Nemo est, qui nesciat (nemo non novit, omnes compertum habent, omnibus constat, compertum est) te hominem esse desidiosum, insignem cessatorem (un grand paresseux).
Nihil te inertius (pigrius, segnius).
Nunquam pensum ullum tuum accurate est scriptum.
Nullius rei studio es incensus (admiratione imbutus). Tibi nulla est patientia laboris (persévérance).
Hoc me cura afficit.
Multas tecum habeo querelas (plainte contre).
Sed quia nihil curas, quid alii censeant, oneri tibi jam non ero. Hoc nihil te movet; hoc nihil ad te attinet (fait aucune impression).
Sede! Bis stulte fecisti (une double sottise) neque ullam, dictum puta (croyez moi), de hac re laudem capies.
Unde fit, ut pensum tuum, Hilari, sit inchoatum tantum, non absolutum? Et in hoc quidem tu mira hercle narras.
Quid, tu satis temporis non habuisti? Adduci non possum, ut istud credam. Satis contra habuisti temporis ad omnia commode absolvenda.
Languescit industria tua (diminue).
Remisisti studium (zèle) refrixit tuum studium.
Operi tuo non multum temporis tribuisti; vix quidquam scripsisti.
Raro quidquam accurate facis. Desideratur in te industria et diligentia.
Saepissime te jam argui, quod non studeres (blâmé); sed clementi castigatione uti nihil prodest (réprimander avec douceur).
Iterum ac saepius graviter te increpavi (incusavi - adresser une verte réprimande).
Valetudinem excusas. - Valetudinem tibi vitio non do (tibi valetudinem non objurgo), quamquam ceterum, ut pueri delicati assolent, aegrotas, quando libet (quand tu veux).
Res tua male se habet; tibi metuo (subtimeo, subvereor), ne quando studia omnino relinquere cogaris.
Levitatem tuam in religionem trahere incipio.
Jam saepe promissis me onerasti (prolixe mihi promisisti; liberaliter, bene mihi promisisti - faire de belles promesses), sed promissa adhuc nondum fecisti (effecisti, solvisti, persolvisti; promissis non stetisti, satisfecisti,
promissa non servasti, praestitisti; in promissis fidem non servasti; fidem mihi fefeIlisti).
Tu montes et maria polliceris, sed nihil tandem praestas (efficis).
Cum multa promittas, omnia tamen in irritum cadunt (rien n'en résulte).
Tu fidem raro praestas (tenir parole).
Vir es multorum verborum, sed parvae fidei.
Heri modo fidem mihi dedisti (astrinxisti - donné ta parole; spopondisti) opus recte perfectum praebiturum te esse (un travail parfait).
Fidem, ut ipse vides, non servasti; promissa tua irrita fecisti. Qui promittit, fidem servet integerrimam oportet (consciencieusement).
Tu quoque, Thoma, pensum, non potuisti pejus, fecisti. Et tu in studio nunc es remissior (omnino remissus - négligent). Non tam studiosus (fervens in studiis) es jam, quam antea (non tam attente, diligenter studes); totus taedio confectus videris (dégouté).
Nihil aliud quam oscitas.
Raro te video opus urgentem (travailler avec application). Industrie (graviter) non laboras.
Cum alii laborant, tu sedes et oscitaris.
Cessator esse noli (paresseux). Fugit aetatis nostrae breve tempus.
Nullum erit tempus hoc amisso (le temps ne revient plus -
tempus praeteritum nunquam revertitur).
Noli nugari (tuer le temps), sed labora dum est tempus.
Tu rem non curasti quam optime potuisti (non pro viribus elaborasti); negligens, incuriosus fuisti.
Tu nihil progrederis; in litteris Latinis nihil proficis (procedis).
Non multum profecisti, ex quo in hoc nostro es gymnasio. Magnum profectum non fecisti.
nullos progressus fecisti; parvos progressus effecisti in studiis.
Profecisti in mathematicis aliquid (quelque progrès), sed hoc non sufficit.
Nonnullum quoque processum habes in lingua Graeca, sed nihil processisti in Latina.
Ex fratre tuo te decet sumere exemplum (de fratre tibi exemplum capiendum est), qui tantum progressum in studiis fecit, ut ipse alios paene docere possit.
Nec tu, Edmunde, mihi penso satisfecisti (je ne suis pas content).
Et tua segnitia mihi odiosa est (insupportable). Industria in opere tuo deest.
Rem parum sedulo (studiose, attente) fecisti.
In hoc opere non multum industriae et diligentiae posuisti (diligentiam adhibuisti, studium collocasti, operam locasti; operam in (ad) opus impendisti).
Si pergis ut coepisti, haud prospere (bene) tibi eveniet (mal finir).
Ceterum fac ut libet, ego minime laboro (m'est égal). Haec me non tangunt (m'est égal).
Huic malo mederi nequeo. - Quid est industria, Edmunde? --
E. Industria est perseverans cupiditas aliquid agendi vel discendi, cui contraria est segnitia; diligentia autem est cura et attentio animi, qua aliquid facimus. Saepius industria et
diligentia conjunguntur: « industria et diligentia factum. »
M. Istud laudo; sed scire aliquid non sufficit, nisi opere perficiatur, id quod memoriae mandes pervelim.
Quid istic rei est, Patrici (qu'y a- t- il là)? cur modo saltum dedisti (subsiluisti - sauter en haut, sautiller) dic verum.
P. Hilarius me sciens (prudens, de industria, consulto) vehementer calce percussit (donner un coup de pied.), quod malevolentia (méchanceté) in me fecit.
M. O facinus indignum! Nae tu insignis es nebulo, Hilari. Vehementer cupio te prendere asininis auribus tuis (tibi aures asninas vellere, pervellere,).
Illepida et inurbana, vel potius rustica ratio (conduite) tua omnibus est nota.
Ex ipso ore tuo eminet rusticitas (on lit déjà sur).
Speciem latronis prae te fers (praebes, reddis -- tu as l'air d'un).
Nullius vultum potes intueri.
Nae tu festivum caput es (drôle de corps)
Qua temeritate, te rogo, illum percutere ausus es?
Qua confidentia eum percussisti (comment as- tu osé)? Qua audacia tantum ausus es facinus, veterator (coquin)? Tu honoris tui nullam habes rationem (se soucier de).
Nec poenae vel gravissimae mutabunt mores tuos.
Nulla dies te corriget; homo omnino es perditus, ne dignus quidem cui ictus pugni infringatur (digne d'un coup de
poing).
Aha, obmutescis: quid dicas, non reperis. -
At at, hoc illud est (ah c'est cela)? Culpam in illum derivas? - In te solo omnis culpa haeret.
Nihil auribus admitto; falsum dicis, mendaciis vis me fallere. Norunt omnes (nemo ignorat, nemo nescit, neminem latet, constat omnibus) te esse veteratorem totum ex fraude et mendacio factum (un renard).
Certum, (manifestum) est; liquet, patet, illum abs te malitia esse percussum (c'est certain, clair).
Quid clarius, quid evidentius?
Nulla controversia mihi tecum erit (se disputerl). O hominem offirmati animi (obstiné)!
Tu mira es ad rixandum alacritate (semper ad rixam promptus; rixae cupidus; perturbator pacis).
Non semel, sed saepe (saepius) temeritatem tuam (légèreté) objurgavi (argui).
Superbia, insolentia, levitas, immodestia, violentia tua nemini placet (ta conduite hautaine, violente).
Morum probitate non excellis (bonne conduite). Consonant moribus tuis studia (répondent). Qui potest in ejusmodi trunco esse sapientia!
Nota est morum tua perversitas (mali mores - conduite). Aliis exempla nequitiae praebes (exemplo noces - donner). Aliis mali (pessimi) exempli es.
Male te geris erga condiscipulos tuos (se conduire à l'égard de).
An vis dicere te semper recte facere (te gerere - que ta conduite est bonne)?
Ita te gerere debes, ut nemo habeat, quid in te vituperet (rien à reprendre).
Dignum te praebere debes majoribus tuis (te conduire d'une manière digne).
Aliena vita exemplo tibi esse debet.
Documenta ex alienis moribus tibi sumenda sunt.
Tace! hoc est meum negotium, nullum habes in me imperium (tu n'as rien à me commander).
Sed multas etiam alias de te habeo querimonias (griefs). Praeceptoribus tuis reverentiam nullam praestas.
Ne putaveris me ignorare, quam saepe, ut me derideres, apud alios verba mea effinxeris, gestus simulaveris, vultum finxeris (imiter).
Non recte (non aequum, inique) facis; non facis ut decet.
Simulatione studii libros legisti prohibitos.
Nuper te vidi fumum tabaci haurientem in propatulo aedium (fumer en pleine rue).
Paucis diebus ante in caupona te videram, in quam devertere non licuit.
Audivi te commercium habere cum peregrino quodam suspecto (tibi magnum usum esse cum).
Dubito, quid de hac re sentiam (je ne sais trop que penser). Quid? nulla est inter te et illum notitia (vous ne vous connaissez pas)?
Haec omnia tu ignoras (vous ne savez rien de tout cela)? Operae pretium est te cognoscere (il vaut la peine, il est utile).
Ego profecto non fallor, dictum puta (croyez- moi). Naturam et mores tuos (naturam moresque; ingenium ac mores tua) probe novi (caractère).
Officio coactus sum, si quid inclementius in te sum invectus (adresser de sévères reproches).
Secundum officium et religionem egi (devoir et conscience). Rectum putavi, qui officii tui immemor es, te admonere (je me suis fait un devoir).
Officium meum est haec tibi vitia exprobrari (reprocher). Quid prodest vitia velare (verbis decoris vitia obvolvere) vel omnino praetermittere?
Sed adhibendum est tuo malo etiam remedium (remédierà). Concedo tibi, ut postea in me quae voles, dicas.
Ut sementem feceris, ita metes.
Meae nunc partes sunt percutere (c'est à moi, à mon tour). Veni huc, ut dignum factis praemium referas (mérité); mercedem tibi debitam auferas.
Nunc facesse ab ore atque oculis meis.
Nunc ad opus institutum revertere (opus intermissum repete).
Omnes observabo et seorsum te praeterea.
Post scholam venito qualibet hora ad me (in cubiculum meum), est quod tecum loquar (volo rem seriam tecum agere). -
Hoc odioso negotio confecto, revertamur ad propositum, id est ad pensa vestra parum sedulo absoluta.
Quod meum est officlum, id praesto (je fais mon devoir) praestate quod debetis et vos (faites vous aussi le vôtre). An potest quis arguere me officii neglecti (me officium violasse; me non religiose, diligenter officium vobis
praestitisse - envers vous)?
Negligentes, idque omnibus modis, imo poenis gravissimis ad officium reducebam; neque enim educatorum praeceptorumque ullus salvo officio (sans manquer à son devoir) vitiis potest indulgere. Officio deessem nisi tempore suo vos increparem.
Quid praeclarius est, quam in officio manere (rester fidèle à son devoir); quid honestius quam officium suum facere (praestare, usurpare, explere; officio satisfacere, officio suo non deesse, officio fungi, nullam partem officii deserere - faire complètement; officium exsequi, persequi, servare, conservare, tueri, colere; omnes partes officii exsequi). Sui quisque oportet sit officii diligens (fidèle au devoir).
Nemo majore honore dignior est quam homo officii diligentissimus (très attaché au devoir).
Imprimis igitur colendum est officium (sentiment du devoir). Vobis silentium praecepi in schola; vos monui, ut tempore adsitis, sedulo studeatis neve nugis tempus perdatis.
Neque tamen sunt, quibus religio non sit (quorum animos religio non subeat - se faire des scrupules), quominus contra (secus) faciant.
Bono discipulo religio esse debet, ne minimum quidem temporis momentum perdere, sed voluntati magistri in omnibus obtemperare.
Cum vero boni magistri sit, discipulorum progressui invigilare, non patiar, ut quisquam ab officio discedat (recedat; de (ab) officio decedat; officIo suo desit, officium praetermittat, negligat, deserat)
Omnes pariter, ut mearum partium est (devoir), in officio continebo (retinebo).
Quam velim, ne unus quidem inter vos sit, qui non gaudeat officio (qui toujours remplisse volontiers son devoir).
Tot magni nominis viri religione officii (fidèle accomplissement de leur devoir) ad gloriam pervenerunt, a quibus velim vobis petatis exemplum (in quorum mores velim vos formetis).
- ↑ Cave dicas: Quam parum profecisti, quod non est Latinum.
| Laudandi modus |
|