Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput III
CAPUT III.
[recensere]CUM ibi ab ortu inciperent fedes Cantabrorum, vbi definebat regio Autrigonu, non puto multùm à vero aberrabimus fi Cantabria initium in co tractu, quià Villafrancâ montium de Oca dictâ ad portum Laredo nomine in Oceani Cantabrici littore pofitum excurrit, statuamus: diftat enim Villa-franca duabus tantum leucis Virouescâ Autrigonum oppido: Laredo autem quatuor circiter leucas recedit à Nefua eiufdem gentis fluuio: Ad Occidentem verò Cantabriam finiemus, non vico sanctæ Iulianæ, vt Sandouallius, neque portu llanes nuncupato, - vt Ioannes à Ponte , nec denique Saliâ flumine (vulgo Rio de Sella) vt voluiffe videtur Fredenandus Pintianus noris in Melam ,fretus vt putat authoritate ipfius Mela & Plinij, sed vlteriùs æftuario maris Luarca dicto, & fpatio illo terrarum, quod inde ad locum , qui Tierra de Vierço dicitur & montes contiguos , tendit : A Luarca enim vfque ad fluuium illum , qui in confinio Afturiæ atque Galicia , Caftropolij & Ribadei oppida interfluit, fex circiter leucarum eft interuallum, quem fluuium Melfum Strabonis effe arbitramur , cum haud alius in ea regione occurrat,cui melius verba Strabonis conueniant:à Melfo autem Afturiæ fluuio parùm diftare Noegam vrbem & inpropinquo effe Oceani æftuarium, quodAfturesa Cantabris diuidit, author eft idem Strabo. Porrò è montibus illis , qui terram de Vierço circumftant , oritur Silus fluvius , qui cum Minij aquas augeat inter eius fontes censeri potest : quodfi quem fubeat mirari Cantabria fines à nobis tàm latè ad Occidentem porrigi , perpendat velim à Poffidonio, apud Strabonem lib. 3, caput Minij amnis ad Cantabros referri; ab Orofio quoque lib. 6. cap. XI. Medullium montem , qui ad eamdem gentem pertinet ,Minij aquis annecti : quod nisi de Silo intelligas , qui nascenti Minio miscetur, producendi erunt Occidentem versus adhuc multò latiùs veteris Cantabria fines ad intimam vfque Galliciam , vbi hodie Minij fontes existere nemo eft qui nefciat. A Septentrione alterum Cantabria latus excipiebat Oceanus : alterum verò ad meridiem descendebat in planam regionem , quæ montibus Ouetanis fubiecta est, atque per agrum Legionensem & pagum illum, vbi nunc terra de Campos est, Legione vrbe & Vaccæis ac Turmodigis populis ad dexteram relictis, penetratoq; Idubedâ monte, perueniebat ad proxima Beronibus loca, quibus locis, referente Strabone,habitabant olim Cantabri Conifci , aut Coniaci dicti : nifi Concanos legere malis apud Strabonem cum Delrio notis in Hypolitum Seneca : quin & vlteriùs ex hacparte proceffiffe Cantabros ad confinia fcilicet Intercatia , Telæ, & Pintiæ vrbium , quæ Vacceorum gentis erant, coniicere quis poffet ex eo, quod Author Itinerarij, Afturicâ Cæfarauguftam per Cantabriam iter facturos, per ea oppida ducit. Cæterum in illa planitie, vbi nunc eft terra dicta de Campos, fita erat Amaya vrbs Cantabria, tempore Gothorum Regum, non ignobilis vel potius arx primaria, vt ex Chronico Ioannis Biclarienfis colligere licet , nec procul inde tempore Romanorum Camarica alia eiuſdem regionis vrbs : fiquidem , vt fentit Çurita, eadem eft cum Camala, quam author Itinerarij in itinere, quod à Virouefca Legionem tendit, collocat. Alias præterea vrbes in Cantabria memorat Ptolemeus, Concanam, Ottauiolcam, Argenomefcum, Vadiniam, Vellicam, (hæc Belgica est Orosio lib. 6. cap. 2.) Iuliobrigam & Moroccam, quibus -Strabo lib. 3.ex Afclepiade Myrleano, addit Opficellam à Laconibus , vt credit , conditam , quod miror Ludouicum Nonium, cap. 44. fuæ Hifpanix, Iuliobrigæ tribuere, contra Strabonis authoritatem, quam nihilominus eo loco vfurpat. Arracilli etiam oppidi meminere Florus lib. 4. cap. 12. & Orofius vbi fupra, quod tempore belli Cantabrici ab Augufto Cæfare captum atque dirutum eft; Vrbem denique maritimam Noegaucefiæ nomine defignat Ptolemeus , cuius nomen licet à vulgatis editionibus LatinisPtolemei abfit, extat tamen in manufcripto exemplari Græco Bibliotheca Regia Parifienfis. Portum infuper Cantabrorum nomine Victoria Iuliobrigenfium celebrat Plinius xl. mil. passuum à fontibus Iberi diftantem. Idem author lib. 3. cap . 3. quatuor tantùm populos Cantabriæ agnofcit è quibus folos memorat Iuliobricenſes. Iuliobrigam Garibaius lib. 6. cap. 22. & H. Coquus in -tabula Hifpaniæ, putant fuiffe in ea regione, vbi nunc est Aguilar de Campo , quorum fententia mihi nequaquam afpernanda videtur , cum non multùm hic locus diftet à fontibus Iberi , quem' Plinius lib. 3. cap. 3. nonprocul à Iuliobriga oriri ait , ac de cætero in amoena planitie iaceat ; Andreas tamen Poça libro quem de antiquo idiomate Hifpanorum fcripfit . Santander oppidum in Oceani littore fitum efle mauult . At ego eò loci non tàm Iuliobrigam ipfampofitamfuiffe exiftimo, quàm portum Victoriæ luliobrigenfium , quem xl. mil . paff. diftare ab Iberi fontibus obferuat Plinius. Cæterùm omni prorfus ratione carent , qui Iuliobrigam cum Lucronio Vafconum oppido confundunt , cum multis milliaribus hic focus distet à vetere Cantabria & ab Iberi fontibus. Celebrat etiam Plinius fluuium Cantabrorum Sadam, vel Sangam, quem eundem cum Salia Melæ esse perfuafum est Pintiano. Saliam autem ipfummet effe, qui hodie Sella indigenis dicitur, arbitratur Morales lib. 13. cap. 2. Plures itidem fluuios in hac regione agnofcit Mela, à quibus tamen nominandis abstinet, eo quod nostro, vt ait, id eft Latino ore concipi nequeant, nifi quod obiter Saurij meminit, quod præter Cantabros Salenos etiam alluere testatur, hic forsan est, qui hodie Pisuerga Hispanis dicitur, & à Salenis populis mansisse videtur nomen Saldañæ vrbi inea regione.