Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput IV

Quibus locis bellum contra Cantabros ab Augusto & eius Legatis gestum sit.

CAPUT IV.

[recensere]

EXPOSITO situ Cantabriæ, quantum in tam obruta vetustatis caligine facere licuit, operæ pretium facturi videmur, si quâ parte bellum Cantabricum , olim ab Augusto Cæsare gestum fuerit excutiamus : sunt enim variæ hac de re Authorum sententiæ, quarum pleræque, quia cum iis quæ capite fuperiori afferuimus, pugnant, ruere illa necesse est, nisi hæ conuellantur. Carolus Nauarræ Princeps bellum Cantabricum fcribit fuiſſe geſtum in Nauarra inter Eulatem fcilicet & Amefcuam, non longè à Peralta vico: hunc fequitur P. Antonius Beuterus lib. 1. cap. 23: sed quemadmodum hæc opinio nullo nititur veræhiftoriæ fundamento, fic toto cœlo aberrat Garibaius lib. 6. cap. 27. vbi illud ad Ipufcuam patriam fuam trahit ductus affinitate vocum Vinnii vel Vindii, Medullii seu Edullii, Segisama, & Arracilli, quæ in huius belli narratione occurrunt cum nominibus Hirnio vel Hernio, Menduria, Beiçama & Arrexil, quæ etiamnum in Ipufcua durant, quamquam, vt verum fatear, Garibaius huius sententiæ non tam Author, quam comprobator fuit: illam enim, iam ante, traditam reperio à quodam nobili Ipuscuate in libello inedito cui titulus, Recopilation de Cosas de Guipuscua his verbis: Oydia se veen vestigios en lo mas alto llamado Aldaba y assi se vee oy en dia en mucha distantia que cae todo cerea Beiçama donde Octaviano assentò su Real y aviendo expugnado el lugar de Regil los Cantabros subieron à la montaña Hiernio que aora llaman ernioa. Et paulò pòft. Hazese mention de Beiçama y hurristil hastaoy retienen sus nombres y del monte de Medulia que agora se llama Maduria y de Hurnio llamado comme es dicho Hernio de los quales hizo mention Nebricense y todo ello Cae en Guipuzcoa quasi en medio della. Sed, amabo, quantum abit vox Vindii ab Ernio, Medullii à Maduria, Segisamae à Beiçama, & Arracilli à Rexil. Deinde cum Medullium montem Minio flumini imminere dicat Orosius, quomodo hoc Maduriae Ipufcuae monti convenire potest, qui octo ad minus dierum iter à Minio distat? Certè cum ex Dione, Floro & Orosio perspicuum fit hoc bellum in ipfa Cantabria geftum effe,nequicquam hi Authores ad Ipufcuam , quæ ad Vatdulos fpectat, trahunt : vt inde suæ genti magnanimitatis famam concilient : tutior multo sententia Moralis videtur, qui lib. 8. cap. 57, bellum hoc, aut potius bella à Legatis Augufti gefta fuiffe circa oppidum Gijon & Vallem de Coraco dictam, non procul à Monafterio beata Maria Couadonga, colligit ex veteribus sepulchris & inscriptionibus , quæ non ita pridem iis locis extabant : quamquam , ne quid diffimulem , non tam contra Cantabros quàm contra Aftures ibi dimicatum putat, ideò scilicet, quia vtrumque locum in regione Afturum, vti nunc, fic olim fuiffe exiftimat , cuius tamen contrarium ex iis, quæ fupra attigimus , clarè elucet. Nunc vt de Vinnio & de Medullio montibus aliquid dicamus, Vinnium quidem,inter veteres fcriptores Ptolemeus, inter recentiores verò Florianus , Coquus & Poça in medio Asturiarum collocant, vbi montes, præ cæteris Hifpaniæ, in immenfam altitudinem exfurgere notant Morales & Sandouallius. Vtriusque verba digna sunt quæ hic referantur, Morales lib. 13. cap. 2. Dos leguas Pequeñas destas dos poblationes de cangas en à quella sierra llamada Auseua esta la cuenca llamada Conadonga. Et paulò pòst. Esta este sitio dentro de las montañas llamadas de Europa à las vertientes, que ya son de Asturias, porque siendo estas sierras las muy celebradas en Castilla con solo nombre de montañas, por àquella parte que sierran los llanos del Reyno de Leon, las llamaban communamente de Europa, y parten con sus cumbres las Asturias de Oviedo y Santillana. Assi que siendo todas las vertientes del medio dia, del Reyno de Leon: las Setentrionales que van luego à la mar, son de ambas Asturias y aunque no es possible dar à entender del todo con palabras la estrañeça de aquel sancto Lugar, por lo fragoso de la sierra, por lo bravo y espantoso de la roca y por las grandes maravillas que en el se representan à quien attentamente lo considerara: más toda via prosiguiendo se aqui llañamente la description, se comprehendera mucho de lo que ay en todo, & c. Sandovallius autem in eo libro quem de Monasterio sancti Toribii conscripsit, his verbis montes istos describit. La provincia de Lievana es una de las montañas mas asperas de España cuyas sierras particularmente las que llaman de Europa à vista del mar de san Vincente de la Varquera, parece que llegan al Cielo llaman se Asturias de Santillana o santa Iuliana, es tierra fertil de pan &c. No tiene grandes poblationes de Lugares que el Mayor es la villa de Potes que tendra docientos vezinos, mas ay solares muy antigos de Casas muy nobles de Hidalgos y Cavalleros: no se sabe que los Mores granassen esta tierra, antes parece que no llegaron à ella, ny era possible por su mucha aspereça, y assi se conservaron en ella sus antiquissimos moradores, y della commenço Don Pelayo la restauration de España saliendo contra los Moros que le acometieron por Covadonga tierra alli vezina. Idem in vita Pelagii Regis pag. 85. Por ser esta tierra tan brava (loquitur de Cantabria) y del govierno de Fafila padre de D. Pelayo, acogio se en ella D. Pelayo huyendo de Vitiza, y agora se valio en ella llevantandose contra los Moros recogiendo los Christianos que tuvieron animo para resistir al enemigo y se hizieron fuertes en Valdeon y en Covadonga y en otros montes asperissimos donde no podian yr gruessos exercitos. Medulium autem montem, si in orâ Galliciae ubi constituitur ab Orosio investigemus, reperiemus superesse adhuc vestigia huius nominis circa terram de Vierço dictam & Sili fluminis caput, quod Minium ex parte componit, ut testimonio ipsius Moralis constare potest; haec enim habet in tractatu defcriptionis Hispaniae fol. 46. Esta à la salida de Galicia ( loquitur autem de monte insigni qui olim auri argentique venis abundabat ) en la tierra llamada el Vierço, no lexos de Vila-franca, y muy cerca del insigne Monasterio de Cerracedo de la Orden de Cister, es encima de la Ribera del Rio Sil cuyas comarcas son muy celebradas en Plinio por muy abondosas de oro, que todo lo demas, llaman aquella montaña de las Medulas. Minij autem nomine etiam Silum comprehenfum fuisse à veteribus, suprà diximus, nec ratione id caret , cum Minio ( vnde nomen amni datum teftatur Iuftinus lib. 44. ) magis abundet Silus quam alij fontes Minij amnis, teſte Morale vbi fupra fol. 48. his verbis. Pues al rio Miño se le dio el nombre deste metal o color que en latin se llama Minium, los Gallegos Dizen agora que se le dio sin Razon al rio el nombre, pues no se halla en sus riberas el vermellon si no en las de otro rio llamado el Sil, que entra en el. Porrò frustra sunt, qui Segesamam, vbi Auguftus Cantabriam aggreffurus, caftra pofuit , alibi quam in Vaccæis quærunt ( erat hic populus vicinus Cantabris ) nam Segifamam vrbem Vacceorum agnofcunt Polybius apud Strabonem, & Ptolemeus lib. 2. cap. 6 : Idem Morales lib. 8. cap . 57. putat Auguftum Cæfarem bellum,quod contra Cantabros coeperat, aduerfus Callaicos, aut Gallecos prosequutum, perfuafus verbis Orofij, qui lib. 6. cap. 21. Cantabris ad Vellicam & Arracillum fufis , Antiftium & Firmium Legatos vlteriores Galleciæ partes , quæ montibus fyluifque & Oceano terminantur, magnis grauibufque bellis perdomuiſſe narrat : Sed hic Orofium non de Gallecis populis , qui iam pridem pacati erant, nihilque tunc mouebant, fed de ipfifmet Cantabris loqui, qui Vellica & Arracillo pulsi, ad inacceffa & prærupta loca montium fuæregionis, quæ ad Galleciam vergunt , concefferant, facilè iudicauerit quifquis verba Orofij ritè expenderit; præcipuè fi cum iis, que de eodem bello fcripfere Dio atque Florus, conferantur. Gallecia autem ideò mentio iniecta eft ab Orosio, quod totum trans Durium tractum verfus Septentrionem & Aftures, Cantabrofque Callaicam vocabant veteres, tefte Strabone lib. 3. quin & ipfos Cantabros & Aftures Gallecia portionem fuiffe affirmat Orofius. Ex iam dictis perfpicuum effe arbitror Cantabriam veterem maximam partem Legionenfis Regni ambitu fuo complexam fuiffe, vtramque fcilicet Afturiam tam de Santillana quàm de Ouiedo dictam,vnà cum terra de Campos, & parte Legionenfis agri & Caftellæ veteris , quibus in locis ac præfertim circa Aufeuam & Couadongam , quæ Vindij montis partes funt , cum Pelagius prima Regni fui fundamenta iecerit adiutus ope incolarum & aliorum Chriftianorum , qui eò tanquam ad tutiffimam arcem confugerant, videtur tandem Cantabrorum virtus, quæ iam à tot feculis inter mortua & quaſi ſepulta iacebat, in hocpereuntis Hifpanię momento commodùm reuixiffe.