Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput IX
CAPUT IX.
[recensere]LABASCENTE Romanorum in Hispania Imperio & Suevis ac Gothis provinciam ingressis, non eadem sorte cum iis vixere Vascones ; fed perpetuis ferè conflixere bellis, dum autfuos fines tuentur, aut alienos inuadunt ; Primum illis certamen, cum Rechiario Rege Sueuorum,fuit, quem ducta in vxorem Theodorici Regis Gothi filia, Vascones deprædatum fuisse narrat Idacius. Rursus Leuvigildo regnante , partemVaſconiæ ab eo occupatam fuisse, affirmat Biclariensis, quod de Alavâ regione non ita pridem à Vasconibus armis occupatâ intelligendum esse, fupra monuimus. At tempore huius filij , Recaredi Regis , crebras in Regnum Gothicum irruptiones, à Vafconibus factas fuisse, testatur Isidorus in Chronico; Meminit quoque idem author expeditionis à Gundemaro Rege contra Vaſcones susceptae, quae non alium habuit eventum, praeter vastationem agrorum: Sisebuto autem regnante, nouos motus in montibus à Vafconibus factos fuiffe, eosdémque à Rege cópreffos, difcimus ex Chronico veteri Moissiacenfi, nuper ab Andraea Duchesnio viro eruditissimo edito: Eosdem, tempore Suintillae Regis, crebris excurfionibus Terraconensem provinciam infestasse & Ologitim civitatem, quae hoc aevo contractè, Olite, dicitur , Vasconicè verò Erriberri (id eft urbs noua) ad Gothos pertinentem , & à se, ut videtur, eversam propriis impensis instaurare coactos, refert Lucas Tudenfis ex Isidoro: Sub Recenfuindo rurfus Rege , nouas irruptiones in Regnum Gothorum fecere, copiis Regiis quae prohibere conabantur, exitiofas, teste Isidoro Pacenfi cuius verba, quia apud Rodericum Toletanum corruptè leguntur, sicuti à Prud. Sandovallio ex ἀρχετυπῳ edita sunt, hîc inferenda iudicavimus. Huius, inquit, temporibus (id est Regis Recensuindi) eclipsim Solis, stellis in meridiem visentibus omnibus, Hispaniam territat, atque incursa tionem Vasconum, non cum modico exercitus damno prospectat. Demum regnante Vuambâ, quum Vascones quietis ignari, ut ait Rodericus Toletanus lib. 3. cap. 3, loca Pyrenaei & Cantabriam inuasissent, indignum Gothorum dignitate ratus Rex, diutius offensiones huius gentis perferre, eam Imperio suo subiicere statuit. Conflato itaque ingenti exercitu, Vafconum fines infesto agmine ingreditur, eosque post vastatos agros & incensa aedificia, pacem petere coëgit. Non sum nescius hanc cladem à Vuamba illatam, Vasconibus Aquitanis tribui à Roderico, sed maiorem fidem meretur Iulianus Archiepiscopus Toletanus, aequalis illorum temporum scriptor, qui eam Vasconibus Iberis imputat. Quae exinde ab hac gente, extincto Gothorum in Hispania Imperio, contra Sarracenos gefta sunt, hîc ideò praetermittimus, quia deinceps de iis, in historia Navarraea, opportunior sese offeret dicendi locus. Ea verò quae trans Pyrenaeum in Aquitania contra Francos fortiter praestiterunt, postremâ parte huius operis referentur. Hîc interim nolim omitti, ea quae inter ipsos & Caroli magni exercitum, citra Pyrenaeum contigere; insignem scilicet illam & toto orbe decantatam stragem, quam is excercitus, ad Roncavallim, anno Christi 778 passus est. Vascones libertatem quam illibatam sub Romanis conservarant, contra Suevos, Gothos & Sarracenos intrepidè defenderant, magna ex parte sub Carolo amisere. Hic enim dum Hispaniam ab Ibnabala Regulo Sarraceno sollicitatus, cum valido exercitu, contenderet, per Vasconum & Navarrorum terras iter faciens, utrumque populum suo subesse Imperio & ditioni coëgit & tributo imposito vectigalem fecit, Pompelonem etiam oppidum, Caput gentis, dirutis moenibus, per speciem defectionis praecavendae, in vici formam redegit, testibus Eginhardo & aliis illius seculi hiftoricis, qui res à Carolo gestas literis mandarunt: Perculsa itaque hac iniuriâ & contumeliâ bellicosa gens, dum vindictae occasionem quaerit, regredientis exercitus Francici extremum agmen in Pyrenæi faucibus animosè adoritur & licet militum numero impar, genere etiam armorum inferior, totum calamitosa clade prosternit: sed praestat audire Eginhardum loquentem cui, ut Regiae aulae Notario, Caroli res maximè notae fuere: Hic itaque in eo commentario, quem de istius Principis vitâ composuit, quid in hac expeditione Hispanicâ gestum sit, his verbis declarat. Ipse per bella memorata, primò Aquitaniam & Vasconiam, totumque Pyrenæi montis iugum, & vsque ad Iberum amnem qui apud Nauarros ortus & fertilissimos Hispaniae agros secans, fub Dertufae civitatis moenia, Balearico mari miscetur: deinde Italiam & c. ita perdomuit, vt eas tributarias efficeret De clade autem ad Roncavallem accepta, sic, Cum agmine longo, vt loci & angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Vuascones insummi montis vertice positis insidiis (est enim locus ex opacitate syluarum, quarum maxima est ibi copia, insidiis ponendis opportunus) extremam impedimentorum partem & eos qui novissimo agmine incedentes subsidio praecedentes tuebantur, desuper incursantes in subiectam vallem deijciunt, consertoque cum eis proelio, usque ad unum omnes interficiunt ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae iam instabat, protecti, summâ cum celeritate in diversa disperguntur. Adiuvabat in hoc facto Vuascones & levitas armorum & loci in quo res gerebatur situs: è contra Francos & armorum gravitas & loci iniquitas per omnia Vuasconibus reddidit impares. In quo proelio Eghartus Regiae mensae Praepofitus, Anshelmus Comes Palatij & Rotlandus Britannici limitis Præfectus, cum aliis compluribus, interficiuntur, neque hoc factum ad præfens vindicare poterat quia hoftis, reperpetratâ, ita difperfus eft, vtnefama quidem remaneret, ubi nam gentium quari potuiffet. Idem Eginhardus, seu Ademarus, vel quisquis est Auctor Annalium Caroli Magni & Ludouici Pij quos primus Coloniæ Germanus Nuenarius Comes edidit, hanc cladem fic paucis perftringit: Pompelonem reuertitur (loquitur de Carolo Rege) cuius muros, ne rebellare poffet, ad solum vsque destruxit, ac regredi statuens, Pyrenai saltum ingressus est, in cuius summitate Vascones, insidiis collocatis, extremum agmen adorti, totum exercitum magno tumultu perturbant, & licet Francitam animis, quàm armis præftare viderentur, tamen & iniquitate locorum & genere imparis pugnæ inferiores effecti funt. In hoc certamine plerique aulicorum, quos Rex copiis prafecerat, interfectifunt: direpta impedimenta, & hoftis, propter notitiam locorum, statim in diversa dilapsus est: cuius vulneris accepti recordatio, magnam partem rerum faeliciter in Hifpania geftarum, in corde Regis obnubilavit .