Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput VI

Regionem Vardulorum, Autrigonum & Caristorum à Vasconibus occupatam videri & de Cantabrorum variis cladibus.

CAPUT VI.

[recensere]

NON deerunt fortè qui minus probent quod Viscainos, Alavenses & Ipuscuates, strenuas & bellicosas gentes, à Cantabris abiudicem, perinde quasi eo ipso obscuris & imbellibus Autrigonum, Caristorum & Vardulorum populis, veniant ascribendi. Mihi verò non hæc ftat fententia; quin potius existimo horum populorum genus magnâ ex parte, vnâ cum nomine, iampridem excidiffe, eorumque patriam à gente aliqua forti, & pugnaci occupatam tempore Gothorum Regum: hactenus enim ftetit Vardulorum nomen (fub quo etiam Autrigones & Cariftos comprehenfos fuiffe fuprà docuimus:) nec quod fciam vllus Author, Idacio ętate pofterior, huius populi meminit : At quorfum, inquies, fin Vardulorum fedibus nouos incolas admittere expedit, Cantabros inde excludimus habitatione proximos, viribus potentes & inuadendis vicinis regionibus iam à tempore Romanorum affuetos? Ideò certè quia iis bellis, quæ cum Augufto Cæfare atque eius Legatis geffere , ita totum Cantabricæ gentis robur interiit, vt exinde nihil vnquam generofum , nihil tanta gente dignum exequi aut meditari aufi fint : quinimò deſtituta fuis cultoribus regio , patuit iniuriis & irruptionibus exterorum. Nec moueor vanis quorumdam Ipuscuensium fcriptorum fermonibus, Cantabros (cuius gentis nomine defignari fe putant) numquam à Romanis victos fuiffe contendentium; illius autem belli, quod Auguftus Cæfar contra eos fufceperat, aleam omnem trecenorum vtrimque militum certamini permiffam, victores Cantabros effeciffe, déque eo bello ipſummet Auguſtum v. libros edidiffe quorum adhuc, fi Deo placet, extare fragmenta in Bifcaiâ iactant : funt enim hæc mera vigilantium fomnia, nec aliâ refutatione indigent, quàm quod, nullo certo authore, ex obfcura ignobilium quorumdam fcriptorum officinâ prodeunt & cum his, quæ de hoc bello ab antiquis & fide dignis hiftoricis Dione , Floro atque Orofio tradita funt , ex diametro pugnant: quod vt clariùs liqueat ipforum verba hîc referre non pigebit. Dio itaque lib. 53. poftquam de Cantabris atque Asturibus, à Carifio & Caio Furnio Augufti Legatis, acie victis & in servitutem redactis verba fecit, hæc fubiungit. Cantabrorum pauci viui in hoftium poteftatem venerunt , nam cum de libertate defperaffent , vitâ quoque contemptâ, incenfis munitionibus fe ipfos interfecerunt aut vnà conflagrarunt, alij publicè sumpto veneno obierunt, ita maxima ac ferocifsima pars Cantabrorum perijt: Et eodem libro , defectione corum qui in eo bello capti & pofteà , dominis fuis interfectis, domum reuerfi fuerant, expofitâ; quid Agrippa, fumptâ in eos expeditione gefferit, his verbis declarat. Cantabros, qui essent militari aetate, omnes propè deleuit: reliquos dearmavit & demontanis locis in campestres transtulit. Florus quoque lib. 4. cap. 12. & Orosius lib. 2. cap. 21. postquam de prælio ad Belgicam facto , in quo Cantabri ab Auguſti Legatis fufi fugatique fuerant, ac de Arracillo oppido expugnato, obfeffoque Medullio monte egere, his verbis narrationem iftius belli concludunt. Flori verba; Postquam extrema barbari vident certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi vulgò ex arboribus taxis exprimitur, præcepere mortem, séque pars maior à captiuitate quae videbatur vindicauere. Hæc per Antistium, Firmium, Agrippam Legatos hybernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit, ipse præsens hos deduxit montibus, hos obsidibus adstrinxit, hos sub coronâ iure belli venundedit: Orosii verba ; Itaque ubi se gens hominum trux naturâ & ferox, neque tolerandæ obsidioni sufficientem, neque suscipiendo bello parem intelligit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit, nam se poenè omnes certatim igne, ferro aut veneno necauerunt. Sed & longo , ante Augufti ætatem, interuallo, Cantabros à Romanis fubactos fuiffe difcimus ex his Flori lib.48.Epitomes Liuianæ verbis, vbi de P.Cornelio Aemiliano hæc tradit. L. Lucullus Consul, cui Claudius Marcellus successerat, pacasse omnes Celtiberiae populos cum videretur Vacceos, Cantabros & alias regiones, & iterum alias incognitas nationes in Hispaniâ subegit. Mansisse autem eos exinde in fide Romanorum, usque ad bellum ciuile inter Pompeium & Cæfarem exortum, ipsius Cæfaris lib. 1. de bello ciuili verbis edocemur, quæ sic habent; His rebus constitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae à Petreio, Celtiberis, Cantabris, Barbarisque omnibus qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur : An autem potiori conditione aut fortunâ sub Gothis vixerint quam sub Romanis, ea quæ mox dicturi sumus demonftrabunt. Auctor eft Idacius, in Chronico, non ita pridem, à Iacobo Sirmundo edito, temporibus Auiti Imperatoris & Martiani ( circa annum nempe Chriſti 455. ) Herulos mari aduectos per Cantabria & Varduliæ loca maritima impunè graſſatos fuiſſe : vniuerfam autem Cantabriam, non ita multò poſt, ab extraneis gentibus occupatam fuiffe,eofque qui occuparant, à Leuuigildo Rege pulfos , difcimus ex Ioanne Biclarienfi : eamdem rurfus à Francis captam & poffeffam fuiffe, eorumque duce Francione mortuo, in poteftatem militum Conſtantinopolitani Imperatoris deueniffe, & tandem iis vi armorum eiectis, à Sifebuto Rege Imperio Gothorum annexam , affirmant Fredegarius cap. 33. fui Chronici atque Aymonius lib.4.cap.13.hiftoriæ Frácica: Tempore denique Vuamba Regis Vafcones impreffione factâ eamdem inuafiffe , teftatur Roderic. lib. 3. cap. 3. Nulla itaque ratio fuadet vt Cantabros domi ad proprios tuendos lares imbecilles, aliò victricia arma intuliffe credamus & longè expeditius videtur , iftud Varduliæ armis partæ facinus finitimis Vafconibus tribuere; quorum vires regnantibus in Hifpania Gothis integre erant; ideoque seu odio Gothorum, feu ftudio propagandorum finium, frequentes in vicinas regiones excurfiones faciebant. Occurrunt infuper alia huic fententiæ confirmandæ argumenta non leuia, à ratione nominis, similitudine morũ, & comercio vnius linguæ inter vtramq; gentem defumpta ,namque tres illos populos Bifcainos inquam, Alauenfes & Ipufcuates Galli vno nomine Bascos appellant, quæ vox folo declinandi & pronuntiandi modo à nomine Vaſconum difcrepat Hifpani autem ipsos Vascongados, corum autem linguam Vaſcuence nominant, ab iisdem Vafconibus ductâ vtrâque denominatione. Habitu autem & moribus , quantum cum reliquis Vasconibus confentiant, norunt qui in iis regionibus diutiùs verfati funt. Accedit authoritas Ioannis Biclariensis & Sebastiani Salmanticensis, è quibus hic bellum, quod Froila Rex Legionensis huius nominis primus contra Vafcones gessit, contra Alauenses speciatim gestum fuisse indicat, dum Adefonsum Froilae filium, è regno à Mauregato deiectum, Alauam ad propinquos matris suæ aufugisse commemorat; mater enim Adefonfi nomine Munimina è gente Vafconum erat, eamque Froila pater bello Vafconico captam fibi coniugio copulauerat , tefte eodem Sebaftiano; Biclarienfis quoque, cum Leuvigildum Regem anno Regni fui 13. partem Vafconiæ occupaffe & ciuitatem quæ Victoriacum nuncupatur, ibi condidiffe narrat, Vafconiæ nomine Alauam videtur defignaffe: fi quidem in hoc pago duntaxat & nufquam alibi in totâ Vaſconiâ, extat ciuitas huius nominis,quam multis poft feculis à Sancio Pompelonenfi Rege cognomento Sapiente inſtauratam fuiffe crediderim, non autem de nouo conditam, vt volunt aliqui.