Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput VII

De situ veteris Vasconiae & de populis à Strabone Iacetanis dictis, an iidem sint cum Lacetanis.

Caput VII.

[recensere]

VASCONIA olim sita erat ubi nunc Nauarra, latiùs tamen patebant eius fines quam hodiernæ Navarrae: si quidem trans Iberum continebat Calagurrim & Graccurim (quae urbs non multùm distabat à territorio oppidi quod nunc Alfaro dicitur:) à meridie verò veterem Comitatum Aragoniæ ; at à Septentrione attingebat Oceanum Cantabricum in ea parte Ipufcuae vbi nunc Fontarrabia eft. Et de Calagurri quidem eam in regione Vaſconum fuiffe teftantur Strabo & Ptolemeus qui eam Calagorinam vocat , quibus fuffragatur Iuuenalis fat. 15 : De Graccuri verò author nobis eft idem Ptolemeus qui eam inter Vafconum vrbes enumerat; à Septentrione autem ad Oceanum vfque proceffiffe, hinc colligitur quod Manlafci fluuij oftia in Vafconum regione ponit idem Ptolemeus ( licet in hoc non confentiat cum vulgatis editionibus , manuſcriptum exemplar Ptolemei , quod in Bibliotheca Regia afferuatur , ibi enim hic fluuius Vardulis non autem Vaſconibus tribuitur:) Strabo quoque Idaſunam vrbem Vafconum , vel potius Oidaffunam , vt habent quidam fcripti libri , tefte eruditiffimo Cafaubono, ad ipſum Oceanumfitam effe affirmat , qui fitus hodie Fontarrabiæ oppido non malè conuenit ; conditum enim eft in littore ferè Oceani , alluiturque fluuio qui etiamnum Vidaffonis nomen feruat , idemque videtur effe cum Eafone Mela. Iam quod fpectat ad Comitatum Aragonenfem, hunc in Vafconibus fuiffe clarum eft ex Ptolemeo, qui Iaccam, caput eius regionis, inter Vaſconum vrbes enumerat . Porrò qui laccetanos Strabonis ab hac vrbe deducunt, longè errant ; hinc enim procul aberant verfus meridiem & ad eampartem Aragoniæ , vbi Ilerda vrbs, (nunc Lerida) fita erat, vergebant, vt tam ex Strabone quam ex Ptolemeo cognofcimus: Itaque Iaccetani ſpectabant ad eam Hifpaniæ Tarraconenfis partem, vbi hoc tempore definit Aragonia & incipit Catalonia; erantq; interiecti, Vafcones inter & Iaccetanos, Ilergetes, vt ex defcriptione Ptolemei clarè liquet, quos autem Strabo Iaccetanos vocat, eofdem effe cum Lacetanis, quorum frequens apud Cæfarem, Liuium & Plinium mentio, fenfit Interpres Ptolemei, itidemque Fulvius Ursinus notis ad librum 1. Cæfaris de bello ciuili, quibus ego libenter fubfcribo ; in eo tamen quod Vrfinus mendum fubeffe putat in vulgatis Cæfaris, Liuijatque Plinij codicibus, legendumque exiftimat Iaccetanis pro Lacetanis, fretus authoritate Strabonis & Ptolemei, qui hanc vocem à litera I, incipiunt, Ego contra censeo, emendandum fcilicet Strabonis locum legendumq; apud eum Lacetanipro Iacetani, & similiter apud Ptolemeum: nam cum femel tantum aut bis apud Strabonem hæc vox Iaccetani reperiatur, Ptolemei verò exemplaria varient (nam pleræque editiones Accetani habent non Iacetani) vocabulum autem Lacetani ſæpius apud veteres Authores occurrat (siquidem illud omnia ferè Cæfaris, Liuij & Plinij exemplaria retinent) propius verò eft vnius literæ mendum in vnicum Strabonis locum irrepfiffe, quam in tot aliorum Authorum libros. Lacetanos autem proximos fuiffe Ilergetibus, adeò vt etiam sæpè pro vna eadémque gente vfurpentur, discimus ex Livio decadis 3. lib. 8. Idem author, Lacetanos finitimos facit Aufetanis , qui Iberi ripas accolebant. Urbes Vasconum enumerat Ptolemeus, praeter iam dictas Iturissam, Pompelonem, Biturim, Andelusium, Nementurissam, Curnonium, Bascontum, Ergaviam, Tarragam, Muscariam, Setiam & Alavonam. Iturissae situs in pago Vastanensi quaerendus est, circa vicum qui sancti Stephani Lerinensis nomen obtinet , non autem in adversâ plagâ ad meridiem, ut volvere interpretes Ptolemei & Andreas Scotus in Melam, neque circa Tolosetam in Ipufcuâ, ut sensit Gastaldus, eumque sequutus Moletius. Plinius lib. 3. cap. 3. in recenfendis his populis, qui Cæfarauguftani conuentus erant, meminit Cafcantefium, Graccuritanorum,Arocelitanorum, Calaguritanorum, qui Fibularenfes cognominantur, Carenfium, Ergauicenfium, Ituriffenfium & llumberitanorum, quos omnes hactenus Nauarra complectitur, feruatis veteribus appellationibus, fi Graccuritanos excipias, Ergauicenfes & Ituriffenfes, quorum primos circa Alfarum oppidum collocauimus, (Falluntur enim qui ad Agredam trahunt) proximi fortè ab Arga fluuio nomen acceperunt, at poftremi dici nunc poffe videntur Vaſtanenſes: Iturissae enim fitum in iis partibus fuiffe difcimus è Mela , Ptolemeo & Authore Itinerarij. Caeterùm pofterioribus feculis, mutata eft aliquantum Vasconiae facies; nam Gothis in Hifpania rerum potientibus, cum Vascones neque eorum Imperium ferre poffent, neque fatis eis virium ad refiftendum, æquislocis, ipforum potentiæ fuppeteret, dimifsâ planâ regione in fuos fe montes receperunt, indéque ad proximas Vardulorum, Autrigonum & Aquitanorum montanas regiones se effuderunt.