Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput X

De moribus veterum Vasconum.

CAPUT X.

[recensere]

VASCONUM mores eosdem olim fuisse, qui Lusitanorum, affirmat Strabo lib. 3. Geogr. illos autem non aptiore penicillo depingere possim, quam ipsius Strabonis verbis, quæ è Græco in Latinum versa, sic habent. Ferunt Lusitanos esse insidiandi, indagandique peritos, celeres, leues, versatiles, aspide utuntur parvâ, cuius diameter duorum pedum, cava foras, loris suspensa: non enim fibulas aut ansas habent: ad hæc sica aut ensis, plerique lineis, rariloricatis utuntur thoracibus, aut tres cristas habentibus galeis, cæteri neruis contra ictus formatis aspidibus utuntur: pedites ocreas quoque ufurpant, spicula singulis plura, nonnulli etiam hastâ utuntur areâ cufpide: quosdam corum, qui ad Durium amnem accolunt, Laconicâ serunt uti vita ratione, bis unguento vtentes & candentibus lapidibus calefacientes & frigidâ lavantes, unoque cibi genere purè frugaliterque viventes: immolando student Lusitani, exta intuentur non exsecta, præterea & laterum venas inspiciunt, ac tangendo etiam diuinant , quin & ex captorum iextis coniiciunt sagis ea occultantes: deinde, cum ea pulsum edunt, infra primum ex cadavere aruspex futura prædicit: captivorum manus dextras amputant; diisque consecrant, omnes qui in montibus degunt victu utuntur tenui, aquam bibunt, humi cubant, crines mulierum in modum demittunt, mitris faciem velati pugnant, maximè capros edunt & Marti caprum immolant, prætereaque captiuos & equos; quin & ritu Graeco centurias victimarum, id est hecatombas, quotannis instituunt, vt & Pindarus ait, immolare centena omnia, certamina etiam gymnica armata & equestria edunt pugno, cursu, velitatione & instructo cohortatim proelio: montani duobus anni temporibus glande vescuntur quernâ, siccatam indéque contusam molentes, atque è farinâ panem conficientes, itaque eas adsuum tempus reponunt: Zytho etiam utuntur, vini parum habent & quod provenit statim in convivia cum cognatis insumunt: butyrum eis olei usum implet, coenant sedentes, habéntque ad parietes constructa in hunc usum sedilia: priora in sedendo loca aetati, dignitatique referuntur, coena circumgestatur, inter potandum ad tibiam saltant, & ad tubam choreas ducunt, interim exilientes & poplitibus flexis rectum corpus demittentes: In Bastetania id etiam mulieres faciunt una alteram manu tenentes, nigro omnes utuntur vestitu, plerumque in sagis degunt, in quibus etiam supra thoros herbaceos dormiunt, vasis utuntur cereis, ut & Celtae: mulieres vestibus utuntur floridis, loco pecuniae permutatione utuntur, aut de lamina argentea aliquid abscissum dant: morti addictos coniectos de saxis praecipites agunt, parricidas eductos extra fines aut flumina lapidibus obruunt, matrimonia more Graeco contrahunt : agrotos veteres Ægyptiorum consuetudine, in viis deponunt, ut qui eum morbum experti sunt iis consulant, coriaceis usi sunt navigiis usque ad Brutum, ob exundationes & paludes, nunc raris utuntur lintribus, sal illis purpureus, sed albus sit terendo. Talis ergo vita est montanorum, eorum qui Septentrionale Hispaniae latus terminant Callaicorum, Asturum, Cantabrorum usque ad Vascones & Pyrenam, omnes enim eodem vivunt modo.

Haec universè Strabo de omnibus populis qui Septentrionale Hispaniae latus incolunt: at speciatim Vascones aruspicinae admodum peritos fuisse, innuit Lampridius in vita Alexandri Severi: Tibiarum quoque usum iis proprium fuisse significare videtur vox Vascae tibiae (ab eo enim quod indigene in recto Vasco dicunt ritè formatur Latinum Vascus, ut aliàs dicemus.) Occurrit autem haec vox apud Iul. Solinum cap. 5. Servium in lib. XI. Æneidos & Auctorem veteris Glossarii Latino-Graeci, qui eam Graecè μελετητικὸν ἆυλον vertit, ideò fortè, quod non tam arte quàm assidua exercitatione eius tyrocinium constet: (etsi non desunt qui ibi μελικὸ scribendum censeant) tria enim tantummodo habet foramina, quibus quodlibet sonitus aut moduli genus, diftinctè & concinnè reddunt qui eius artem callent, Cur autem Servius eamdem πλαγιαυλὸν vocet, non aliam possum reddere rationem, quam quod non recto nec transverso positu, vt cæteræ tibiæ, sed obliquo staret in manu tibicinis eâ personantis, idque etiamnum comprobat hodiernus vfus tibiæ, qui apud Vascones maximè viget, nec enim alio ferè organo vtuntur in suis choreis & saltationibus; Alia tamen mens est doctissimi Salmasij quod attinet ad explicationem Vascae tibiae, suis in Flau. Vopiscum notis & in Plinian. exercit. ad cap. 5. Solini, neque ego authoritati tanti viri repugnare ausim. In bello autem levi armaturâ usos fuisse Vascones, coniicimus ex Eginhardo & aliis, qui de rebus Caroli Magni scripsere: galeae etiam usum contempsisse monet Silius Italicus pluribus locis. At citra bellum qualis esset eorum habitus notat hic locus è lib. 5. cap. 2. Aymonij desumptus, Cui filius Ludovicus (loquitur de Ludovico Pio) pro sapere & posse obedienter parens, occurrit ad patris praesentiam habitu Vasconum, cum coaevis sibi pueris indutus, amiculo scilicet rotundo, manicis camisiae diffusis, cruralibus distentis, calcaribus caligis insertis missile manu ferens: Haec enim delectatio voluptasque ordinaverat paterna.