Jump to content

Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput XIII

Auctoris sententia de veteri Hispanorum linguâ.

CAPUT XIII.

[recensere]

IN hac ergo discrepantium inter fe fententiarum pugnâ, ego, vt pertinaciùs tueri nolim , vnicam fuisse antiquis temporibus Hifpanorum omnium linguam, præcipuè cum Strabo lib. 3. diuerfas fuiffe pronunciet, fic neque Vafconicam iifdem quibus nunc finibus circumfcribi probauerim : funt enim anguftiffimi, neque adeò verifimile eft, sagacem naturæ dispenfatorem, tantulæ genti propriam linguam tribuere voluiffe, nulli ferèrei opportunam : Ad exercendum verò commercium & tuendum cum finitimis populis conſortium, prorfus incommodam.Itaque, vt paucis meam sententiam aperiam, hanc vniuerfis illis montanis populis, qui Septentrionale latus Hifpaniæ incolebant, communem fuiffe existimo, Vasconibus scilicet, Vardulis, Autrigonibus, Cariſtis, Asturibus , Cantabris, Gallęcis ac Lusitanis, cum enim hos omnes populos iifdem vixiffe moribus eamdéinque vitæ rationem coluisse conftet ex Strabone: linguâ quoque concordes extitiffe æquum eft credere; sed & aliorum Hifpanorum fermonem adeò huic abſimilem non fuiſſe , quin multa inter eos communia fuerint, & dialecto potius, quàm genere fermonis difcrepaffe (quemadmodum nunc difcrepant, Caftellani, Portugalenfes & Catalani) hinc perſuaſum eſt mihi, quod in hac hodiernæ Hifpanicæ linguæ compage, reliquiæ feu rudera quædam deprehenduntur, cum cæmentis Vafconicæ admodum congruentia; quamplurimæ, inquam, dictiones aut merę Vafconicę, aut ex his manifestò deductæ, quarum veluti laciniam quamdam è tribus primis Alphabeti literarum ordinibus decerptam hic exhibebo, vbi id obferuari velim , fyllabam ze vel te in fine verborum Vafconicorum pofitam, terminationem esse infinitiui præfentis aut nominis verbalis à Grammaticis dicti, Semiuocalem quoque s, minutâ figurâ expressam, proferendam vt, ç; duplicem verò z valere, ts, vel, ds.

A

Açuçena Hispanicè lilium, Vasconicè A-çucena, hoc rectum vel res recta, lilium autem omnium maximèscapum rectum & oblongum emittit.

Alcalde HISPANICÈ, Iudex, VASCONICE, Alcate idem.

Ahaxar Hispanicè manu contrectando aliquid immundum & rugosum reddere. Vafconicè Ahatsa, res contrectando immunda & rugosa reddita.

Acezar H. secernere, cribrare: V. Aiçaze idem, item vento exponere.

Ascua H. pruna: V. Auscua, materia cineris.

Achaque H. causa, occafio, prætextus: V. Achequia, idem.

Acequia H. incile , fossa riui : V. idem.

Ahorrar H. parcere , afferuare , à nomine Vafconico Ahorra, vel Ahurra, quod palmam compressam & semiclausam instar personæ rem aliquam seruantis & retinentis significat.

Ahilarse H. perire, emori : V. Hila mortuus, solent enim Hispani verbis à nominibus deriuatis vocalem A præfigere, vt in his, arrugar, arruynar, avéntar, quæ à ruga, ruina & vento deducuntur.

Albricias H. munera quæ dantur alicui, ob nouæ rei faustum nuncium allatum: V. Albristeac, idem.

Alcahuete H. leno: V. Arcabot, idem l & r in hac linguâ sunt cognatæ litteræ.

Alboroto H. tumultus: V. idem.

Alcandora H. indusium: V. pro indusio virili, muliebre enim aliter vocant.

Aliaua H. repositorum pharetrarum: V. pera vel sacculus, quem rustici in sinu gestare solent ad recondendas pecunias, à verbo aliaze vel alxaze, id est reponere, recondere.

Andas H. sella, lectica: V. Anda, lectica.

Almud H. mensuræ genus: V. Almutia, idem.

Alquilar H. locare: V. Alquila vel Alquilea, locatio.

Ama H. nutrix : V. Ama, mater.

Amagar H. parare se ad lædendum aliquem: V. Macaze, idem.

Amontonar H. cumulare, acervare: V. Montoa, cumulus, acervus.

Ancho H. latus, amplus: V. Andicho, magnus.

Azcona H. genus teli: V. idem.

Ansia H. angor, sollicitudo: V. cura, sollicitudo.

Apañar H. apparare, coaptare: V. Apañze, idem.

Apuesto H. sponsio: V. Apostu, idem.

Argamassa H. genus parietis lapide & terra quadam tenaci confecti: V. idem ab Arri, id est lapis, & gamassa terræ genere.

Arisco H. rigidus, intractabilis: V. Arrisco, faxeus, durus, rigidus, à nomine, Arri, id est lapis.

Argana H. sportæ genus quod jumentis imponitur ad deferenda onera: V. Carcanoa, idem.

Arriate H. via strata lapidibus, ab eadem voce Vasconica, Arri, id est, lapis, & Ate, id est copia. Asco H. nausea: V. Asco multum, nimium.

Asmar H. suspicari, existimare: V. Asmaze vel Usmaze, idem.

Atapar H. obturare, tegere: V. tapaze, idem .

Ahuchar H. pecuniam in capsulam recondere: V. Hucha, crypta, arcula.

Ayo H. juvenis Principis moderator, videtur deductum à nomine Vasconico Aio, quo designatur, qui alium expectat, præstolatur aut observat.

Achocar H. pecunias condere in aliquo loco retruso, à Vasconico Choco, id est, locus retrusus.

Alcarria H. villa vel pagus, tanquam Alcar erria, quod Vasconicè locum designat ubi rarae sunt domus.

Aldea H. pagus vel suburbanum, à Vasconico Aldea, quod locum vicinum seu conterminum, significat.

Atocha H. genus spartij: V. Atocha, seu Otacha genistaspartii genus.

Arraxaque H. suscina, tridens, à Vasconico Araxequi, id est quod retinet firmiter .

Atalaya H. specula, speculator: V. idem.

Atalar H arbores caedere: V. Tala, sylvarum excidium & vastatio agrorum .

Atrever H. audere, aggredi aliquid confidenter: V. Atrevize, idem à nomine Treve, quod Vasconicè designat personam in re aliqua facienda valdè versatam & promptam ad eam aggrediendum.

Ayna H. facilè, citò , properè: V. Ehiña facilis, unde adverbia Ehin-qui, & Ehin-ara, id est facillimè: A, & E, apud Vascones sunt cognatae vocales & saepè invicem commutantur.

Sunt etiam quaedam alia nomina vetera Hispanica, ab hac litterâ incipientia, quorum usus licet iam in familiari sermone Vasconum obsoleverit, olim tamen invaluisse conjicimus, ex eo quod eadem adhuc durant in nominibus propriis locorum quorumdam aut familiarum Vasconiæ, talia sunt Atahona, nomen vici in citeriore Navarra, Arroz, pagus quidam in Hospita valle Ataharraze vicus in Vicecomitatu Solensi.

B

Baça Hispanicè color fuscus: V. Baza, pro eodem, aut pro quolibet colore.

Baldio H. inutile, vanum, unde, miembro Baldado, pro membro arido, inerti & stupore affecto: V. Baldio frustratorium, inutile, Balditu membris captus.

Baldio H. ager compascuus, ut interpretatur nebrissensis: V. Bald-lurr, idem, à Baldi, id est vanum, inutile, & Lurr, id est terra.

Baratar H. permutare: V. Barataze, idem.

Barragan H. adolescens comptus seu elegans, item virgo compta , elegans: V. Berreguin, idem: iam supra monuimus E saepè in A verti in his linguis.

Barrenar H. perforare: V. Barrenaze altè & profundè aliquid excavare, à nomine Barren, id est profundus.

Barrena H. genus lancis rusticae & pastoritiae cavae & profundae, ab eadem radice Barren, id est profundus.

Bascuence H. lingua Vasconica ab Ence, vel Ance, id est modus, forma, & à nomine Vasco.

Balsa H. stagnum, aqua reses, V. idem.

Barruntar H. odorari, suspicari: V. Barrentaze, idem.

Behetrias sunt urbes quaedam sui juris in regione Castellae, quae sibi dominos suo arbitrio eligebant à Vasconico Bere-tiriac, id est suae urbes, vel sui juris urbes, aut à Behet-Iriac, id est urbes inferiores, vel in locis demissis sitæ, quia hæ ferè urbes in convallibus conditæ erant & extra aspera & prærupta montium, quæ non oppidis aut urbibus, sed Castellis munita erant, unde etiam Castellae nomen plerique deducunt.

Berro H. sium, laber: V. locus humidus, ac umbrosus, in quibus plerumque hæc herba crescere solet.

Biçarro H. adolescens elegans & alacer: V. idem , à nomine Biçarr, id est barba, convenit autem hoc epitheton iis præsertim adolescentibus, quibus prima barbæ lanugo oritur.

Bohordo H. genus iunci, seu potius capitellum, aut bulla quædam quæ in eodem iunco crescit: V. idem.

Borde H. spurius: V. Bord, idem.

Baia H. portus seu statio navium: V. idem, inde illa apud Vascones voti formula, Bai onian helzea, pro eo quod Latini optatum portum consequi dicunt.

Borrar H. delere: V. Borraze, idem.

Burlar H. illudere, deridere: V. Burlaze, idem.

Burjaca H. ascopera, seu mantica, transversâ fasciâ, ab humero suspensa pharetrae in modum, quam religiosi peregrinatores gestare solent: V. Boiraca, pharetra transversâ fascia suspendi solita.

Burbuja H. bullæ quæ in aqua excitantur immisso aliquo corpore solido: V: Burbulla, idem.

Bruzos vel Bruzes, Caer de Bruzes, in sinciput concidere: V. Abrusca, à radice Buruzes, id est capite vel sincipite, cuius rectus casus est Buruze & Buru.

Burujon H. tumor in capite: V. Buru-io, caput læsum.

Burujo H. acinus vuæ, seu os olivæ; item sansa, seu os olivæ ab eadem radice, Buru.

Bucha H.ventriculus animalis seu ingluvies avis: V. Bochi, buccella panis, seu alterius cibi.

Buz H.forma quædam osculi: V. Musu, cum M, osculum: sunt autem B & M in Vasconicis nominibus cognatæ literæ & sæpè invicem commutantur.

Buzos est ablativus casus à recto Buz, bever de Buzoz ore ipso in fontem immisso bibere: V. Musos, idem.

Buscar H. quærere, videtur hæc vox orta à Vasconico Pusca, quod tenues ligni, vel stramenti particulas significat, & ut apud Latinos à scruto fit scrutari sic apud Hispanos à Pusca vel Busca (utroque enim modo effertur) potuit formari verbum, buscar.

C

Caço H. genus sartaginis aeneae: V. Caxa, idem.

Caçurra H. l.2. tit.5. partita 2. pro verbis absonis, & dissentaneis: V. Gueçurra, mendacium.

Cachorro H.catulus: V. unicâ transpositâ litterâ chacorr vel chacurr, idem.

Cansar H. fatigare: V. cansaze, idem.

Cara H. versus: V. idem sayets-cara versus latus & omissa littera C, Aizin-ara versus anteriorem partem, guibel-ara versus posteriorem partem.

Caracol H. cochlea: V. idem.

Caratula H. larua: V. Caratax, idem.

Carcajada H. cachinnus: V. Carcaça, idem.

Carrasca H.ilex : V. idem.

Casca H. glarea : V. idem .

Cascara de huevo H. testa ovi: V. cusquia.

Cascar H. findere vel findi: V. Cascaze, idem.

Casta, genus, stirps: V. idem.

Clueca H. gallina glocitans: V. Croca: iam diximus liquidas L & R esse cognatas, crebroq; invicem commutari, vocalem O, ab Hispanis in dipthongum at ue mutari, mox docebimus.

Coscorron H. ictus baculi in capite alicui inflictus: V. idem, à nomine Cosca, quod levem baculi ictum denotat, cuicumque parti corporis infligatur.

Cocote H. occiput: V. Cocot, genus tegumenti quod occipiti applicant rufticae mulieres.

Coechar H. corrumpere judicem vel testem: V. Coçaze, corrumpere, inficere, solemne est Hispanis praesertim initio dictionum vocalem O in dipthongum ue vel oe mutare, ut a sonus sueno, à somnus sueño: sic pro coçar dixere coeçar & inde coechar, litterâ ç, in ch, imminutam deflexâ, quod etiam illis familiare est.

Cogollo H. cacumen arboris aut herba: V. Cucula, idem.

Comba H. curvatura: V. Cumbu, locus declivis & propensus qui in convallem desinit.

Corral area subdialis, cohors: V. Corrale, ovile subdiale.

Correrse H. verecundari, erubescere prae pudore: V. Corrize, vel gorrize erubescere, rubore suffundi.

Catar H. considerare, perpendere: V. Cataze, stare defixum et cogitabundum.

Cuerdo H. prudens , cautus , à Vasconico corde vel gorde, id est occultus, tectus, reconditus.

Cureña H. rixa, certamen, velitatio: V. greña vel griña idem, sunt enim in hac lingua c, & g, cognatae litterae.

Cuita H. sollicitudo, anxietas, negotium, cura: V. Cuita vel Coeita, idem.


Ç et CH.

Çaburda H. hara, vel suile, à Vasconico Sar, id est ingredi & urde, id est porcus vel sus.

Çamarra H. Rheno, vel pannus villosus: V. idem.

Çana-horia H. radix Pastinacae, quae plerumque lutei est coloris : V. Çan-horia radix lutea.

Çanca H. tibia exilis, item Çanco, pro grallis, Çanquear, id est, divaricari, Çancadilla, id est supplantatio, hae omnes voces deducuntur à radice Çanco, quae Vasconicè, crus, significat.

Çarça H. rubus, dumus: V. Çarci vel sassi, dumetum.

Çapato H. calceus: V. Çapata, idem.

Çaque H. uter ad vina deportanda accommodatum: V. Çaaquo, idem.

Çaraguelles H. femoralia: V. Çaragollac, idem.

Çatico H. frustum seu portio panis vel alterius rei: V. idem, unde etiam verbum Çaticaze pro lacerare vel dissecare in varias portiones.

Cecear H. vitiosè pronunciare litteram ç, vice s, proferendo: V. idem.

Cecial vel cicial, H. asellus piscis vento aut aëre induratus: V. Ciciale, idem.

Cecina H. caro conditanea, salita: V. idem.

Celada H.insidiae: V. celata, idem, inde celatari, id est, insidiator.

Cençeño H. syncerus, item panis azymus: V. Sunsuna, simplex, fyncerus.

Cencerro H. pecuarium tintinnabulum: V. Cinçarri, idem.

Ceño H. gravis et saevus aspectus: V. çuna, idem.

Cerrion H. stiria: V. cherrion vel cherroñ, crines in aure propenduli stiriae instar.

Cerro H. collis, tumulus: V. cerra, idem.

Chamuscar H. comburere : V. chamus caze, idem.

Chia H. genus calanticae seu tegumenti capitis muliebris: V. Chiota, diminutivè, idem.

Charco, H. aqua pluvia quae fossis & concavis itinerum locis insidet: V. Ucharco ab ur, id est aqua & charco, quod rem levem seu nullius momenti significat.

Chirriar H. de voce passerulorum, soricum & similium animalculorum dicitur, Latinè stridere: V. chirritaze, à nomine chirrita, quod eiusmodi vocem aut sonitum significat.

Chicha H. hac voce infantes utuntur ad carnem designandam: V. Chichi, idem.

Chichon H. panus, tumor in fronte aut in collo: V. Chicha, idem.

Chico H. parvus : V. Chiqui, item Chipi, idem.

China H. scrupulus: V. Chincha, et diminutivè Chinchola, idem.

Chinche H. cimex: V. Chincha, idem.

Chocarrero H. urbanus, scurra: V. Socarrari, idem.

Choça H. tugurium: V. idem, à radice Choch, id est schidia seu assulae, ex quibus potissimùm constant huiusmodi tuguria.

Chocho H. bardus, stupidus: V. tocho, mutatur enim saepè in linguâ Iberica, T in CH.

Chorro H. torrens, fluentum: V. Churru item Churre, Chorretar, fluere: V. Churriaze vel Churretaze.

Chupar H. exugere: V. Chupaze, idem.

Churrulero H. loquax, garrulus: V. Churulari, tibicen.

Cisco H. tenuis pulvis, qui à carbone manat: V. Cisca tenuis pulvis, qui è ligno cosso vel teredine eroso, cadit.

Çubi H. confluentes aquarum vel fluminum: V. pons.

Çumo H. succus fructus arboris vel etiam herbae: V. Çumu salix: abundat autem haec arbor succo gaudetque locis humidis & aquosis.

Çurron H. pera, folliculus, saccus è pelle villosa: V. Çurro et Çurron, idem. Çurrar H. dissolvere, corrumpere, Çurrarse corrumpi, dissolvi, dicitur de intestinis: V. Urraze, dissolvi.

Çurrapa H. Crassamen quoddam, oleo aut vino deficienti in cado, innatans.

Çuzio H. sordidus: V. Çazu, idem.

Possem & alias Alphabeti litteras percurrere & sub unaquâque earum plurimas pariter voces Hispano-Vasconicas annotare; quin etiam iis, quas supra inservi è solo ferè Vasconum Aquitanorum idiomate decerptas, haud difficilè esset plures adiicere, maximè ex iis quas Vascones Iberi cum accolis Hispanis promiscuas habent: sed dum brevitati in hoc opere studeo, cogor eas aliis investigandas relinquere. Illud interea animadverti velim, superesse etiam in iis, quæ Hispani hodierno, hoc est, Romanensi sermone expromunt, pleraque è lingua Vasconicâ, seu veteri Hispanicâ expressa, è quorum numero est vox hijo dalgo & contractè hidalgo, quâ inter Hispanos vir nobilis designatur: nam quis non videt id nominis, Vasconicæ vocis aitoren seme (quæ patris alicuius filium denotat, quasi diceres, Ait' joren seme, usurpaturque itidem apud Vascones pro viro nobili) imitationem esse? Idem observare est in quibusdam adagiis, quæ Vasconicè quidem poëticis numeris cum singulari quodam lepore & venustate sermonis concepta, Hispanicè solutâ oratione non multum eleganti reddita sunt, è quibus unum aut alterum tantum hic in exémplum proponam.

Vasconicè Erroya has eçac.
Beguiac dedezac.
Hispanicè ad verbum, Cria, corvo, sacar te ha el ojo.
Vascon. Maiaz Eurite.
Urte oguite.
Hisp. Agua de Mayo pan para todo el año.
Vasc. Edale huna.
Capella-duna.
Hisp. Debaxo de mala capa ay buen bevedor..
Vasc. Usqui Maite.
Higun Elaite.
Hisp. Culos conoscidos à cabo de cient años son amigos.

Syllaba quoque go quae pronominibus Hispanicis primæ & secundæ personæ cum præpositione, con, iunctis in fine aliquando adhæret, ut comigo, contigo, id est mecum, tecum, veteris linguæ vestigium est, quæ præpositionem Latinam cum, per go in fine nominis adjectum efferebat, non secus ac hodie Vasconica per ga vel gas, Ut niga mecum, higa tecum: quod autem in plurali numero non, go, sed, co, adjicitur, diciturque connusco, conbusco non autem connusgo, conbusgo hoc ideò fit quia media g, consonanti S, postposita, in tenuem C transibat in eâ linguâ, quod etiam hodie servatur in Vasconicâ. Sit in exemplum, vox gara, quae est prima persona pluralis verbi substantivi, haec, quando cum particula negativa es componitur, G in C vel K mutat: sicque fit à simplici gara, id est, sumus, compositum escara, id est, non sumus. Ilia pro urbe veterem Hispanicam vocem esse iampridem observavit totius antiquitatis Ibericae promus condus Ambrosius Morales, Hanc autem vocem eodem sensu adhuc servat lingua Vasconica, liquidâ tamen L in R mutata quod ei etiam in plerisque aliis vocibus familiare est, ut in Araua pro Alaua, Añgueru pro angelo, ceru, pro celo. Narrat Author Epitomes Livianae lib. 41. Tiberium Sempronium Gracchum Proconsulem post Celtiberos à se victos monumentum operum suorum Grachurim oppidum in Hispania constituisse quae vox Vasconicâ linguâ, Gracchi urbem significat, quod enim Navarri & Vascones Aquitani Iri, id cæteri Vascones qui Varduliam incolunt, uri dicunt.

Nomina denique propria, urbium aliquot, populorum, hominum , montium atque fluminum Hispaniae, quæ apud veteres Authores extant, Vasconicæ linguæ vestigia retinere, monuere iam editis huius argumenti libellis, Andreas Poça et Baltasar Chavesius, in quibus tamen non pauca omissa, pleraque etiam parum cautè tradita notent harum rerum periti.

Hoc insuper linguæ Vafconicae cum hodiernâ, Hispanicâ convenit, quod ambae iisdem prorsus utuntur litteris, quarum plurimae ut nihil à Latinis differant, sunt tamen harum aliquae, quas utraque lingua suo Alphabeto expungit, scilicet K, Q, X, Y, & V, consonans, aliæ rursus quas in illud refert, quæ numquam Latino solo donatæ fuerunt; huiusmodi sunt quinque illæ consonantes, quas Hispani his figuris ll, ñ, ç, ch, & x delineant: F quoque literam neutra lingua pro sua videtur agnoscere, si quidem in paucissimis tantum vocabulis adhibetur, iisque ferè peregrinis & adscititiis, in quibus nihilominus nonnumquam abiicitur spiritu aspero aut mediâ, B in eius locum substitutis. Ipsius denique B sonus ut à cæterarum gentium proferendi more paululùm diversus apud Hispanos, sic iisdem cum Vasconibus similis omnino, ac compar est.