Notitia utriusque Vasconiae/Liber primus/Caput XIV
CAPUT XIIII.
[recensere]QUANDOQUIDEM in hunc Vasconicae linguae campum, datâ occasione, ingressi sumus, placet in eo aliquantisper spatiari & in gratiam Φιλογλώττων, specimen aliquod illius linguae paucis exhibere: Ordiamur à nominibus. Primò in iis illud singulare est, quod nullum masculini, feminini aut alterius generis discrimen agnoscunt; Itaque finominibus guiçon, id est vir, emaste, id est mulier, abre, id est brutum, seu animal: arri, id est saxum, articulum aut adiectivum iungere volueris, vnica vox nihil immutata iis omnibus pariter inseruiet, dices enim guiçon-a on, id est, hic homo bonus, emaste-a on, haec mulier bona, abre-a on, hoc brutum bonum, arri-a on, hoc saxum bonum; Carent etiam nomina accusativo & vocativo, eorúmque vicem fungitur rectus. Declinandorum nominum ratio duplex est, alia sine articulo, alia cum articulo, vocemus hanc articulatam, alteram verò inarticulatam: Inarticulata unico utitur numero, qui promiscuè seu adiectivo seu verbo, singulari vel plurali annectitur; Exemplum: guiçon hura etorri da, homo ille venit, guiçon hec etorri dira, homines illi venerunt: Articulata verò duplici gaudet numero, singulari & plurali, Exemplum: guiçona etorri da, hic homo venit, l´homme est venu Gallicè : el hombre à venido Hispanicè: In plurali verò guicon-ac etorri dira, hi homines venerunt, les hommes sont venus, los ombres an venido: Inarticulatae declinationis forma casualis senaria est constatque nominativo seu recto, genitivo, dativo, ablativo & praeterea casu agendi & casu negandi seu dubitandi: Casus agendi est qui verbo actiuo praemittitur vice nominativi. Exemplum: nominativus, homo, apud Latinos tam verbo activo, quàm passivo, substantivo & aliis inservit; dicimus enim pariter homo est & homo facit: at non sic in Vasconicâ linguâ, nam cum verbo passivo quidem aut substantivo concurrit rectus guiçon, dicimusque guiçon da, homo est: sed ad disponendam constructionem verbi activi, componendus est proprius casus, qui vicem nominativi suppleat: dicendúmque non guiçon eguiten du, sed guiçonac eguiten du, id est homo facit. Casus negandi seu dubitandi est qui cum verbis & particulis negandi, dubitandi seu interrogandi concurrit, habétque semper aut expressum aut subintellectum nomen particulare aliquis: hic quamquam sustineat munus nominativi, est tamen ab eo diversus. Exemplum, ad exprimenda haec enunciata si est homo, est ne homo? non est homo, (supple autem in hisce omnibus vocem aliquis) non utar nominativo guiçon, sed alio casu proprio ab illo formato additâ in fine syllaba ic, dicam igitur esta guiçon-ic, non est homo, bada guiçon-ic si est homo , badeia guiçon-ic? est ne homo? subintellecto ut dixi, in his omnibus nomine particulari batere, id est aliquis. Construitur etiam aliquando hic casus absque iis particulis & verbis tunc scilicet cùm participio praeteriti vel Aoristi, verbi activi Graecorum respondet. Exemplum: hori eguinic nathor τοῦτο ποιήσας ἔρχομαι, ie viens ayant fait cela, Gallicè : vengo aviendo hecho aquello, Hispanicè. Formantur autem hi casus à recto hoc modo, activus adiecta consonante C in sine ultra quam, si rectus etiam per se in consonantem desinebat, interseritur euphoniae causa vocalis E, exemplum : à recto emaste, id est mulier, fit casus agendi emastec addito C: à recto guiçon, fit guiçonec, addito etiam C & præterea interserta vocali E inter vtramque consonantem finalem: Negatiuus formatur addita recto syllaba ic in fine, sic à guiçon fit guicon-ic: quod si rectum per vocalem exeat, interseritur ad vitandum hiatum liquida R; hoc modo à recto emaste, id est mulier, fit cafus negatiuus emaste-ric. Casus obliqui formantur similiter à recto, scilicet genitiuus addita in fine syllaba en, datiuus addita vocali j, & ablatiuus addita consonante s: quod si rectus exeat in vocalem, interponenda erit liquida R inter eam & syllabam en terminatiuam genitiui, & vocalem j finalem datiui ad vitandum hiatum: Contra verò si rectus in consonantem desinat, interponenda erit euphoniæ causâ vocalis E inter eam & consonantem S quæ ablatiuum terminare debet. Exemplum declinationis inarticulatæ petatur, à voce guiçon, id est vir, quæ sic declinatur.
Nominatiuus guiçon, id est, ἀνὴρ, seu ἄνδρες Græcè: homme vel hommes Gallicè: hombre vel hombres, Hifpanicè: Actiuus guiçonec, negatiuus guiçonic, genitiuus guiçonen, id eft, d´homme vel d´hommes Gallicè: de hombre vel de hombres Hispanicè: datiuus guiçoni, à homme vel à hommes Gallicè: à hombre vel à hombres Hifpanicè: ablatiuus guiçones, par homme vel par hommes Gallicè: por hombre vel por hombres Hispanice.
ARTICVLATORVM nominum forma casualis quinaria est, constátq; recto, actiuo, genitiuo, datiuo & ablatiuo, necnon duplici numero singulari & plurali. Declinandi autem ratio talis est vt nomen quidem ipsum maneat immutatum, articulus verò in fine pofitus (quem vnica littera A in singulari, syllaba verò AC in plurali effici suprà diximus) declinetur, & fingulari quidem numero declinandi lex eiusmodi est, qualem paulò ante inarticulatis præfcripfimus: pluralis verò sic à recto singulari formatur, vt nominatiuus adfcifcat in fine litteram C, actiuus fyllabam EC, genitiuus fyllabam EN, datiuus ER vel EI, ablatiuus ES quod insequenti exemplo clarius fiet; ab eadem voce, guiçon, id est, vir, quæsito.
SINGVLARI numero nominatiuus guiçon-a ὁ ἀνὴρ Græcè: l´homme Gallicè : el hombre Hispanicè: activus guiçon-ac, genitiuus guiçon-aren, de l´homme Gallicè: del hombre Hispanicè: datiuus guiçon-ari, à l´homme Gallicè: al hombre Hispanicè: Ablatiuus guiçon-as, par l´homme Gallicè: por el hombre Hispanice.
PLVRALI numero nominatiuus guiçon-ac, les hommes Gallicè los hombres Hispanicè: Activus guiçon-aec, Genitiuus guiçon-aen, des hommes, G. de los hombres, H. Datiuus guiçon-aer, vel guiçon-aej, aux hommes, G. à los hombres, H. Ablatiuus guiçon-aes, par les hommes, G. por los hombres, Hispanicè.
Hîc tamen observandum vocalem A, penultimam in omnibus cafibus obliquis pluralis numeri apud Vascones Aquitanos, sic in diphthongum coalescere, cum vocali E proximè sequenti, vt ipfius fonus nequaquam exaudiatur, sed tantum percipiatur fonus vocalis E productæ vel geminatæ: itaque pro guiçon-aec pronunciant guiçon-eec vel guiçonéc in recto plurali, idémque servatur in reliquis casibus eiusdem numeri. Hactenus de nomine, superest verbum.
DUAE sunt verborum infinitorum classes: Prior eorum que participium præteritum passivum in tu, finiunt, quod in plerifque ob concursum liquidæ L per du, effertur, mutata tenui T in mediam D, Altera eorum quę ipsum alio modo terminant: ab hoc autem participio, cum fit verum thema feu radix verborum, formantur alia infiniti modi tempora hoc modo: In verbis prioris claffis, infinitum præfens (quod potius apudnos nomen verbale nuncupandum cenferem) mutat fyllabam finalem, tu, vel du, participij præteriti, in ze, gerundium eamdem mutat in zeco, supinum in zera, participium præfens in zen futurum verò nihil mutat, sed tantum post syllabam tu vel du addit, co vel en, præfixa tamen syllaba, en, liquidâ, R, ad vitandum vocalium, V, & E, concursum: Exemplum, à participio præterito galtu, vel (vt nunc pronuntiatur) galdu, id est perditus, fit præfens infinitum seu nomen verbale galze, perdere, gerundium galzeco, ad perdendum, supinum galzera, perditum; participium præfens galzen, perdens : & futurum galduco vel galduren, perditurus: In pofterioris verò classis verbis, sic. Si participium præteritum in consonantem, N, desinat , infinitum præfens seu potius nomen verbale mutat eam in te; gerundium in teco; supinum in tera; participium præsens in ten; futurum verò nihil mutat, sed addit in fine syllabam en, aut co. Exemplum : A participio præterito Ioan, id est, qui abiit, fiunt seu infinitum præfens, seu verbale nomen Ioate, id est, abire, gerundium, Ioateco, ad abeundum; supinum Ioatera, abitum ; participium præfens, Ioaten, abiens; & futurum, Ioanen vel Ioanco, id est, abiturus: quod si thema verbi in vocalem exeat nihil mutatur, sed solum adduntur ei syllabæ formationis prædictæ; sic à themate seu participio præterito Ialqui, id eft , egressus, fiunt infinitum præfens seu nomen verbale Ialquitera, egredi; gerundium, Ialquiteco, ad egrediendum; supinum, Ialquitera, egressum; participium præfens, Ialquiten, egrediens; & futurum Ialquico vel Ialquiren egressurus: Attamen si vocalem I finalem thematis, proximè praecedat consonans, S, illa, in formatione nominis verbalis, gerundii, supini et participij præfentis, evanescit hoc modo, A themate erossi, id est, emptus, fit rejectâ, I, verbale, erostea; gerundium , erosteco; supinum erostera; & participium præfens erosten: Si autem thema verbi huius classis in aliam vocalem exeat, quam in I, vel V, solent quaedam dialecti huiusmodi vocali eamdem I, adjicere, et ex ambabus vocalibus diphthongum efficere in formandis iam dictis temporibus, hoc modo; A themate Ioan, id est, qui abiit, formant Ioaite, abire, Ioaiteco, ad abeundum , Ioaitera, abitum, & Ioaiten, abiens: sic etiam à themate, Io, id est caesus, formant Ioitea, cædere, Ioiteco, ad cædendum, Ioitera cæsum, & Ioiten cædens.
Monui suprà , tempora in ze, vel te, desinentia ut, galze, Ioaite, Ialguite et eroste, non tam infinitum praesens referre, quam nomen verbale, nunc addo in hac linguâ, præsens infinitum Latinum, interdum per supinum, saepè per participium praesens, nonnumquam per participium praeteritum, aliquando etiam per modum conjunctivum vel indicativum compositum exponi hoc modo, Ustaçu galzera, sine me perdere; hassi nais galzen, caepi perdere, nahi dut galdu, volo perdere, uzaçu Galdadin vel galdadila, sine perire vel perdi: Imperfectum quoque, infiniti; perfectum, plusquam perfectum; et utrumq; futurum, per eorumdem compositorum modorum tempora exprimi, exemplis ostendemus cum de verbis compositis sermo fiet. Hactenus de modo infinito: At finitorum conjugandi ratio duplex est: Altera, simplex et propria: Altera, impropria, composita et periphrastica; propria sive simplex, est; quae nullius indigens externi adminiculi, ipsomet verbo variè inflexo, perficitur, convenítque tantummodo secundæ classis verbi; Ut, à themate, Ioan, id est, qui abiit, fit verbum, Noa, id est, abeo, oa, abis; doa, abit &c. Similiter à themate, eguin, id est factus, manat indicativus, deguit facio, deguic facis, degui facit et c. Huius secundae classis verbis proprium est, thema semper à vocali auspicari, neque aliter constare posset eorum simplex coniugatio, quæ adiectâ initio verbi consonante, N, vel D, constituitur, ut in exemplis præmissis videre licet. Conjugandi ratio impropria, composita seu periphrastica, ea est quæ fit per circumlocutionem uno è participiis verbi coniugandi, annexo verbo substantivo, Naiz, id est sum, vel possessivo, Dud, id est, habeo, quorum prius verbis passivis ac neutris; posterius verò activis conjugandis inservit: unde non malè, conjugativa verba videntur posse appellari, nosq; ea hac voce, quoties usus occurrit, designabimus. Fuit quidem hæc conjugandi formâ iam usu recepta in aliis quibusdam linguis maximè in Italicâ, Gallicâ atque Hispanica: Hoc tamen inter illas & nostram interest; quod in iis, tempora præterita ac futura duntaxat, conjugandi formam impropriam seu periphrasticam admittunt; verbum quoque conjugativum soli participio præterito verbi conjugandi conjungitur: At in Vasconicâ, illa quidem per omnia finitorum modorum tempora latè vagantur: conjugativum verò, tria vicissim participia verbi conjugandi, scilicet praesens, præteritum & futurum adsciscit: Exemplum ponamus in verbo harze, id est, capere vel capi: Huius indicativum activum si quis præstare velit, è propriis ipsiusmet verbi participiis præsenti, præterito & futuro, necnon è binis temporibus indicativi verbi Dud; præsenti scilicet & imperfecto, conflandus erit, eâ lege, vt vnumquodque tempus coniugatiui, Dud, terna producat tempora verbi coniugandi, harze: & præfens quidem, Dud, tria illa perfectiora & veluti primaria tempora inflectet, præsens scilicet cum participio præfenti verbi coniugandi; præteritum perfectum cum participio præterito; & futurum primum cum participio futuro: Imperfectum verò, Nuen, inflectet tria alia tempora eiusdem indicativi, quæ sunt imperfectorum generis & velut secundaria, scilicet, cum participio præsenti verbi coniugandi, præteritum imperfectum; cum participio præterito, plusquam perfectum; et cum participio futuro, futurum secundum; erit itaque inflexio actiui verbi, harze, capere, huiusmodi;
| Tempora primaria. |
Præsens: Harzen, capio. | Dud. |
| Praeteritum perfectum : Hartu , cepi. | ||
| Futurum primum: Hartuco, capiam. | ||
| Tempora secundaria. |
Praeteritum imperfectum: Harzen, capiebam. | Nuën. |
| Plusquam perfectum: Hartu, ceperam. | ||
| Futurum secundum: Hartuco, capturus eram. |
Idem servatur in aliis modis, scilicet in Potentiali euius tempus praefens indicatiuum est, Duqued, Imperfectum verò, Nuque. Vtrumque horum simpliciter vel possessivè , ac citra coniugationem aliorum verborum sumptum, futurum est potius indicatiui modi, quam tempus Potentiale, quod etiam de Niçate, et Ninçate, (quae tempora sunt verbi, Nais, substantivi iuxta ac coniugativi) hîc admonitum velim: vtrumque enim istorum consideratum, vt verbum substantiuum, futurum tempus indicativi est, sumptum verò vt coniugativum, aliorum verborum modum Potentialem indicativum componit. Item in coniunctiuo, cuius præsens à coniugatiuo Dud, est Dudan; imperfectum Nuen, solâ tertiâ personâ cùm singulari, tum plurali, imperfecto indicatiui dissimile, Cætera par; Potentiale præsens, Duquedan, imperfectum, Nuqueen.
Idem, etiam in modis optatiuo, & conditionali, seu discretiuo , quorum figura non simplex , vt reliquorum modorum , sed composita est , ex particulis, scilicet, optandi , Ai, id est, vtinam , & conditionis Ba , id est , si (vtrâque à verbo infeparabili) & verbo possessivo , Nu, quod seorsum quidem nihil significat, connexum verò iis particulis coniugatur, hoc modo; Aïnu, vtinam haberem, Aïu, vtinam haberes &c. Banu, si haberem, Baü, si haberes &c. Conditionalis tamen, præter hoc tempus imperfectum, possidet etiam tempus præsens, ex eâdem particulâ, Ba, & præfenti indicatiui, Dud, conflatum; quod sic coniugatur; Badut, si habeam, Baduc, si habeas & c.
At in imperatiuo secus. Licet enim verbo Dud, ut possessivo, hic modus non desit (ab eo enim manant, uc, id est, habe, bu, habeat, dugun, habeamus, uçue, habete, bute, habeant) nihilominus vix umquam verbis actiuis inflectendis applicatur, sed in illius locum succedit verbum, eçac, per se quidem nihil significans, sed imperatiuo & aliquot aliorum verbi actiui modorum temporibus coniugandis accommodatum, quod, quia velut deficienti coniugatiuo, Dud, subsidio & in auxilium venire videtur, subsidiarium vel auxiliare à nobis vocabitur, perinde atque verbum, adi, quod similem operam præstat verbo coniugativo, Nais, in verbis passivis, scilicet, ac neutris inflectendis. Possidet hoc verbum præter, τὸ eçac (quod præsens imperatiui est) hæc tempora; Neçan, quod Aoriftum vel præteritum perfectum secundum indicatiui est, Deçaqued, quod ad præsens Potentialis modi indicatiui, & Neçaque, quod ad imperfectum eiusdem modi pertinet. In coniunctiuo quatuor habet tempora praesens secundum, Deçadan, imperfectum secundum, Neçan, sola tertia persona tam plurali quàm singulari ab Aoristo indicatiui voce discrepans; praesens Potentiale Deçaquedan, & imperfectum Potentiale Neçaqueen. Iungitur autem non variis participiis verbi coniugandi, quemadmodum conjugativum Dud, sed unico duntaxat, hoc est præterito, è quo etiam (si primæ classis verborum infinitorum sit) solet resecare syllabam finalem, tu, vel du, non secus ac in verbis secundæ classis vocalem I, finalem thematis abscindit, quoties præcedit proximè consonans S. Unumquodque itidem illius tempus, unicum verbi coniugandi tempus producit & non plura, vt faciunt tempora verbi coniugatiui. Hoc modo, à participio, hartu, id est, captus, & verbo subsidiario seu auxiliari, eçac, formantur hæc tempora: Imperatiui præsens, hareçac, cape, harbeça, capiat &c. Aoristum vel præteritum perfectum secundum indicatiui, harneçan, cepi, Gallicè ie prins, Hispanicè yo tomè. Præsens modi Potentialis, indicatiui hardeçaqued, capiam, aut capere potero. Imperfectum eiusdem modi, harneçaque, caperem vel capere possem: Coniunctiui præsens secundum, hardeçadan, capiam, imperfectum secundum, barneçan, caperem. Eiusdem modi præsens Potentiale, hardeçaquedan, capiam vel capere possim, Imperfectum Potentiale, harneçaqueen, caperem vel capere possem: Optatiui imperfectum, haraineça, utinam caperem Conditionalis præsens, harbadeçat, si capiam, Imperfectum, harbaneça, si caperem. Hactenus de coniugatione composita, seu periphrastica verbi actiui. Verbum passivum autem finitum coniugatur per verbum substantivum, Nais, sum, seu illius duo tempora præsens, scilicet, & imperfectum, participiis verbi coniugandi præsenti, scilicet, praeterito aut futuro coniuncta, servatis ubique iis regulis, quas supra in coniugatione verbi actiui tradidimus, vt exemplo eiusdem verbi, harze, id est capi clarum fiet, quod antequam subiiciamus modi & tempora coniugatiui, Nais, exponenda sunt.
Indicativi praesens, Nais, sum: Imperfectum, Ninçan, eram. Potentiale praesens, Niçate: Imperfectum, Ninçate.
Conjunctivi praesens, Niçan, sim: Imperfectum, Ninçan, essem, solâ tertiâ personâ singulari & plurali ab imperfecto indicativi diversum. Potentiale praesens, Niçateen, imperfectum, Ninçateen.
Optativi imperfectum, Ainins, utinam essem.
Conditionalis vel discretiui praesens, banis, si sim, Imperfectum banins, si essem.
Imperativus verbi Nais, est, is, esto, bis, sit & c. quo vtimur tantum vt substantivo, non verò vt coniugativo, quamobrem eius vicem supplet in inflectendis verbis passivis & neutris tum in imperatiuo, tum in aliis modis & temporibus supra in explanatione verbi, eçac, expressis, τὸ, adi, (verbum extra compositionem prorsus inusitatum) cui ideò supra subsidiarij vel auxiliaris verbi nomen imposuimus. Tempora huius verbi sunt praeter presens Imperatiui τὸ adi; In indicatiuo, Aoristum vel præteritum perfectum secundum Nandin, in Potentiali modo indicatiuum præsens Naite, Imperfectum, Nainte. In Coniunctiuo præsens secundum, Nadin, Imperfectum secundum, Nandin, solâ tertiâ personâ singulari atque ac plurali ab Aoristo indicatiui voce distinctum. Præsens Potentiale Naiteen, imperfectum Potentiale, Nainteen.
| Indicativo modo | ||
| Tempora primaria. |
Præsens: Harzen, capior. | Nais. |
| Praeteritum perfectum : Hartu , captus sum. | ||
| Futurum primum: Hartuco, capiar. | ||
| Tempora secundaria. |
Praeteritum imperfectum: Harzen, capiebar. | Ninçan.. |
| Plusquam perfectum: Hartu, captus eram. | ||
| Futurum secundum: Hartuco, capiendus eram. | ||
Idem omnino servatur in aliis modis qui per istud
verbum conjugativum inflectuntur. At circa illa tempora
quæ à verbo adi coniugantur, ea quæ supra, de constructione
verbi eçac cum participiis docui, hic repetita velim:
primas nihilominus personas illorum temporum hic
indicare haud superuacaneum fuerit. Indicatiui, Aoristum
vel præteritum perfectum secundum, har nandin,
captus fui, Gallicè ie fus prins, Hispanicè yo fù tomado.
Potentialis modi Indicativi præsens, har naite, capiar
vel capi possim. Imperfectum, har nainte, caperer vel
capi possem. Imperativi præsens, har adi, capere. Conjunctivi
praesens secundum, har nadin, capiar:
Imperfectum secundum, har nandin, caperer. Potentiale praesens,
harnaiteen, capiar vel capi possim; imperfectum, harnainteen, caperer vel capi possem. Optativi imperfectum,
har ainandi, utinam caperer. Conditionalis præsens,
har-banadi, si capiar: Imperfectum, har banandi, si caperer.
Enucleata utcumque verborum finitorum, praecipuè verò coniugatiuorum eorumque auxiliarium naturâ, pauca de eorum compositis dicenda sunt. Componuntur autem cum particulis præpositivis aut cum subjunctivis, separabilibus aut inseparabilibus. Præpositivae separabiles sunt affirmatiua, bay, id est ita & negatiua, es, id est, non. Inseparabiles verò optativa, ai, utinam & conditionalis ba, id est, si. Particulæ subiunctiuæ, eaedemque inseparabiles à compositione verbi sunt, la, æquipollens Latinis particulis, vt, vel quod, laric, id est, cum,posteaquam; lacos, quia: ïan, quando, no, dum, vel donec; es, an, vel utrum.
Exempla compositorum è praepositiuis; A verbo, nais , sum, fiunt, banais, sum equidem, enais, non sum; ainins, utinam sim; esainins, utinam non sim; banais, si sim; espanais, si non sim ; esisan, ne sis, & similia.
Exempla compositorum è subiunctiuis particulis, niçala, vel naiçela, quod sim; niçalaric, cum sim; niçalacos, quia sum; niçanian, quando sum; niçano, quamdiu sum vel ero; niçanes, vtrum sim?
Exemplum Compositi verbi simplicis seu propriæ coniugationis, ba-nago, maneo equidem; e-nago, non maneo; ai-nango, utinam manerem; banango, si manerem; nagoela, quod maneo, & sic de reliquis. Porrò quia, ut suprà attigimus, modus infinitus pluribus carens temporibus & participiis, ea ab indicatiuo vel coniunctiuo compositis, mutuatur, exemplis hoc declarandum est: Illud itaque quod Latinè per infinitum præsens dicimus. dixit se abire vel proficisci, sic Vasconicè effertur per præsens compositum indicatiui: Erraten du ioaten dala, vel dela (sunt enim, ut iam ante monuimus E, & A, apud Vascones cognatæ literæ) præteritum perfectum, abiisse, repraesentatur per ioan dela, quod est præteritum perfectum compositum eiusdem indicatiui: Futurum denique abiturum esse per ioanen dela, quod futurum est compositum illius modi, Imperfectum abire, Gallicè , qu'il alloit, Hispanicè, que yva, per Ioaiten cela, plusquam perfectum abiisse Gallicè: qu'il estoit allé, Hispanicè: que avia ydo, per Ioan cela, futurum secundum abiturum fuisse, Gallicè: qu'il iroit, Hispanicè: que yra, per Ioianen cela.
Participia autem à modis Indicativo & Coniunctiuo deducuntur addito articulo, A , in fine illius temporis quod in, N, desinit, & insuper syllaba en, aut an, in iis quæ aliter, quam in en terminantur: Exemplum à verbo, duen, id est, habeat, in coniunctiuo formatur participium, duena, habens vel qui habet: ab indicatiuo verò da, id est, est, dena, id est, ens, vel qui est. Declinantur autem hæc participia per casus non secus ac nomina articulata.
Diximus de verborum generibus, modis & temporibus, restant personæ & numeri: In his nihil occurrit singulare: at in iis hoc maximè, quod unaquæque persona dividitur in absolutam & transitivam: Absoluta nulla re differt à personis verborum Latinorum: Tranfitiva verò ultra significatum verbi, involvit casum obliquum pronominis primæ, secundæ aut tertiæ personæ ad quam fit transitio: sic ab absoluto, Erraten dut, id est, dico, oritur transitivum, Erraten diat, dico tibi. Ambabus personis hoc commune accidit, quod genus habent instar nominum Græcorum aut Latinorum, scilicet masculinum, fœmininum, commune & neutrum; tria priora genera, non omnibus modis aut temporibus, sed quibusdam tantum, nec ambobus numeris, sed soli singulari competunt. Habent insuper transitivae personæ propriam quamdam coniugationem (hanc nos distinctionis gratiâ subconjugationem vocabimus) duobus numeris constantem singulari & plurali, & totidem personis obliquis; si enim persona transitiva quæ coniugari debet, sit prima, inflectitur in secundam & tertiam personam. Si sit secunda, in primam & tertiam; si sit tertia in primam & secundam. Dividitur autem hæc subconiugatio in genericam & ingenericam, Exemplis res fiet clarior. Exemplum generis verborum. A verbo nais, id est sum, (quod neutrius est generis) manat, nuc, eiusdem quidem significationis, sed generis masculini, ita vt tunc tantum usurpanda sit hæc vox cum virum alloquimur: voce verò nun, quæ fœminini est generis, utimur in eodem significatu quoties mulierem alloquimur: vox denique, Nuçu, quæ pariter, sum, significat componitúrque ex absoluto Nais, & pronomine Çu, id est vos, communis est generis, eâque vti licet promiscuè seu virum, seu mulierem quis alloquatur: Etsi mihi quidem hæc vox & aliæ similes, quae perfonae verbi singularis, nominativo plurali pronominis secundae personae adjecto, componuntur, novè à nostris effictae videntur, ad imitationem Italorum, Gallorum, aut Hispanorum qui plurale, vos, singulariter usurpant. Huiusmodi enim personis communis generis tunc vtimur in hac linguâ cum personam aliquam non vilem, aut conditione vitæ nobis inferiorem, sed equalem aut superiorem alloquimur verbi gratiâ, in hujus verbi, Nais, sum, primâ personâ singulari transitivâ, masculinum, Nizaic, & fœmininum, Nizain, exponuntur per pronomen Latinum tu; commune verò Nizaiçu, per pronomen plurale Vos, singulariter sumptum, in hunc modum; Nizaic , & Nizain, æquipollent ei quod Gallicè dicimus, Ie te suis, Hispanicè, Io te soy; At, Nizaiçu, Gallicè explicabitur per hæc verba: Ie vous suis, Hispanicè verò per hæc: yo os soi, vel yo soi a v.md. Exemplum subconiugationis verborum transitivorum & primò quidem ingenericæ sumemus à verbo Ais, id est, es, quod est secunda persona singularis verbi, Nais, id est, sum: flectitur itaque hæc perfona, isto modo, izait, id est, es mihi, izaio, es illi, izaigu, es nobis, izaie, es illis. Exemplum verò genericæ, en tibi: In prima persona singulari eiusdem verbi, masculino genere Nizaic, sum tibi, Nizaioc, sum illi, Nizaié, sum illis: secunda verò persona pluralis Nizaiçue, caret genere, quia non possumus eâ vti, nisi plures personas alloquamur: at suprà monuimus genera horum verborum ad singulares personas referri, non verò ad plures. Eadem persona Nais, foeminino genere sic inflectitur. Nizain, sum tibi, Nizaion, sum illi, Nizaien, sum illis , & c.
Caeterum in superioribus, declinationum & inflexionum regulis atque exemplis dialectum ferè Vascitanam secuti sumus, eam, inquam, quæ illorum è Vasconibus Aquitanis, qui Vasci vulgò dicuntur, propria est. Ab hac nonnihil differt Nauarrica, plusculum Vardulica, seu Ipuscuana & Alauensis, omnium maximè Autrigonica seu Biscaina, quas hic sigillatim exponere aut inter se conferre non est nostri instituti: sed iam absolutis iis quae universè de totâ Vasconum gente dicenda erant, ad ea quae de singulis illius populis & insignioribus familiis tradenda recepimus, expedienda accedamus.